§26.23.1praetoria inde comitia habita.
随后举行了法务官选举民会。
P. Manlius Vulso et L. Manlius Acidinus et C. Laetorius et L. Cincius Alimentus creati sunt.
普布利乌斯·曼利乌斯·武尔索、卢基乌斯·曼利乌斯·阿基迪努斯、盖乌斯·莱托里乌斯和卢基乌斯·辛基乌斯·阿里门图斯当选。
§26.23.2forte ita incidit, ut comitiis perfectis nuntiaretur T. Otacilium, quem T. Manlio, nisi interpellatus ordo comitiorum esset, conlegam absentem daturus fuisse videbatur populus, mortuum in Sicilia esse.
碰巧在选举结束之后,传来消息称提图斯·奥塔基里乌斯在西西里去世了。 如果选举的程序没有被打断,人民似乎本来会把这位不在场的人送给提图斯·曼利乌斯作为同事。
— §26.23.3ludi Apollinares et priore anno fuerant et, eo anno ut fierent, referente Calpurnio praetore, senatus decrevit, ut in perpetuum voverentur.
阿波罗竞技会在前一年已经举办过,为了在这一年也能举办,根据法务官卡尔普尼乌斯的提议,元老院决议应当将其作为永久性的节日予以誓愿。
— §26.23.4eodem anno prodigia aliquot visa nuntiataque sunt.
同年,有人目击并报告了一些异兆。
in aede Concordiae Victoria, quae in culmine erat, fulmine icta decussaque ad Victorias, quae in antefixis erant, haesit neque inde procidit.
在协和神殿,位于屋顶顶端的胜利女神像被雷电击中并被震落,卡在了位于檐口饰件上的其他胜利女神像上,没有从那里掉落下去。
§26.23.5et Anagniae et Fregellis nuntiatum est murum portasque de caelo tactas, et in foro Subertano sanguinis rivos per diem totum fluxisse, et Ereti lapidibus pluvisse, et Reate mulam peperisse.
据报告,在阿纳尼亚和弗雷格莱,城墙和城门被雷电击中;在苏贝尔图姆的广场上,整整一天都有血流成河;在埃雷图姆,下起了石头雨;在雷阿特,一只母骡子产下了幼崽。
§26.23.6ea prodigia hostiis maioribus sunt procurata et obsecratio in unum diem populo indicta et novemdiale sacrum.
这些异兆通过献祭大型牺牲进行了化解,并向人民宣布了一天的祈愿式和为期九天的祭礼。
— Sacerdotes publici aliquot eo anno demortui sunt, novique suffecti: §26.23.7in locum M’. Aemili Numidae decemviri sacrorum M. Aemilius Lepidus, in locum M. Pomponi Mathonis pontificis C. Livius, in locum Sp. Carvili Maximi auguris M. Servilius.
同年,有几位公职祭司去世,并选出了新人接替:接替圣事十人委员会成员马尼乌斯·埃米利乌斯·努米达的是马尔库斯·埃米利乌斯·雷比达;接替祭司马尔库斯·蓬波尼乌斯·马托的是盖乌斯·利维乌斯;接替卜官斯普里乌斯·卡尔维利乌斯·马克西穆斯的是马尔库斯·塞尔维利乌斯。
§26.23.8T. Otacilius Crassus pontufex quia exacto anno mortuus erat, ideo nominatio in locum eius non est facta.
祭司提图斯·奥塔基里乌斯·克拉苏斯因在年底临近结束时去世,因此没有进行接替他的提名。
C. Claudius flamen Dialis, quod exta perperam dederat, flamonio abiit.
朱庇特祭司盖乌斯·克劳狄乌斯因为错误地献祭了内脏,因而卸去了祭司职务。