§26.24.1per idem tempus M. Valerius Laevinus, temptatis prius per secreta conloquia principum animis, ad indictum ante ad id ipsum concilium Aetolorum classe expedita venit.
大约在同一时间,马尔库斯·瓦莱里乌斯·莱维努斯首先通过与首领们的秘密会谈试探了他们的意图,随后率领装备整齐的舰队,来到了预先为此目的召集的埃托利亚人大会上。
§26.24.2ubi cum Syracusas Capuamque captam in fidem in Italia Siciliaque rerum secundarum ostentasset §26.24.3adiecissetque iam inde a maioribus traditum morem Romanis colendi socios, ex quibus alios in civitatem atque aequum secum ius accepissent, alios in ea fortuna haberent, ut socii esse quam cives mallent; §26.24.4Aetolos eo in maiore futuros honore, quod gentium transmarinarum in amicitiam primi venissent: Philippum eis et Macedonas gravis accolas esse, §26.24.5quorum se vim ac spiritus et iam fregisse et eo redacturum esse, ut non iis modo urbibus, quas per vim ademissent Aetolis, excedant, sed ipsam Macedoniam infestam habeant; §26.24.6et Acarnanas, quos aegre ferrent Aetoli a corpore suo diremptos, restituturum se in antiquam formulam iurisque ac dicionis eorum —
在那里,当他展示了叙拉古以及卡普阿被收归庇护之下的事实,将其作为在意大利和西西里取得顺境的明证,并补充说,罗马人自古以来就从祖先那里继承了尊重盟友的传统,在这些人中,他们将一部分人接纳为公民并赋予与自己同等的权利,而让另一部分人处于他们宁愿做盟友也不愿做公民的境遇中;他宣称,埃托利亚人将获得更大的荣誉,因为他们是海外各族中首先与罗马建立友好关系的;菲利普和马其顿人是给他们带来沉重负担的邻居,他已经摧毁了这些人的势力和气焰,并且将使他们落入如此境地:不仅要退出那些用武力从埃托利亚人手中夺取的城市,而且连马其顿本土也将处于不得安宁的境地;他还表示,将把那些让埃托利亚人因脱离自身整体而感到痛心的人,恢复到其法律和管辖权之下的古老建制中。
§26.24.7: haec dicta promissaque a Romano imperatore Scopas, qui tum praetor gentis erat, et Dorimachus, princeps Aetolorum, adfirmaverunt auctoritate sua, minore cum verecundia et maiore cum fide vim maiestatemque populi Romani extollentes.
罗马将军的这些话和承诺,得到了当时担任该族法务官的斯科帕斯以及埃托利亚人的领袖多里马科斯以自身的权威予以证实,他们以较少的顾忌和更大的信心,极力推崇罗马人民的力量与威严。
§26.24.8maxime tamen spes potiundae movebat Acarnaniae.
然而,最打动他们的还是占领阿卡纳尼亚的希望。
igitur conscriptae condiciones, quibus in amicitiam societatemque populi Romani venirent, §26.24.9additumque, ut, si placeret vellentque, eodem iure amicitiae Elei Lacedaemoniique et Attalus et Pleuratus et Scerdilaedus essent, Asiae Attalus, hi Thracum et Illyriorum reges; §26.24.10bellum ut extemplo Aetoli cum Philippo terra gererent; navibus ne minus viginti quinque quinqueremibus adiuvaret Romanus; §26.24.11urbium Corcyrae tenus ab Aetolia incipienti solum tectaque et muri cum agris Aetolorum, alia omnis praeda populi Romani esset, darentque operam Romani, ut Acarnaniam Aetoli haberent; §26.24.12si Aetoli pacem cum Philippo facerent, foederi adscriberent ita ratam fore pacem, si Philippus arma ab Romanis sociisque quique eorum dicionis essent abstinuisset; §26.24.13item, si populus Romanus foedere iungeretur regi, ut caveret, ne ius ei belli inferendi Aetolis sociisque eorum esset.
因此,拟定了他们据以进入罗马人民友好与同盟关系的条款,并增加了一项:如果他们赞同并乐意,爱丽斯人、拉刻代蒙人、阿塔路斯、普劳拉图斯和斯凯尔迪莱杜斯也将享有同样的友好权利,其中阿塔路斯是亚洲的国王,其余的人是色雷斯人和伊利里亚人的国王;埃托利亚人应当立即在陆地上与菲利普作战;罗马人应当用不少于二十五艘五段舵战船予以协助;从埃托利亚开始直至科尔库拉的城市,其土地、房屋、城墙连同田地归埃托利亚人所有,其余一切战利品归罗马人民所有;罗马人应当尽力使埃托利亚人拥有阿卡纳尼亚;如果埃托利亚人与菲利普议和,他们应当在条约中载明:只有在菲利普停止对罗马人、其盟友以及属于其管辖下的人采取武力行动的情况下,和平才算有效;同样,如果罗马人民与该国王缔结条约,应当确保他无权向埃托利亚人及其盟友发动战争。
§26.24.14haec convenerunt conscriptaque biennio post Olympiae ab Aetolis, in Capitolio ab Romanis, ut testata sacratis monumentis essent, sunt posita.
这些内容达成了协议,并在两年后,由埃托利亚人在奥林匹亚,由罗马人在卡皮托林,将成文条款予以安放,以便通过神圣的文献进行见证。
§26.24.15morae causa fuerant retenti Romae diutius legati Aetolorum.
延误的原因是埃托利亚人的使节在罗马被滞留了较长时间。
nec tamen impedimento id rebus gerendis fuit: et Aetoli extemplo moverunt adversus Philippum bellum, et Laevinus Zacynthum — parva insula est propinqua Aetoliae, urbem unam eodem, quo ipsa est, nomine habet —, eam praeter arcem vi cepit et Oeniadas Nasumque Acarnanum captas Aetolis contribuit; §26.24.16Philippumque satis implicatum bello finitimo ratus, ne Italiam Poenosque et pacta cum Hannibale posset respicere, Corcyram ipse se recepit.
然而,这并未妨碍军事行动的开展:埃托利亚人立即发动了对菲利普的战争,莱维努斯也用武力攻占了扎昆索斯(这是埃托利亚附近的一个小岛,拥有一个与岛同名的城市)——除了城堡之外,并且攻克了属于阿卡纳尼亚人的奥伊尼亚代和纳苏斯,将它们划归埃托利亚人;他认为菲利普已充分深陷与邻国的战争中,以至于无法顾及意大利、迦太基人以及与汉尼拔达成的协定,于是他自己撤回了科尔库拉。