§26.44.1* armaverat.
[马戈已经]武装了[他们]。
cum terra marique instrui oppugnationem videret, et ipse copias ita disponit: oppidanorum duo milia ab ea parte, §26.44.2qua castra Romana erant, opponit, quingentis militibus arcem insidit, quingentos tumulo urbis in orientem verso inponit; multitudinem aliam, quo clamor, quo subita vocasset res, intentam ad omnia occurrere iubet.
当他看到敌人正从陆路和海路准备围攻时,他自己也如此部署了兵力:在罗马军营所在的那一侧,他部署了两千名市民;将五百名士兵驻守在城堡,又将五百名士兵安置在城中朝向东方的山丘上;对于其余的群众,他命令他们保持警惕,随时奔赴呼喊声或突发事件所召唤的任何地方。
§26.44.3patefacta deinde porta eos, quos in via ferente ad castra hostium instruxerat, emittit.
随后,城门大开,他将那些部署在通往敌营道路上的士兵派了出去。
Romani duce ipso praecipiente parumper cessere, ut propiores subsidiis in certamine ipso summittendis essent.
罗马人在他们统帅亲自指挥下,稍微后退了片刻,以便在战斗中能够更近地获得派出的增援。
§26.44.4et primo haud impares stetere acies; subsidia deinde identidem summissa e castris non averterunt solum in fugam hostis, sed adeo effusis institerunt, ut nisi receptui cecinisset, permixti fugientibus inrupturi fuisse in urbem viderentur.
起初,两军战线不分上下;随后,从军营中接连派出的增援不仅将敌人击退,而且对溃逃的敌人紧追不舍,以至于若不是鸣金收兵,他们似乎就要与逃兵混在一起冲进城里了。
§26.44.5trepidatio vero non in proelio maior quam tota urbe fuit.
事实上,整座城市的恐慌并不亚于战场上的恐慌。
multae stationes pavore atque fuga desertae sunt, relictique muri, cum, qua cuique erat proximum, desiluissent.
由于每个人都从距离自己最近的地方跳下,许多哨所因恐惧和逃跑而被废弃,城墙也无人防守。
§26.44.6quod ubi egressus Scipio in tumulum, quem Mercuri vocant, animadvertit, multis partibus nudata defensoribus moenia esse, omnis e castris excitos ire ad oppugnandam urbem et ferre scalas iubet.
登上被称为墨丘利山丘的西庇阿注意到这一点——城墙的许多部分都已失去了防守者——便下令将所有人从军营中召集出来,前去围攻城市并携带梯子。
§26.44.7ipse trium prae se iuvenum validorum scutis oppositis — ingens enim iam vis omnis generis telorum e muris volabat — ad urbem succedit, hortatur, imperat quae in rem sunt, §26.44.8quodque plurimum ad accendendos militum animos intererat, testis spectatorque virtutis atque ignaviae cuiusque adest.
他自己在三名强壮青年的盾牌掩护下——因为此时已有大量各种投掷武器从城墙上飞来——向城市逼近,鼓励士兵,并下达适应形势的命令;而且,这也是点燃士兵斗志最重要的一点,他作为每一个人英勇或胆怯的见证者和旁观者在场。
§26.44.9itaque in vulnera ac tela ruunt, neque illos muri neque superstantes armati arcere queunt, quin certatim ascendant.
因此,他们迎着伤亡和飞弹冲锋,无论是城墙还是站在上面的武装士兵,都无法阻止他们争先恐后地攀爬上去。
§26.44.10et ab navibus eodem tempore ea, quae mari adluitur, pars urbis oppugnari coepta est.
与此同时,城市中临海的部分也开始受到来自船只的攻击。
ceterum tumultus inde maior quam vis adhibere poterat.
然而,那里的混乱大于其所能施加的实际武力。
§26.44.11dum adplicant, dum raptim exponunt scalas militesque, dum, qua cuique proximum est, in terram evadere properant, ipsa festinatione et certamine alii alios inpediunt.
当他们靠岸、急忙卸下梯子和士兵、并急于从各自最近的地方登上陆地时,正因为这种仓促和争抢,他们反倒互相阻碍了。