Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §26.43.1-26.43.8

西庇阿包围新迦太基并对士兵演说

第 838 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

西庇阿完成了对新迦太基的包围并在海上部署了船只,随后召集士兵发表讲话。他向士兵解释说,攻占这一座城市是控制整个西班牙的关键,以此来鼓舞士气。

§26.43.1cetera, quae munienda erant, cum perfecisset, naves etiam in portu, velut maritimam quoque ostentans obsidionem, instruxit; circumvectusque classem cum monuisset praefectos navium, at vigilias nocturnas intenti servarent, omnia ubique primo obsessum hostem conari, §26.43.2regressus in castra, at consilii sui rationem, quod ab urbe potissimum oppugnanda bellum orsus esset, militibus ostenderet et spem potiundae cohortando faceret, contione advocata ita disseruit: §26.43.3“ad urbem unam oppugnandam si quis vos adductos credit, is magis operis vestri quam emolumenti rationem exactam, milites, habet.
当他完成了其他需要加固的防务后,他还在港口中部署了船只,仿佛也在展示海上包围;他巡视了舰队,并警告船长们要高度警惕地坚守夜间警戒,因为初次被包围的敌人会在任何地方尝试一切企图;回到军营后,为了向士兵们说明他的计划的理由——即他为何首选攻打这座城市来开始这场战争——并借由鼓励使他们抱有占领该城的希望,他召集了大会,如此说道: “士兵们,如果有人相信你们被带到这里只是为了攻打一座城市,那么他对你们的劳苦计算得很精确,却对你们将获得的利益计算得不精确。
oppugnabitis enim vere moenia unius urbis, sed in una urbe universam ceperitis Hispaniam.
因为你们确实将攻打一座城市的城墙,但在这一座城市中,你们将占领整个西班牙。
§26.43.4hic sunt obsides omnium nobilium regum populorumque; qui simul in potestate vestra erunt, extemplo omnia, quae nunc sub Carthaginiensibus sunt, in dicionem tradent; §26.43.5hic pecunia omnis hostium, sine qua neque illi gerere bellum possunt, quippe qui mercennarios exercitus alant, et quae nobis maximo usui ad conciliandos animos barbarorum erit; §26.43.6hic tormenta, arma, omnis apparatus belli est, qui simul et vos instruet et hostis nudabit.
这里有所有高贵的国王和部族的人质;一旦他们落入你们的手中,目前处于迦太基人统治下的所有地方都将立即归顺于我们的统治;这里有敌人的全部金钱,没有这些金钱他们就无法进行战争(因为他们要养活雇佣军队),而这些金钱对于我们争取蛮族的人心将有极大的用处;这里有投石机、武器和所有的战争装备,这不仅将武装你们,也将解除敌人的武装。
§26.43.7potiemur praeterea cum pulcherrima opulentissimaque arbe, tum opportunissima portu egregio, unde terra marique, quae belli usus poscunt, suppeditentur.
此外,我们不仅将占领一座最美丽、最富庶的城市,而且还将占领一座拥有极佳港口的最便利的城市,从那里,战争需要的一切将通过陆路和海路得到供应。
quae cum magna ipsi habebimus, tum dempserimus hostibus multo maiora.
当我们自己拥有这些巨大的利益时,我们也将从敌人那里夺走大得多的利益。
§26.43.8haec illis arx, hoc horreum, aerarium, armamentarium, hoc omnium rerum receptaculum est; huc rectus ex Africa cursus est; haec una inter Pyrenaeum et Gadis statio; hinc omni Hispaniae imminet Africa.
这是他们的堡垒,这是他们的粮仓、国库、兵器库,这是他们所有物资的收容所;从非洲直达此处的航线就在这里;这是比利牛斯山脉和加的斯之间唯一的停泊港;从这里,非洲威胁着整个西班牙。
” * * *

词汇与语法注释

  1. 26.43.1at vigilias — 原文中的 `at` 是连词 `ut` 的错误或异体字。在此处由动词 `monuisset` 引导,构成表示命令或请求的名词性从句(配虚拟式 `servarent`),意为“命令/警告他们应当……”。同样,26.43.2中的 `at consilii` 也是 `ut` 的错误,引导目的从句(配虚拟式 `ostenderet`)。
  2. 26.43.1omnia ubique primo obsessum hostem conari — 悬挂于动词 `monuisset` 的间接引语“对格与不定式”(A.C.I.)结构。`primo obsessum hostem` 是对格主语(首次被包围的敌人),`conari` 是不定式(企图/尝试),`omnia` 是对格宾语(一切)。此处叙述了一个作为警告内容的普遍道理。
  3. 26.43.2ab urbe potissimum oppugnanda — 介词 `ab` 引导的动形容词(结合结构),动形容词 `oppugnanda` 与夺格名词 `urbe` 一致。意为“从攻打这座城市开始”。副词 `potissimum`(尤其是、优先于其他)修饰该动形容词短语。
  4. 26.43.2potiundae — 动形容词 `potiundus`(源自 `potior`“占领、夺取”)的阴性单数属格。省略了语义上的被修饰名词 `urbis`,整句作为属格修饰 `spem`(占领[该城]的希望)。
  5. 26.43.5quippe qui ... alant — 解释主语(敌人)原因的关系从句。`quippe qui` 搭配虚拟式(`alant`),表达强烈的因果关系(“因为他们确实供养着……”)。
  6. 26.43.7arbe — 原文中的 `arbe` 显然是 `urbe`(夺格)的印刷错误。动词 `potiemur`(源自 `potior`“获得、占领”)通常要求夺格宾语,因此 `urbe` 与 `portu` 均受其支配。
  7. 26.43.7quae cum magna ipsi habebimus — 关系代名词的句首用法(连接)。中性复数对格 `quae` 指代前文所述攻占新迦太基的种种益处。在 `cum ... tum ...` 结构中,`magna`(作为巨大的事物)作为宾语补足语(述语性对格)与动词 `habebimus` 连用。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §26.43.1-26.43.8. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:26.43.1-26.43.8

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。