§26.51.1Scipio retentum secum Laelium, dum captivos obsidesque et praedam ex consilio eius disponeret, satis omnibus compositis, §26.51.2data quinqueremi e captivis atque Magone et quindecim fere senatoribus, qui simul cum eo capti erant, in navem inpositis nuntium victoriae Romam mittit.
スキピオは、捕虜や人質、戦利品をラエリウスの助言に基づいて処理させるために、彼を自分のそばに留めておいたが、すべてが十分に整うと、捕獲した船の中から与えられた五段橈船に、マゴおよび彼とともに捕らえられた約十五人の元老院議員たちを乗せ、勝利の知らせをローマへと送った。
§26.51.3ipse paucos dies, quibus morari Carthagine statuerat, exercendis navalibus pedestribusque copiis absumpsit.
彼自身は、カルタゴに滞在すると決めていた数日間を、陸海軍の訓練に費やした。
§26.51.4primo die legiones in armis quattuor milium spatio decurrerunt;
初日、軍団兵は武装したまま四マイルの距離を駆け抜けた。
secundo die arma curare et tergere ante tentoria iussi;
二日目、彼らは幕舎の前で武器を手入れし、磨くよう命じられた。
tertio die rudibus inter se in modum iustae pugnae concurrerunt praepilatisque missilibus iaculati sunt;
三日目、模擬刀を用いて実際の戦闘さながらに互いに対戦し、先端に球をつけた投槍を投げ合った。
quarto die quies data;
四日目、休息が与えられた。
§26.51.5quinto iterum in armis decursum est.
五日目、再び武装した訓練が行われた。
hunc ordinem laboris quietisque, quoad Carthagine morati sunt, servarunt.
彼らはカルタゴに滞在する間、この労作と休息の順序を維持した。
§26.51.6remigium classicique milites tranquillo in altum evecti agilitatem navium simulacris navalis pugnae experiebantur.
漕ぎ手と艦隊の兵士たちは、穏やかな海において沖合へと進み、模擬海戦によって船の機敏さを試していた。
§26.51.7haec extra urbem terra marique corpora simul animosque ad bellum acuebant;
市外での陸海におけるこれらの活動は、戦いに向けて身体と精神を同時に研ぎ澄ましていた。
urbs ipsa strepebat apparatu belli fabris omnium generum in publica officina inclusis.
市自体は、あらゆる種類の職人たちが公の作業場に集められて、戦争の準備の音で騒がしかった。
§26.51.8dux cuncta pari cura obibat: nunc in classe ac navali erat, nunc cum legionibus decurrebat, nunc operibus aspiciendis tempus dabat, quaeque in officinis quaeque in armamentario ac navalibus fabrorum multitudoplurima in singulos dies certamine ingenti faciebat.
将軍はすべてのことを等しい注意を払って巡視していた。 ある時は艦隊や造船所にあり、ある時は軍団とともに駆け、ある時は作業を視察することに時間を割いていた。 そして、作業場や兵器庫、造船所で、非常に多くの職人の群れが、激しい競争の中で日々作り出している様々なもの(を視察していた)。
§26.51.9his ita incohatis refectisque, quae quassata erant muri, dispositisque praesidiis ad custodiam urbis Tarraconem est profectus,
これらのことがこのように開始され、また城壁の損壊した箇所が修復され、市の防衛のための守備隊が配置されると、彼はタッラコへと出発した。
§26.51.10a multis legationibus protinus in via aditus, quas partim dato responso ex itinere dimisit, partim distulit Tarraconem, quo omnibus novis veteribusque sociis edixerat conventum.
彼は道中、ただちに多くの使節団からアプローチを受けたが、その一部には途中で回答を与えて帰らせ、一部は、新旧すべての同盟者に集会を布告していたタッラコへと延期した。
et cuncti fere qui cis Hiberum incolunt populi, multi etiam ulterioris provinciae convenerunt.
そしてヒベールス川のこちら側に住むほぼすべての民族、また遠い方の属州の多くの人々も集まった。
§26.51.11Carthaginiensium duces primo ex industria famam captae Carthaginis conpresserunt;
カルタゴの将軍たちは、最初は意図的にカルタゴ陥落の噂を抑え込んでいた。
deinde, ut clarior res erat, quam ut tegi ac dissimulari posset, elevabant verbis:
しかしその後、その事実があまりにも明白で包み隠すことができなくなると、言葉によってそれを次のように過小評価した。
§26.51.12necopinato adventu ac prope furto unius diei urbem unam Hispaniae interceptam, cuius rei tam parvae praemio elatum insolentem iuvenem inmodico gaudio speciem magnae victoriae imposuisse;
すなわち、不意の到来といわば一日の不意打ちによってヒスパニアの一つの都市が奪取されたにすぎず、このような些細な事柄の戦果にのぼせ上がった不届きな若者が、過度の喜びから大勝利の体裁を装ったのだ、と。
at ubi adpropinquare tres duces, §26.51.13tres victores hostium exercitus audisset, occursuram ei extemplo domesticorum funerum memoriam.
しかし、三人の将軍、敵に対する三つの勝利に輝く軍勢が近づいていると耳にすれば、ただちに彼(スキピオ)の脳裏に、身内の死の記憶が浮かぶであろう、と。
§26.51.14haec in vulgus iactabant, haudquaquam ipsi ignari, quantum sibi ad omnia virium Carthagine amissa decessisset.
彼らは大衆に対してこのようなことを触れ回っていたが、カルタゴを失ったことによって自分たちのあらゆる面での戦力がどれほど減少したかについて、彼ら自身は決して無知ではなかった。