§26.45.1inter haec repleverat iam Poenus armatis muros, et vis magna ex ingenti copia congesta telorum suppeditabat.
在此期间,迦太基人已经用武装兵将城墙填满,从大量堆积的储备中提供了大量的投掷武器。
§26.45.2sed neque viri nec tela nec quicquam aliud aeque quam moenia ipsa sese defendebant.
但是,无论是士兵、武器还是其他任何东西,都不如城墙本身那样保护着他们。
rarae enim scalae altitudini aequari poterant, et quo quaeque altiores, eo infirmiores erant.
因为很少有梯子能达到城墙的高度,而且梯子越高,就越脆弱。
§26.45.3itaque cum summus quisque evadere non posset, subirent tamen alii, onere ipso frangebantur.
因此,由于最上面的人无法攀越,而其他人仍继续向上爬,梯子因自身的重力而断裂。
quidam stantibus scalis, cum altitudo caliginem oculis offudisset, ad terram delati sunt.
有些人,在梯子依然立着的时候,因高度使眼睛发黑,而摔落到地面。
§26.45.4et cum passim homines scalaeque ruerent, et ipso successu audacia atque alacritas hostium cresceret, signum receptui datum est; §26.45.5quod spem non praesentis modo ab tanto certamine ac labore quietis obsessis, sed etiam in posterum dedit, scalis et corona capi urbem non posse, opera et difficilia esse et tempus datura ad ferendam opem imperatoribus suis.
随着人和梯子四处倒下,且由于这成功本身,敌人的大胆与锐气不断增长,退兵的信号被发出了;这给被围困的人们带来的不仅是眼前免受如此重大战斗与劳苦的休息希望,而且是对未来的希望:城市不可能通过梯子和围攻夺取,而罗马人的攻城工事既困难重重,又将给他们自己的将领们争取到提供救援的时间。
§26.45.6Vix prior tumultus conticuerat cum Scipio ab defessis iam vulneratisque recentis integrosque alios accipere scalas iubet et vi maiore adgredi urbem.
先前的喧嚣刚平息下来,西庇阿就命令其他精力充沛且未受伤的士兵从已经疲惫和受伤的人手中接过梯子,以更大的力量进攻城市。
§26.45.7ipse, ut ei nuntiatum est aestum decedere, quod per piscatores Tarraconenses nunc levibus cumbis, nunc, ubi eae slueren; , uadisperuagatos stagnum conpertum habebat, facilem pedibus ad murum transitum dari, eo secum armatos quingentos duxit.
他自己,当接到潮水退去的报告时——因为他通过塔拉科的渔民得知(他们有时乘着轻舟,有时在轻舟搁浅时则徒步涉水穿过浅滩探明了那片沼泽),有一条徒步通往城墙的便利通道——便亲自带着五百名武装士兵前往那里。
§26.45.8medium ferme diei erat, et ad id, quod sua sponte cedente in mare aestu trahebatur aqua, acer etiam septentrio ortus inclinatum stagnum eodem quo aestus ferebat et adeo nudaverat vada, ut alibi umbilico tenus aqua esset, alibi genua vix superaret.
此时已近中午,除了潮水自然向海中退去而将水带走之外,又刮起了一阵猛烈的北风,将倾斜的沼泽推向与潮水相同的方向,并使浅滩暴露无遗,以至于有的地方水深及脐,有的地方水深几乎不过膝。
§26.45.9hoc cura ac ratione compertum in prodigium ac deos vertens Scipio, qui ad transitum Romanis mare verterent et stagna auferrent viasque ante numquam initas humano vestigio aperirent, Neptunum iubebat ducem itineris sequi ac medio stagno evadere ad moenia.
西庇阿将这通过细心与理性查明的事实归结为奇迹和神明的作用——神明为了给罗马人让出通路而退去海水、带走沼泽,并开辟了此前从未有人类足迹踏入的道路——他命令士兵们跟随作为向导的涅普顿,穿过沼泽中部,到达城墙。