§26.27.1interrupit hos sermones nocte, quae pridie Quinquatrus fuit, pluribus simul locis circa forum incendium ortum.
在五神节前一天的夜里,广场周围数处同时发生火灾,中断了平民们的这些谈论。
§26.27.2eodem tempore septem tabernae, quae postea quinque, et argentariae, quae nunc novae appellantur, arsere;
与此同时,后来变成五间店铺的七间店铺,以及现在被称为“新银铺”的两替店,全被烧毁。
§26.27.3conprehensa postea privata aedificia — neque enim tum basilicae erant —, conprehensae lautumiae forumque piscatorium et atrium regium.
随后,私有建筑也遭殃——因为当时还没有巴西利卡——石料场、鱼市以及王宫也都被大火吞噬。
§26.27.4aedis Vestae vix defensa est tredecim maxime servorum opera, qui in publicum redempti ac manu missi sunt.
维斯塔神庙在最多十三名奴隶的努力下艰难得保,这些奴隶被收归公有并获得了自由。
§26.27.5nocte ac die continuatum incendium fuit; nec ulli dubium erat humana id fraude factum esse, quod pluribus simul locis, et iis diversis, ignes coorti essent.
大火持续了昼夜;由于火灾是在数个不同的地点同时发生,没有人怀疑这是人为蓄意纵火。
itaque consul ex auctoritate senatus pro contione edixit, §26.27.6qui, quorum opera id conflatum incendium, profiteretur, praemium fore libero pecuniam, servo libertatem.
因此,执政官根据元老院的授权,在民众大会上宣告:凡是告发是谁人所为纵此大火者,若为自由人将奖以金钱,若为奴隶将赐予自由。
§26.27.7eo praemio inductus Campanorum Calaviorum servus — Manus ei nomen erat — indicavit dominos et quinque praeterea iuvenes nobiles Campanos, quorum parentes a Q. Fulvio securi percussi erant, id incendium fecisse vulgoque facturos alia, ni conprendantur.
在这一赏赐的诱惑下,卡普亚卡拉维乌斯家族的一个奴隶——名叫马努斯——告发了他的主人以及另外五名卡普亚的年轻贵族(他们的父母曾被Q·富尔维乌斯斩首),正是他们制造了这场火灾,并且除非被捕,否则他们还会公开制造其他火灾。
§26.27.8conprehensi ipsi familiaeque eorum.
他们本人及其家属奴仆被逮捕。
et primo elevabatur index indiciumque: pridie eum verberibus castigatum ab dominis discessisse, per iram ac levitatem ex re fortuita crimen commentum; §26.27.9ceterum ut coram coarguebantur, et quaestio ex ministris facinoris foro medio haberi coepta est, fassi omnes, atque in dominos servosque conscios animadversum est.
起初,告密者和他的指控并没有受到重视:人们认为他前一天被主人鞭打惩罚后逃跑,出于愤怒和轻率,利用偶然发生的事故捏造了罪名;但当他们被当面对质,并在广场中央开始对这起罪行的帮凶进行审讯时,所有人均供认不讳,于是对主人及同谋的奴隶执行了惩罚。
indici libertas data et viginti milia aeris.
告密者被赋予自由,并获得了两万阿斯铜币。
§26.27.10consuli Laevino Capuam praetereunti circumfusa multitudo Campanorum est obsecrantium cum lacrinis, ut sibi Romam ad senatum ire liceret oratum, si qua misericordia tandem flecti possent, ne se ad ultimum perditum irent nomenque Campanorum a Q. Flacco deleri sinerent.
当执政官莱维努斯路过卡普亚时,一大群卡普亚人围住他,流着泪哀求允许他们前往罗马,向元老院请愿,看看他们是否最终能被某种仁慈所打动,不要将他们逼上彻底灭亡之境,不要允许卡普亚人的名字被Q·弗拉库斯抹去。
§26.27.11Flaccus sibi privatam simultatem cum Campanis negare ullam esse: publicas inimicitias et esse et futuras, quoad eo animo esse erga populum Romanum sciret.
弗拉库斯声称自己与卡普亚人没有任何私怨;他说,只要他知道他们对罗马人民仍怀有这样的心思,公仇就一直存在,并且将来也会存在。
§26.27.12nullam enim in terris gentem esse, nullum infestiorem populum nomini Romano.
因为世上没有任何一个民族、任何一个人民对罗马之名更为敌视。
ideo se moenibus inclusos tenere eos, quia, si qui evasissent aliqua, velut feras bestias per agros vagari et laniare et trucidare quodcumque obvium detur.
因此,他把他们关在城墙之内,因为如果有人从某处逃脱,他们就会像野兽一样在田野里游荡,撕裂并屠杀他们所遇到的一切。
§26.27.13alios ad Hannibalem transfugisse, alios ad Romam incendendam profectos.
一些人已经投奔了汉尼拔,另一些人则出发去放火烧罗马。
inventurum in semusto foro consulem vestigia sceleris Campanorum.
执政官将在烧了一半的广场上找到卡普亚人罪行的痕迹。
§26.27.14Vestae aedem petitam et aeternos ignes et conditum in penetrali fatale pignus imperi Romani.
维斯塔神殿、永恒之火以及保存在神殿深处的罗马帝国命运的凭证都成了攻击目标。
se minime censere tutum esse Campanis potestatem intrandi Romana moenia fieri.
他认为允许卡普亚人进入罗马城墙绝对是不安全的。
§26.27.15Laevinus Campanos iure iurando a Flacco adactos, quinto die, quam ab senatu responsum accepissent Capuam redituros, sequi se Romam iussit.
莱维努斯在弗拉库斯让卡普亚人宣誓——在收到元老院答复后的第五天返回卡普亚——之后,命令他们跟随自己前往罗马。
§26.27.16hac circumfusus multitudine, simul Siculis obviam egressis secutisque Romam, praebuit speciem dolentis duarzum clarissimarum urbium excidio ac celeberrimis viris victos bello accusatores in urbem adducentia.
他被这群人围着,同时又被那些出来迎接并跟随他去罗马的西西里人簇拥着,展现出一种因这两座最著名的城市遭到毁灭而哀悼的姿态,并且仿佛是在将那些在战争中被征服的人带入城中,作为对极有名望者的指控者。
§26.27.17de re publica tamen primum ac de provinciis ambo consules ad senatum rettulere.
然而,两位执政官首先还是就国家政务和属州事务向元老院作了报告。