§26.22.1consules cum ambo Apuliam provinciam haberent, minusque iam terroris a Poenis et Hannibale esset, sortiri iussi Apuliam Macedoniamque provincias.
由于两位执政官先前都分在阿普利亚行省,且来自迦太基人和汉尼拔的威胁已经减轻,因此他们被命令对阿普利亚和马其顿行省进行抽签。
Sulpicio Macedonia evenit, isque Laevino successit.
马其顿落到了苏尔皮基乌斯手中,他接替了莱维努斯。
§26.22.2Fulvius Romam comitiorum causa arcessitus cum comitia consulibus rogandis haberet, praerogativa Uoturia iuniorum T. Manlium Torquatum et T. Otacilium absentem consoles dixit.
富尔维乌斯因选举而被召回罗马,当他主持选举执政官的民会时,首个投票的沃图里亚青年人百人队宣布提图斯·曼利乌斯·托尔夸图斯和不在场的提图斯·奥塔基里乌斯为执政官。
§26.22.3cum ad lManlium, qui praesens erat, gratulandi causa turba coiret, nec dubius esset consensus populi, magna circumfusus turba ad tribunal consulis venit petitque, §26.22.4ut pauca sua verba audiret centuriamque, quae tulisset suffragium, revocari iuberet.
当人群聚集到在场的曼利乌斯身边向他祝贺,且人民的共识不容置疑时,他在一大群人的簇拥下来到执政官的讲台前,请求执政官听取他的片言只语,并下令召回已经投票的百人队。
§26.22.5erectis omnibus expectatione, quidnam postulaturus esset, oculorum valetudinem excusavit: impudentem et gubernatorem et imperatorem esse, §26.22.6qui cum alienis oculis ei omnia agenda sint, postulet sibi aliorum capita ac fortunas committi.
所有人都在期待中振奋起来,猜测他会提出什么要求,他却以自己的眼疾为借口,声称:“无论是舵手还是将军,都是无耻的,既然他必须用别人的眼睛来做所有事情,却还要求将别人的生命和财产托付给自己。
§26.22.7proinde, si videretur ei, redire in suffragium Uoturiam iuniorum iuberet et meminisse in consulibus creandis belli, quod in Italia sit, temporumque rei publicae.
” 因此,如果执政官认为合适,就应当下令沃图里亚青年人百人队重新投票,并在选拔执政官时记住意大利正在进行的战争以及国家所处的艰难时刻。
§26.22.8vixdum requiesse auris a strepitu et tumultu hostili, quo paucos ante menses invaserint prope moenia Romana.
“我们的耳朵几乎还没有从几个月前敌人的喧嚣和骚乱中清静下来,当时他们曾进逼到罗马城墙附近。
post haec cum centuria frequens succlamasset nihil se mutare sententiae eosdemque consules dicturos esse, §26.22.9tum Torquatus “neque ego vestros” inquit “mores consul ferre potero, neque vos imperium meum.
”在这之后,当拥挤的百人队大声呼喊,表示他们不会改变任何决定,并且仍将宣布同样的人为执政官时,托尔夸图斯说道:“我若作执政官,将无法忍受你们的习性,你们也无法忍受我的命令。
redite in suffragium et cogitate bellum Punicum in Italia et hostium ducem Hannibalem esse. ”
重新去投票吧,想一想意大利正在进行着波尼战争,而敌人的统帅是汉尼拔。
§26.22.10tum centuria et auctoritate mota viri et admirantium circa fremitu petiit a consule, ut Uoturiam seniorum citaret: §26.22.11velle sese cum maioribus natu conloqui et ex auctoritate eorum consules dicere.
” 这时,百人队既被这位长者的威望所打动,又被周围惊叹之人的议论所触动,请求执政官召集沃图里亚老年人百人队:他们希望与长辈们商议,并根据他们的权威来宣布执政官。
citatis Uoturiae senioribus datum secreto in Ovili cum iis conloquendi tempus.
在召集了沃图里亚的老年人后,他们获得了在投票所中与老年人秘密商议的时间。
§26.22.12seniores de tribus consulendum dixerunt esse, duobus plenis iam honoran, Q. Fabio et M. Marcello, et, si utique novum aliquem adversus Poenos consulem creari vellent, M. Valerio Laevino: egregie adversus Philippum regem terra marique rem gessisse.
老年人们表示应当在三个人中进行考量:两位已满载荣誉的人,即昆图斯·法比乌斯和马尔库斯·马尔切鲁斯;如果他们一定要选一位新执政官来对抗迦太基人,那就是马尔库斯·瓦莱里乌斯·莱维努斯,他在陆地和海上对抗腓力国王时立下了卓越战功。
§26.22.13ita de tribus consultatione data senioribus dimissis iuniores suffragium ineunt.
这样,在提供了关于这三人的咨询之后,老年人退场,青年人开始投票。
M. Claudium fulgentem tum Sicilia domita et M. Valerium absentis consules dixerunt.
他们宣布当时因征服西西里而名声显赫的马尔库斯·克劳狄乌斯以及不在场的马尔库斯·瓦莱里乌斯为执政官。
auctoritatem praerogativae omnes centuriae secutae sunt.
所有百人队都遵循了首个投票百人队的权威。
§26.22.14eludant nunc antiqua mirantis: non equidem, si qua sit sapientium civitas, quam docti fingunt magis quam norunt, aut principes graviores temperantioresque a cupidine imperii aut multitudinem melius moratam censeam fieri posse.
让那些嘲笑崇拜古人的人现在去嘲笑吧:事实上,即使存在某种贤哲之国——那是学者们凭空想象而非真正了解的——我也不认为会有比这更庄重、更克制权力欲望的领袖,或者有品德比这更优良的民众。
§26.22.15centuriam vero iuniorum seniores consulere voluisse, quibus imperium suffragio mandaret, vix ut veri simile sit, parentium quoque hoc saeculo vilis levisque apud liberos auctoritas fecit.
至于青年人的百人队竟然愿意向老年人请教应该通过投票将权力授予谁,这几乎令人难以置信,而在我们这个时代,父母在子女面前那廉价而微弱的权威已经使这种事变得不可能了。