§26.29.1his senatus consultis perfectis sortiti provincias consules.
随着这些元老院议案的通过,执政官们用抽签分配了属州。
Sicilia et classis Marcello, Italia cum bello adversus Hannibalem Laevino evenit.
西西里和舰队归于马尔凯鲁斯,意大利以及与汉尼拔的战争归于莱维努斯。
§26.29.2quae sors, velut iterum captis Syracusis, ita exanimavit Siculos expectatione sortis in consulum conspectu stantis, ut comploratio eorum flebilesque voces et extemplo oculos hominum converterint et postmodo sermones praebuerint.
这一抽签结果,仿佛叙拉古第二次被攻陷一般,极大地打击了那些站在执政官面前等待抽签结果的西西里人。 因此,他们的哀号和悲泣声立刻吸引了众人的目光,并在此后成为了人们议论的话题。
§26.29.3circumibant enim senatorum domos cum veste sordida adfirmantes se non modo suam quosque patriam sed totam Siciliam relicturos, si eo Marcellus iterum cum imperio redisset.
他们身穿丧服,四处走访元老院议员的住宅,声称如果马尔凯鲁斯再次带着命令权回到那里,他们不仅会离开各自的家乡,还会离开整个西西里。
§26.29.4nullo suo merito eum ante inplacabilem in se fuisse: quid iratum, quod Romam de se questum venisse Siculos sciat, facturum? obrui Aetnae ignibus aut mergi freto satius illi insulae esse quam velut dedi noxae inimico.
他们声称,以前在他们没有任何过错的情况下,他就对他们毫不留情;现在他得知西西里人来到罗马投诉他,处于愤怒之中,又会做出什么事来呢? 对那个岛屿来说,被埃特纳火山的烈火吞没,或者沉入海峡,也比像替罪羊一样被交到仇敌手中要好。
§26.29.5hae Siculorum querellae domos primum nobilium circumlatae celebrataeque sermonibus, quos partim misericordia Siculorum partim invidia Marcelli excitabat, in senatum etiam pervenerunt.
西西里人的这些抱怨首先在贵族的府邸中流传开来,并成为人们议论的焦点(这些议论部分是由对西西里人的同情引起的,部分是由对马尔凯鲁斯的反感引起的),最终也传到了元老院。
§26.29.6postulatum a consulibus est, ut de permutandis provinciis senatum consulerent.
执政官们被要求就交换属州一意咨询元老院。
Marcellus, si iam auditi ab senatu Siculi essent, aliam forsitan futuram fuisse sententiam suam dicere: §26.29.7nunc, ne quis timore frenari eos dicere possit, quo minus de eo libere querantur, in cuius potestate mox futuri sint, si conlegae nihil intersit, mutare se provinciam paratum esse.
马尔凯鲁斯说,如果元老院此前已经听取了西西里人的诉求,他本人的意见或许会有所不同;但现在,为了不让任何人说他们是因为害怕而不敢自由地抱怨那个很快就会掌握他们命运的人,只要他的同僚不反对,他已准备好交换属州。
§26.29.8deprecari senatus praeiudicium: nam cum extra sortem conlegae optionem dari provinciae iniquum fuerit, quanto maiorem iniuriam, immo contumeliam esse, sortem suam ad eum transferri?
然而,他请求免受元老院的预先裁判;因为如果说在没有抽签的情况下给同僚选择属州的权利是不公正的,那么将他自己抽中的属州转让给同僚,将是多么大的不公,甚至是一种侮辱?
§26.29.9ita senatus, cum, quid placeret, magis ostendisset quam decresset, dimittitur.
于是元老院散会了,他们只是表明了倾向,而没有做出正式的决议。
inter ipsos consules permutatio provinciarum, §26.29.10rapiente fato Marcellum ad Hannibalem, facta est, ut, ex quo primus post adversa omniasecundae pugnae gloriam ceperat, in eius laudem postremus Romanorum imperatorum, prosperis tum maxime bellicis rebus, caderet.
执政官彼此之间进行了属州的交换,命运将马尔凯鲁斯推向汉尼拔,这一交换得以完成。 这样一来,正如他在所有惨败之后第一个赢得了胜利战役的荣耀一样,他也作为罗马将领中的最后一人,在当时军事形势极为有利的情况下,为了他自身的荣耀而战死。