§26.23.1praetoria inde comitia habita.
その後、法務官選挙の民会が開催された。
P. Manlius Vulso et L. Manlius Acidinus et C. Laetorius et L. Cincius Alimentus creati sunt.
P・マンリウス・ウルソ、L・マンリウス・アキディヌス、C・ラエトリウス、L・キンキウス・アリメントゥスが選出された。
§26.23.2forte ita incidit, ut comitiis perfectis nuntiaretur T. Otacilium, quem T. Manlio, nisi interpellatus ordo comitiorum esset, conlegam absentem daturus fuisse videbatur populus, mortuum in Sicilia esse.
偶然にも、選挙が完了した後に、T・オタキリウスがシチリアで死亡したという知らせが届いた。 もし選挙の順序が妨げられていなかったならば、人民は不在の彼をT・マンリウスの同僚として与えるつもりであったと思われる人物である。
— §26.23.3ludi Apollinares et priore anno fuerant et, eo anno ut fierent, referente Calpurnio praetore, senatus decrevit, ut in perpetuum voverentur.
アポロの競技会は前年にも催されていたが、その年にも開催されるよう、法務官カルプニウスの提案に基づき、元老院はそれが恒久的に誓約されるべきであることを決議した。
— §26.23.4eodem anno prodigia aliquot visa nuntiataque sunt.
同年、いくつかの不吉な前兆が目撃され、報告された。
in aede Concordiae Victoria, quae in culmine erat, fulmine icta decussaque ad Victorias, quae in antefixis erant, haesit neque inde procidit.
協和神殿において、屋根の頂上にあった勝利の女神像が落雷を受けて叩き落とされ、軒飾りにあった別の勝利の女神像たちに引っかかって、そこから落下しなかった。
§26.23.5et Anagniae et Fregellis nuntiatum est murum portasque de caelo tactas, et in foro Subertano sanguinis rivos per diem totum fluxisse, et Ereti lapidibus pluvisse, et Reate mulam peperisse.
また、アナグニアとフレゲッラエでは城壁と門が落雷を受けたと報告され、スベルトゥムの広場では丸一日中血の川が流れ、エレトゥムでは石の雨が降り、レアテでは雌のラバが子を産んだと報告された。
§26.23.6ea prodigia hostiis maioribus sunt procurata et obsecratio in unum diem populo indicta et novemdiale sacrum.
これらの前兆は大きな犠牲獣によってお祓いされ、人民には一日の祈願式と、九日間の祭礼が布告された。
— Sacerdotes publici aliquot eo anno demortui sunt, novique suffecti:
この年、何人かの公的な神官が死去し、新しい神官たちが補充された。
§26.23.7in locum M’. Aemili Numidae decemviri sacrorum M. Aemilius Lepidus, in locum M. Pomponi Mathonis pontificis C. Livius, in locum Sp. Carvili Maximi auguris M. Servilius.
聖務十人委員のマニウス・アエミリウス・ヌミダの代わりにマルクス・アエミリウス・レピドゥスが、神祇官マルクス・ポンポニウス・マトの代わりにガイウス・リウィウスが、鳥卜官スプリウス・カルウィリウス・マキシムスの代わりにマルクス・セルウィリウスが補填された。
§26.23.8T. Otacilius Crassus pontufex quia exacto anno mortuus erat, ideo nominatio in locum eius non est facta.
神祇官T・オタキリウス・クラッススは年が明ける間際に死亡したため、彼の後任への指名は行われなかった。
C. Claudius flamen Dialis, quod exta perperam dederat, flamonio abiit.
ユーピテルの神官ガイウス・クラウディウスは、生贄の内臓を誤って捧げたため、神官職を辞した。