Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §26.38.1-26.38.14

汉尼拔的掠夺方针与萨拉皮亚的归顺

第 833 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

汉尼拔为防止盟友背叛而计划掠夺无法防守的城市。在萨拉皮亚,显贵布拉提乌斯顶住对手达西乌斯的告发,成功说服对方,将该城和精锐的努米底亚骑兵守军移交给罗马将领马尔克鲁斯。

§26.38.1Hannibalem ante omnia angebat, quod Capua pertinacius oppugnata ab Romanis quam defensa ab se multorum Italiae populorum animos averterat,
最让汉尼拔感到痛苦的是,罗马人围攻卡普亚的坚决程度超过了自己防守该城的力度,这使得许多意大利部族的民心离他而去。
§26.38.2quos neque omnis tenere praesidiis, nisi vellet in multas parvasque partis carpere exercitum, quod minime tum expediebat, poterat, nec deductis praesidiis spei liberam vel obnoxiam timori sociorum relinquere fidem.
他既无法用守军去守住所有的部族(除非他愿意将自己的军队拆散成许多微小的部分,这在当时是最不合时宜的),也无法在撤走守军后,任由盟友的忠诚处于失去希望或屈服于恐惧的状态而置之不理。
§26.38.3praeceps in avaritiam et crudelitatem animus ad spolianda, quae tueri nequibat, ut vastata hosti relinquerentur, inclinavit.
他那倾向于贪婪和残暴的心,驱使他去掠夺那些他无法保护的地方,以便给敌人留下一个荒凉的废墟。
§26.38.4id foedum consilium cum incepto, tum etiam exitu fuit.
这一可耻的计划无论是在实施中还是在结果上都是灾难性的。
neque enim indigna patientium modo abalienabantur animi, sed ceterorum etiam: quippe ad pluris exemplum quam malum pertinebat.
因为不仅那些遭受不公对待的人的心离去了,而且其他人的心也离去了;因为这一前例比实际的危害影响了更多的人。
§26.38.5nec consul Romanus temptandis urbibus, sicunde spes aliqua se ostendisset, deerat.
罗马执政官也没有放过任何可以尝试争取那些城市的机会,只要任何地方显露出哪怕一丝希望。
§26.38.6Salapiae principes erant Dasius et Blattius; Dasius Hannibali amicus, Blattius, quantum ex tuto poterat, rem Romanam fovebat et per occultos nuntios spem proditionis fecerat Marcello.
在萨拉皮亚,达西乌斯和布拉提乌斯是当地的显贵;达西乌斯是汉尼拔的朋友,而布拉提乌斯在确保自身安全的情况下,尽力维护罗马人的利益,并通过秘密信使向马尔克鲁斯暗示了献城投降的希望。
sed sine adiutore Dasio res transigi non poterat.
但如果没有达西乌斯的协助,这件事是无法办成的。
§26.38.7multum ac diu cunctatus, et tum quoque magis inopia consilii potioris quam spe effectus, Dasium appellabat.
经过长久而反复的犹豫,且在当时也是由于缺乏更好的计策而非出于对成功的期望,布拉提乌斯终于向达西乌斯试探此事。
at ille, cum ab re aversus, tum aemulo potentatus inimicus, rem Hannibali aperit.
然而,达西乌斯不仅反对这件事,而且因视布拉提乌斯为权力竞争的对手而对他心怀敌意,便将此事向汉尼拔告发。
§26.38.8arcessito utroque Hannibal cum pro tribunali quaedam ageret mox de Blattio cogniturus, starentque summoto populo accusator et reus, Blattius de proditione Dasium appellabat.
两人被召来后,汉尼拔正坐在审判席上处理一些事务,准备稍后审理布拉提乌斯的案件。 就在驱散群众之后,原告和被告站在一起时,布拉提乌斯(竟当场)向达西乌斯提及了背叛之事。
§26.38.9enimvero ille velut in manifesta re exclamat sub oculis Hannibalis secum de proditione agi.
达西乌斯确实像面对着确凿证据一样高声呼喊,在汉尼拔的眼皮底下,有人正在向他提议背叛。
Hannibali atque eis, qui aderant, quo audacior res erat, minus similis veri visa est: §26.38.10aemulationem profecto atque odium esse, et id crimen adferri, quod, quia testem habere non possit, liberius fingenti sit.
但对汉尼拔和在场的人来说,这件事情越是大胆,反而越显得不真实:他们认为这无疑是对抗与仇恨所致,所指控的罪名因为无法找到证人,因而更有利于捏造者任意构陷。
§26.38.11ita inde dimissi sunt nec Blattius ante abstitit tam audaci incepto, quam idem obtundendo docendoque, quam ea res ipsis patriaeque salutaris esset, pervicit, ut praesidium Punicum — quingenti autem Numidae erant — Salapiaque traderetur Marcello.
于是他们被免予追究而退下,而布拉提乌斯并没有放弃如此大胆的企图,直到他通过不断说服和阐明此事对他们自身及祖国有多大益处,最终说服了对方,使得迦太基的守军——那是五百名努米底亚人——以及萨拉皮亚城被移交给了马尔克鲁斯。
§26.38.12nec sine caede multa tradi potuit.
然而,这次移交并非没有经过惨烈的厮杀。
longe fortissimi equitum toto Punico exercitu erant.
他们是整个迦太基军队中首屈一指的英勇骑兵。
itaque quamquam inprovisa res fuit, nec usus equorum in urbe erat, §26.38.13tamen armis inter tumultum captis et eruptionem temptaverunt et, cum evadere nequirent, pugnantes ad ultumum occubuerunt, nec plus quinquaginta ex ius in potestatem hostium vivi venerunt.
因此,尽管事出突然,且在城市中无法使用战马,但他们仍在混乱中拿起武器试图突围,在无法逃脱时便战斗到最后一人而牺牲;他们中活着落入敌人手中的不超过五十人。
§26.38.14plusque aliquanto damni haec ala equitum amissa Hannibali quam Salapia fuit; nec deinde umquam Poenus, quo longe plurimum valuerat, equitatu superior fuit.
失去这支骑兵中队对汉尼拔而言,是比失去萨拉皮亚更沉重的损失;此后,迦太基人再也未能在他曾经最为倚仗的骑兵上重夺优势。

词汇与语法注释

  1. 26.38.2spei liberam vel obnoxiam timori — liberam(支配夺格或属格,意为“没有……的”)与属格 spei 连用,意为“失去希望的”。它与 obnoxiam timori(“屈服于恐惧的”)相对照,两者共同修饰 sociorum fidem(盟友的忠诚)。
  2. 26.38.8Blattius de proditione Dasium appellabat — 描绘了极端的心理较量:尽管作为原告和被告站在汉尼拔面前,布拉提乌斯仍再次向达西乌斯提议背叛。未完成过去时 appellabat 表示当时正在进行的尝试。
  3. 26.38.10aemulationem profecto atque odium esse — 间接引语(Oratio Obliqua)句。主句(如“他们认为”)被省略,不定式 esse 和 adferri 表达了汉尼拔等人的想法。
  4. 26.38.11nec Blattius ante abstitit tam audaci incepto, quam — 关联结构 nec ... ante ... quam ...,意为“直到……才停止”。abstitit 是 absisto(停止、放弃)的完成时,而非 absterreo。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §26.38.1-26.38.14. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:26.38.1-26.38.14

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。