§26.35.1dimissis Siculis Campanisque dilectus habitus.
西西里人和坎帕尼亚人被遣回后,征兵工作随即展开。
§26.35.2scripto deinde exercitu de remigum supplemento agi coeptum; in quam rem cum neque hominum satis, nec, ex qua pararentur stipendiumque acciperent, pecuniae quicquam ea tempestate in publico esset, edixerunt consules, §26.35.3ut privati ex censu ordinibusque, sicut antea, remiges darent cum stipendio cibariisque dierum triginta.
接着,在军队登记完毕后,人们开始商议补充桨手之事;对此,由于当时国库中既没有足够的人员,也没有任何可以用来筹办他们并发放薪饷的资金,执政官们便颁布了告示,要求私营业主根据其财产评估额和等级,像以前一样,提供带有三十天薪饷和口粮的桨手。
§26.35.4ad id edictum tantus fremitus hominum, tanta indignatio fuit, ut magis dux quam materia seditioni deesset: secundum Siculos Campanosque plebem Romanam perdendam lacerandamque sibi consules sumpsisse.
对于这一告示,人们爆发了如此巨大的怨言和愤慨,以至于叛乱所缺少的只是一个领导者,而不是起义的由头:他们抱怨说,继西西里人和坎帕尼亚人之后,执政官们又把毁灭和撕碎罗马平民作为了自己的任务。
§26.35.5per tot annos tributo exhaustos nihil reliqui praeter terram nudam ac vastam habere.
“这么多年来,我们因贡税而精疲力竭,除了赤裸荒凉的土地之外,一无所有。
tecta hosti, incendisse, servos agri cultores rem publicam abduxisse nunc ad militiam parvo aere emendo, nunc remiges imperando;
我们的房屋被敌人烧毁,耕种土地的奴隶被国家夺走,时而以微薄的价钱买去服兵役,时而又征发充当桨手。
§26.35.6si quid cui argenti aerisve fuerit, stipendio remigum et tributis annuis ablatum.
如果谁手里还有点银币或铜币,也都因支付桨手薪饷和年度贡税而被剥夺殆尽。
se, ut dent, quod non habeant, nulla vi, nullo imperio cogi posse.
任何武力、任何命令,都不能强迫他们拿出自己没有的东西。
bona sua venderent, in corpora, quae reliqua essent, saevirent. ne unde redimantur quidem quicquam superesse.
让他们去变卖财产吧,去残害他们仅存的肉体吧;他们甚至连用来赎回自己的资金都没有剩下一点。
§26.35.7haec non in occulto sed propalam in foro atque oculis ipsorum consulum ingens turba circumfusi fremebant, nec eos sedare consules nunc castigando, nunc consolando poterant.
” 这些话他们并非在暗地里,而是在广场上公开地、在执政官们本人的眼皮底下,被巨大的群众包围着愤怒地叫嚷;执政官们时而斥责,时而安抚,却都无法使他们平静下来。
§26.35.8spatium deinde iis tridui se dare ad cogitandum dixerunt; quo ipsi ad rem inspiciendam et expediendam usi sunt.
于是执政官们说,给他们三天的考虑时间;执政官自己也利用这段时间来调查并解决这一事态。
§26.35.9senatum postero die habuerunt de remigum supplemento; ubi cum multa disseruissent, cur aequa plebis recusatio esset, verterunt orationem eo, ut dicerent privatis id seu aequum seu iniquum onus iniungendum esse:
第二天,他们召开了关于补充桨手的元老院会议;在会上,他们详细论证了为什么平民的拒绝是合情合理的之后,随即将话锋转到这一点,即声称无论这一负担是公平还是不公平,都必须强加给私人:因为在国库空虚的情况下,他们要从哪里筹备海军同盟兵呢?
§26.35.10nam unde, cum pecunia in aerario non esset, paraturos navalis socios? quo modo autem sine classibus aut Siciliam obtineri aut Italia Philippum arceri posse aut tuta Italiae litora esse?
而且,如果没有舰队,又怎么能够固守西西里,或者把腓力阻止在意大利之外,或者确保意大利海岸的安全呢?