§26.34.1ex hoc plebei scito senatus consultus Oppiae Cluviaeque primum bona ac libertatem restituit: si qua alia praemia petere ab senatu vellent, venire eas Romam.
根据这一平民决议,元老院首先通过决议恢复了奥皮亚和克鲁维亚的财产与自由;如果她们希望向元老院请求其他奖赏,她们应当前往罗马。
§26.34.2Campanis in familias singulas decreta facta, quae non operae pretium est omnia enumerare.
对于其余的坎帕尼亚人,元老院针对每个家庭做出了决定,这些决定不值得一一列举。
§26.34.3aliorum bona publicanda, ipsos liberosque eorum et coniuges vendendas extra filias, quae enupsissent, priusquam in populi Romani potestatem venirent; §26.34.4alios in vincula condendos, ac de iis posterius consulendum; aliorum Campanorum summam etiam census distinxerunt, publicanda necne bona essent.
有些人的财产将被没收,他们本人、其子女及妻子将被变卖,但在他们落入罗马人民支配之前已经出嫁的女儿除外;其他人将被投入监狱,对其处置将推迟讨论;对于另外一些坎帕尼亚人,元老院甚至根据其财产评估额来区分其财产是否应当被没收。
§26.34.5pecua captiva praeter equos et mancipia praeter puberes virile secus et omnia, quae solo non continerentur, restituenda censuerunt dominis.
被捕获的家畜(马匹除外)、奴隶(成年男性除外)以及所有不附着于土地的财产,元老院决定应当归还给原主。
§26.34.6Campanos omnis Atellanos, Calatinos, Sabatinos, extra quam qui eorum aut ipsi aut parentes eorum apud hostis essent, §26.34.7liberos esse iusserunt ita, ut nemo eorum Civis Romanus aut Latini nominis esset, neve quis eorum, qui Capuae fuisset, dum portae clausae essent, in urbe agrove Campano intra certam diem maneret, locus ubi habitarent trans Tiberim, qui non contingeret Tiberim, daretur; §26.34.8qui nec Capuae nec in urbe Campana, quae a populo Romano defecisset, per bellum fnissent, eos cis Lirim amnem Romam versus; §26.34.9qui ad Romanos transissent, priusquam Capuam Hannibal veairet, cis Vulturnum emovendos censuerunt, ne quis eorum propius mare quindecim milibus passuum agrum aedificiumve haberet.
所有坎帕尼亚人、阿特拉人、卡拉蒂亚人、萨巴蒂尼亚人,除了那些本人或其父母在敌营中的人之外,元老院命令他们获得自由,但条件是:他们中任何人不得成为罗马公民或享有拉丁权,且在紧闭城门期间逗留在卡普亚的人中,任何人在指定日期之后不得留在坎帕尼亚的城市或土地上,并将在泰伯河彼岸、不与泰伯河相邻的地方给他们提供居住地;对于在战争期间既不在卡普亚、也不在任何背叛罗马人民的坎帕尼亚城市中的人,则将其迁往利里斯河的这一侧,朝向罗马方向;对于在汉尼拔来到卡普亚之前已经投奔罗马人的人,元老院决定将其迁往沃尔图努斯河的这一侧,以确保他们中任何人在距离大海十五英里以内不得拥有土地或建筑。
§26.34.10qui eorum trans Tiberim emoti essent, ne ipsi posterive eorum uspiam pararent haberentve nisi in Veiente, Sutrino Nepesinove agro, dum ne cui maior quam quinquaginta iugerum agri modus esset.
对于那些被迁往泰伯河彼岸的人,他们本人及其子孙不得在维伊、苏特里乌姆或内佩特领地以外的任何地方取得或拥有土地,且任何人的土地面积不得超过五十尤格。
§26.34.11senatorum omnium quique magistratus Capuae, Atellae, Calatiae gessissent bona venire Capuae iusserunt, libera corpora, quae venum dari placuerat, Romam mitti ac Romae venire.
所有元老院议员以及在卡普亚、阿特拉、卡拉蒂亚担任过官职之人的财产,元老院命令在卡普亚予以变卖;而被决定变卖的自由人,则命令送往罗马并在罗马予以变卖。
§26.34.12signa, statuas aeneas, auae capta de hostibus dicerentur, quae eorum sacra ac profana essent, ad pontificum collegium reiecerunt.
对于据说从敌人那里缴获的神像、青铜雕塑,以及其中属于神圣或世俗之物,元老院移交给了神官团处理。
§26.34.13ob haec decreta maestiores aliquanto quam Romam venerant, Campanos dimiserunt.
由于这些决定,坎帕尼亚人被遣回时的心情比来罗马时要悲伤得多。
nec iam Q. Fulvii saevitiam in sese, sed iniquitatem deum atque execrabilem fortunam suam incusabant.
他们不再谴责昆克图斯·富尔维乌斯对他们的残酷,而是谴责神明的不公和他们自己可咒诅的命运。