§26.31.1reductis in curiam legatis tum consul “non adeo maiestatis” inquit “populi Romani imperiique huius oblitus sum, patres conscripti, ut, si de meo crimine ambigeretur, consul dicturus causam accusantibus Graecis fuerim.
当使者们被重新引入会堂时,执政官开口说道:“元老院议员们啊,我并没有如此忘记罗马人民的尊严和这个帝国的威严,以至于如果对我罪名的指控尚存疑问,我作为执政官竟会准备去向希腊控告者们进行辩护。
§26.31.2sed non quid ego fecerim in disquisitionem venit, — nam quidquid in hostibus feci ius belli defendit —, sed quid isti pati debuerint.
现在需要审理的不是我做了什么——因为凡是我对敌人所做的事,战争法则都为其辩护——而是他们应当遭受什么。
qui si non fuerunt hostes, nihil interest, nunc an vivo Hierone Syracusas violaverim.
如果他们不是敌人,那么我是现在侵害了叙拉古,还是在希罗在世时侵害了它,就没有任何区别。
§26.31.3sin autem desciverunt a populo Romano, legatos nostros ferro atque armis petierunt, urbem ac moenia clausernnt, exercituque Carthaginiensium adversus nos tutati sunt, quis passos esse hostilia, cum fecerint, indignatur?
但如果他们背叛了罗马人民,用兵器和武力袭击了我们的使者,关闭了城市和城墙,并用迦太基人的军队对抗我们以自卫,那么既然他们做出了敌对行为,谁还会为他们遭受敌对待遇而感到愤慨呢?
§26.31.4tradentis urbem principes Syracusanorum aversatus sum;
我拒绝了那些想要献城的叙拉古领袖(你们说)?
Sosim et Moericum Hispanum, quibus tantam rem crederem, potiores habui.
我宁愿器重索西斯和西班牙人莫伊里克斯,视他们为我可以信托如此大事的人。
non estis extremi Syracusanorum, quippe qui aliis humilitatem obiciatis: quis est vestrum,
你们并非叙拉古人中最卑微的,既然你们还拿出身低微来指责别人。
§26.31.5qui se mihi portas aperturum, qui armatos milites meos in urbem accepturum promiserit? odistis et exsecramini eos, qui fecerunt, et ne hic quidem contumeliis in eos dicendis parcitis: tantum abest, ut et ipsi tale quicquam facturi fueritis.
你们之中有谁,曾向我许诺会打开城门,或者把我的武装士兵迎入城内? 你们憎恨并诅咒那些付诸行动的人,甚至在这里也毫不留情地用言语辱骂他们:你们自己更绝无可能做出任何类似的事。
§26.31.6ipsa humilitas eorum, patres conscripti, quam isti obiciunt, maximo argumento est me neminem, qui navatam operam rei publicae nostrae vellet, aversatum esse.
元老院议员们啊,正是这些人所指责的那些人的低微出身,最有力地证明了,对于任何愿意为我们国家竭诚效力的人,我都没有拒绝过。
§26.31.7et antequam obsiderem Syracusas, nunc legatis mittendis nunc ad conloquium eundo temptavi pacem; et posteaquam neque legatos violandi verecundia erat, nec mihi ipsi congresso ad portas cum principibus responsum dabatur, multis terra marique exhaustis laboribus tandem vi atque armis Syracusas cepi.
在包围叙拉古之前,我曾屡次通过派遣使者、或是前去会谈来尝试和平;而在他们连伤害使者都不再顾忌、且对我亲自在城门前与领袖们会面也不予答复之后,在历经陆上和海上的重重艰辛后,我终于用武力夺取了叙拉古。
§26.31.8quae captis acciderint, apud Hannibalem et Carthaginienses victos iustius quam apud victoris populi senatum quererentur.
城市被攻陷后他们所遭受的遭遇,向汉尼拔和战败的迦太基人诉苦,要比向战胜国人民的元老院诉苦更为正当。
§26.31.9ego patres conscripti, Syracusas spoliatas si negaturus essem, numquam spoliis earum urbem Romam exornarem.
元老院议员们啊,如果我打算否认叙拉古曾被掠夺,我就绝不会用它的战利品来装饰罗马城。
quae autem singulis victor aut ademi aut dedi, cum belli iure tum ex cuiusque merito satis scio me fecisse.
而我作为胜利者对个人所剥夺或给予的东西,我很清楚自己是依据战争法则以及各人的功过而行事的。
§26.31.10ea vos rata habeatis, patres conscripti, necne, magis rei publicae interest quam mea.
元老院议员们啊,你们是否批准这些决定,对国家利益的关系比对我个人的关系更大。
quippe mea fides exsoluta est; ad rem publicam pertinet, ne acta mea rescindendo alios in posterum segniores duces faciatis.
因为我的信义已经履行完毕;这关系到国家,不要因为废除我的决定而使未来的其他将领变得更加懈怠。
§26.31.11et quoniam coram et Siculorum et mea verba audistis, patres conscripti, simul templo excedemus, ut me absente liberius consuli senatus possit.
元老院议员们啊,既然你们已经当面听取了西西里人和我的陈述,我们就一同退出神殿,以便在我不在场时,元老院能够更自由地进行商议。
” ita dimissi Siculi, et ipse in Capitolium ad dilectum discessit.
” 如此,西西里人被遣出,而他自己则前往卡皮托林山进行征兵。