§26.36.1cum in hac difficultate rerum consilium haereret, ac prope torpor quidam occupasset hominum mentes, tum Laevinus consul: §26.36.2magistratus senatui et senatum populo, sicut honore praestent, ita ad omnia, quae dura atque aspera essent, subeunda duces debere esse.
在这种艰难的处境中,计策停滞不前,一种麻痹感几乎占据了人们的心灵,这时执政官莱维努斯说道:正如长官在荣誉上高于元老院,元老院在荣誉上高于人民一样,在承担一切艰难困苦的事情上,他们也应当成为元老院和人民的表率。
§26.36.3“si, quod iniungere inferiori velis, id prius in te ac tuos ipse iuris statueris, facilius omnis oboedientis habeas.
“如果对于你想强加给下属的事情,你自己首先为你自己和你的家人确立为规矩,你就会更容易让所有人服从。
nec impensa gravis est, cum ex ea plus quam pro virili parte sibi quemque capere principum vident.
当人们看到每一位首领自己所承担的开支超过了其应尽的份额时,这种开支也就不会显得沉重了。
§26.36.4itaque si classes habere atque ornare volumus populum Romanum, privatos sine recusatione remiges dare, nobismet ipsis primum imperemus.
因此,如果我们希望罗马人民拥有并装备舰队,希望私人毫无怨言地提供桨手,就让我们首先向我们自己下达命令吧。
§26.36.5aurum, argentum, aes signatum omne senatores crastino die in publicum conferamus, ita ut anulos sibi quisque et coniugi et liberis, et filio bullam, et, quibus uxor filiaeve sunt, singulas uncias pondo auri relinquant; argenti, §26.36.6qui curuli sella sederunt, equi ornamenta et libras pondo, ut salinum patellamque deorum causa habere possint, ceteri senatores libram argenti tantum: §26.36.7aeris signati quina milia in singulos patres familiae relinquamus: §26.36.8ceterum omne aurum, argentum, aes signatum ad triumviros mensarios extemplo deferamus nullo ante senatus consulto facto, ut voluntaria conlatio et certamen adiuvandae rei publicae excitet ad aemulandum animos primum equestris ordinis, dein reliquae plebis.
明天,我们元老院议员要把所有的黄金、白银和铸造的铜币都捐给公家,但每个人要为自己、妻子和孩子们留下戒指,为儿子留下护身符,而对于有妻子或女儿的人,则各留下重一盎司的黄金;至于白银,坐过库鲁尔椅的人,可以留下马具和几磅重的白银,以便他们能够为了神明而保留盐罐和祭盘,其余的元老院议员则只留下一磅白银;至于铸造的铜币,每个家长留五千阿斯:其余所有的黄金、白银、铸造的铜币,在事先不通过任何元老院决议的情况下,立即送交金融三委员,以便在援助国家方面的这种自愿捐献和竞争,能够激发首先是骑士阶级、其次是其余平民的效仿之心。
§26.36.9hanc unam viam multa inter nos conlocuti consules invenimus.
这就是我们执政官在相互进行了许多交谈后所发现的唯一途径。
ingredimini dis bene iuvantibus.
在神明保佑下,开始行动吧。
res publica incolumis et privatas res facile salvas praestat; §26.36.10publica prodendo tua nequiquam serves.
国家安全,个人的财产也极易得到保障;若背叛公家,你徒劳地保护你自己的财产也是枉然。
” in haec tanto animo consensum est, ut gratiae ultro consulibus agerentur.
”人们以极大的热情一致赞同了这些话,以至于他们还主动向执政官们表示了感谢。
§26.36.11senatu inde misso pro se quisque aurum et argentum et aes in publicum conferunt tanto certamine iniecto, ut prima aut inter primos nomina sua vellent in publicis tabulis esse, ut nec triumviri accipiundo nec scribae referundo sufficerent.
随后元老院散会,每个人都争先恐后地把黄金、白银和铜币捐献给公家,激起了如此强烈的竞争,以至于大家都希望自己的名字写在公共账簿的第一位或前几位,结果无论是负责接收的金融三委员,还是负责登记的书记官,都应接不暇。
§26.36.12hunc consensum senatus equester ordo est secutus, equestris ordinis plebs.
骑士阶级效仿了元老院的这一致意见,平民又效仿了骑士阶级。
ita sine edicto, sine coercitione magistratus nec remige in supplementum nec stipendio res publica eguit; paratisque omnibus ad bellum consules in provincias profecti sunt.
就这样,没有告示,没有长官的强制,国家既不缺少补充的桨手,也不缺少薪饷;在战争的所有准备工作完成之后,执政官们出发前往各自的行省。