Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §26.28.1-26.28.13

莱维努斯的战况汇报与执政官属州分配

第 823 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

执政官莱维努斯汇报了在希腊和马其顿对抗腓力国王的军事成果,随后元老院决定了执政官的属州分配、各地军队的部署以及命令权的延长。

§26.28.1ibi Laevinus, quo statu Macedonia et Graecia, Aetoli, Acarnanes Locrique essent, quasque ibi res ipse egisset terra marique, exposuit: §26.28.2Philippum, inferentem bellum Aetolis, in Macedoniam retro ab se conpulsum ad intima penitus regni abisse, legionemque inde deduci posse; classem satis esse ad arcendum Italia regem.
在那里,莱维努斯汇报了马其顿、希腊、埃托利亚人、阿卡纳尼亚人以及洛克里斯人的局势,以及他本人在当地通过陆路和海路所取得的成果:曾向埃托利亚人发动战争的腓力已被他迫退回马其顿,并已退入其王国最深处的腹地,因此可以从那里抽调一个军团;而舰队已足够将这位国王阻挡在意大利之外。
haec de se deque provincia, cui praefuerat, consul.
以上是执政官关于他本人以及他曾管辖的属州的汇报。
§26.28.3tum de provinciis communis relatio fuit.
随后,元老院就各属州进行了共同商议。
decrevere patres, ut alteri consulum Italia bellumque cum Hannibale provincia esset, alter classem, cui T. Otacilius praefuisset, Siciliamque provinciam cum L. Cincio praetore obtineret.
议员们决定,两位执政官中的一人以意大利及与汉尼拔的战争为属州,另一人则与法务官L·辛基乌斯一同接管曾由T·奥塔基里乌斯指挥的舰队以及西西里属州。
§26.28.4exercitus eis duo decreti, qui in Etruria Galliaque essent; eae quattuor erant legiones; urbanae duae superioris anni in Etruriam, duae, quibus Sulpicius consul praefuisset, in Galliam mitterentur; §26.28.5Galliae et legionibus praeesset, quem consul, cuius Italia provincia esset, praefecisset; §26.28.6in Etruriam C. Calpurnius post praeturam prorogato in annum imperio missus.
为他们分配了两个军队,即当时在埃特鲁里亚和高卢的军队;这相当于四个军团;上年度的两个城市军团被派往埃特鲁里亚,曾由执政官苏尔皮基乌斯指挥的两个军团被派往高卢;高卢及其军团由管辖意大利属州的执政官所任命的人来指挥; C·卡尔普尔尼乌斯在结束法务官任期后,被延长一年命令权并派往埃特鲁里亚。
et Q. Fulvio Capua provincia decreta prorogatumque in annum imperium; §26.28.7exercitus civium sociorumque minui iussus, ut ex duabus legionibus una legio, quinque milia peditum et trecenti equites essent, §26.28.8dimissis, qui plurima stipendia haberent, et sociorum septem milia peditum et trecenti equites relinquerentur, eadem ratione stipendiorum habita in veteribus militibus dimittendis.
Q·富尔维乌斯也被决定以卡普亚为属州,并延长一年命令权;公民和盟友的军队被命令缩减,使原有的两个军团合并为一个军团,包含五千名步兵和三百名骑兵,服役期最长的人被予以退役,盟友中留下七千名步兵和三百名骑兵,在退役老兵时同样考虑其服役期限。
§26.28.9Cn. Fulvio consuli superioris anni nec de provincia Apulia nec de exercitu, quem habuerat, quicquam mutatum; tantum in annum prorogatum imperium est.
上年度的执政官Cn·富尔维乌斯,无论是在阿普利亚属州还是在他曾统帅的军队上,均未作任何变动;仅将其命令权延长了一年。
P. Sulpicius, conlega eius, omnem exercitum praeter socios navalis iussus dimittere est.
他的同事P·苏尔皮基乌斯被命令解散除海军盟友以外的所有军队。
§26.28.10item ex Sicilia exercitus, cui M. Cornelius praeesset, ubi consul in provinciam venisset, dimitti iussus.
同样,在执政官抵达属州后,M·科尔内利乌斯指挥的西西里军队也被命令解散。
§26.28.11L. Cincio praetori ad obtinendam Siciliam Cannenses milites dati duarum instar legionum.
法务官L·辛基乌斯获得坎尼战役的士兵,相当于两个军团,用以防守西西里。
§26.28.12totidem legiones in Sardiniam P. Manlio Vulsoni praetori decretae, quibus L. Cornelius in eadem provincia priore anno praefuerat.
元老院为法务官P·曼利乌斯·武尔索分配了同样数量的撒丁军团,即前一年L·科尔内利乌斯在同一属州指挥的军团。
§26.28.13urbanas legiones ita scribere consules iussi, ne quem militem facerent, qui in exercitu M. Claudii, M. Valerii, Q. Fulvi fuisset, neve eo anno plures quam una et viginti Romanae legiones essent.
执政官们被命令在征募城市军团时,不得招募任何曾在M·克劳狄乌斯、M·瓦莱里乌斯、Q·富尔维乌斯军队中服役的士兵,并且当年的罗马军团总数不得超过二十一个。

词汇与语法注释

  1. 26.28.2Philippum, inferentem bellum Aetolis, in Macedoniam retro ab se conpulsum ad intima penitus regni abisse — 由前一节的 exposuit(“汇报了”)引导的间接引语(对格加不定式结构)。Philippum 是不定式 abisse 的逻辑主语。
  2. 26.28.2haec de se deque provincia — 省略了动词(如 dixit 或 exposuit)的简略表达,用于总结并结束执政官的汇报。
  3. 26.28.3alteri consulum Italia bellumque cum Hannibale provincia esset, alter classem... obtineret — 在由 decrevere patres, ut 引导的从句中,对于第一位执政官使用了与格表示所有的结构(alteri... provincia esset),而对第二位则使用了带对格宾语的主动语态虚拟式(alter... obtineret),以此对比两位执政官的职责分配。
  4. 26.28.5quem — 作为关系代词 quem 先行词的指示代词(如 is,“……的人”),同时作为主动词 praeesset 的主语被省略了(结构上为 is, quem...)。
  5. 26.28.11duarum instar legionum — 不变化名词 instar 在此处与属格(legionum)连用,表示“相当于”、“与……同等规模”。
  6. 26.28.13ne quem militem facerent — 在否定小词 ne 之后,quem 代替了不定代词 aliquem(意为“任何”)。此外,militem facere 是一个习惯表达,意为“征募/编入士兵”。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §26.28.1-26.28.13. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:26.28.1-26.28.13

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。