Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §26.21.1-26.21.17

马尔切鲁斯的小凯旋式与西西里局势

第 816 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

围绕从西西里归来的马尔切鲁斯是否举行凯旋式的争议及其折中举行小凯旋式的经过,以及他离开后迦太基在西西里的军事行动与罗马法官的应对。

§26.21.1eiusdem aestatis exitu M. Marcellus ex Sicilia provincia cum ad urbem venisset, a C. Calpurnio praetore senatus ei ad aedem Bellonae datus est.
在同年的夏天之末,当马尔库斯·马尔切鲁斯从西西里行省来到罗马城郊时,法官盖乌斯·卡尔普尔尼乌斯在贝罗娜神殿为他安排了元老院的接见。
§26.21.2ibi cum de rebus ab se gestis disseruisset, questus leniter non suam magis quam militum vicem, quod provincia confecta exercitum deportare non licuisset, postulavit, triumphanti urbem inire liceret.
在那里,他陈述了自己的功绩,并温和地抱怨了不仅是自己、更是他的士兵们的处境,因为在行省已被平定后,他们仍未被允许撤回军队,为此他请求允许自己以凯旋式进入罗马城。
§26.21.3id non impetravit.
他未能如愿。
cum multis verbis actum esset utrum minus conveniret, cuius nomine absentis ob res prospere ductu eius gestas supplicatio decreta foret et dis immortalibus habitus honos, §26.21.4ei praesenti negare triumphum, an quem tradere exercitum successori iussissent, quod nisi manente in provincia bello non decerneretur, eum quasi debellato triumphare, cum exercitus testis meriti atque immeriti triumphi abesset, medium visum, ut ovans urbem iniret.
人们用许多言辞争论哪一种做法更不合适:是向这位就在眼前的将军拒绝授予凯旋式(尽管他不在场时,因在他的领导下取得的胜利,元老院曾下令举行感恩祭并向神明致敬),还是让一位被命令将军队移交给继承人的人(除非行省内仍有战事,否则不会做出这样的命令)像战争结束一样举行凯旋式,特别是在可以见证凯旋式是否应得的军队缺席的情况下;最终,折中方案被认为是合适的,即让他以小凯旋式进入罗马。
§26.21.5tribuni plebis ex auctoritate senatus ad populum tulerunt, ut M. Marcello, quo die urbem ovans iniret, imperium esset.
护民官们根据元老院的授权,向人民提出议案,使马尔库斯·马尔切鲁斯在他以小凯旋式进城的那天拥有军事指挥权。
§26.21.6pridie quam urbem iniret, in monte Albano triumphavit; inde ovans multam prae se praedam in urbem intulit: §26.21.7cum simulacro captarum Syracusarum catapultae ballistaeque et alia omnia instrumenta belli lata et pacis diuturnae regiaeque opulentiae ornamenta, §26.21.8argenti aerisque fabrefacti vis, alia supellex pretiosaque vestis et multa nobilia signa, quibus inter primas Graeciae urbes Syracusae ornatae fuerant.
在他进城的前一天,他在阿尔巴努斯山上举行了凯旋式;随后,他以小凯旋式将大量战利品陈列在前方,运入城内:伴随着被占领的叙拉古的模型,投石机、弩炮以及所有其他战争器械被运送进来,同时运来的还有长期和平的象征和皇家富庶的装饰品,还有大量的精制金银、青铜器、其他家具、昂贵的衣物,以及许多著名的雕像(叙拉古曾以这些雕像在希腊的一流城市中著称)。
§26.21.9Punicae quoque victoriae signum octo ducti elephanti.
作为对迦太基胜利的象征,八头大象也被牵行在队伍中。
et non minimum fuere spectaculum cum coronis aureis praecedentes Sosis Syracusanus et Moericus Hispanus, §26.21.10quorum altero duce nocturno Syracusas introitum erat, alter Nasum quodque ibi praesidii erat prodiderat.
叙拉古人索西斯和西班牙人莫伊里克斯戴着金冠走在前面,成了一个极其引人注目的景观,在他们之中,前者的带路使得罗马军得以在夜间进入叙拉古,后者则出卖了纳索斯及其那里的守备队。
§26.21.11his ambobus civitas data et quingena iugera agri, Sosidi in agro Syracusano, qui aut regius aut hostium populi Romani fuisset, et aedes Syracusis cuius vellet eorum, in quos belli iure animadversum esset; §26.21.12Moerico Hispanisque, qui cum eo transierant, urbs agerque in Sicilia ex iis, qui a populo Romano defecissent, iussa dari.
这两人均被授予公民权和每人五百儒格的土地:索西斯的土地在叙拉古地区,属于曾经的王室或罗马人民的敌人,并可在叙拉古任意挑选一处属于因战争法被处决者的房产;莫伊里克斯及与他一同投诚的西班牙人,则被下令在西西里那些背叛罗马人民者的土地中,分给他们一座城市和土地。
§26.21.13id M. Cornelio mandatum, ut, is ubi ei videretur, urbem agrumque eis adsignaret.
这一任务交由马尔库斯·科尔内利乌斯负责,由他在他认为合适的地方将城市和土地分配给他们。
in eodem agro Belligeni, per quem inlectus ad transitionem Moericus erat, quadringenta iugera agri decreta.
在同一片土地中,促使莫伊里克斯投诚的贝利格内斯也被授予了四百儒格的土地。
§26.21.14post profectionem ex Sicilia Marcelli Punica classis octo milia peditum, tria Numidarum equitum exposuit.
在马尔切鲁斯离开西西里之后,迦太基舰队登陆了八千名步兵和三千名努米底亚骑兵。
ad eos Murgentia et Ergetium urbes defecere.
穆尔根蒂亚和埃尔格蒂乌姆城向他们投降。
secutae defectionem earum Hybla et Macella sunt et ignobiliores quaedam aliae.
随着她们的背叛,许布拉、马切拉以及其他一些名不见经传的小城也相继叛变。
§26.21.15et Numidae praefecto Muttine vagi per totam Siciliam sociorum populi Romani agros urebant.
此外,在指挥官穆蒂内斯的率领下,努米底亚人游荡在整个西西里,焚烧罗马人民同盟者的田园。
§26.21.16super haec exercitus Romanus iratus, partim; quod cum imperatore non devectus ex provincia esset. partim quod in oppidis hibernare vetiti erant, segni fungebantur militia, magisque eis auctor ad seditionem quam animus deerat.
除此之外,罗马军队也感到愤怒,部分原因是因为他们没有随同统帅一同撤离行省,部分原因是因为他们被禁止在城镇过冬,因此他们消极服役,他们缺少的与其说是叛乱的意愿,不如说是领头人。
§26.21.17inter has difficultates M. Cornelius praetor et militum animos nunc consolando nunc castigando sedavit et civitates omnis, quae defecerant. in dicionem redegit atque ex iis Murgentiam Hispanis, quibus urbs agerque debebatur ex senatus consulto, attribuit.
在这些困难中,法官马尔库斯·科尔内利乌斯通过时而安抚时而惩戒,平息了士兵们的情绪,并将所有叛变的城市重新归于统治之下,其中他将穆尔根蒂亚分配给了根据元老院决议应获得城市和土地的西班牙人。

词汇与语法注释

  1. §26.21.3utrum minus conveniret ... an ... — 间接疑问从句 `utrum minus conveniret ... an ...`(……与……哪一个更不合适)的结构。不定式短语 `negare` 作为 `utrum` 从句(§26.21.3)的主语,而不定式短语 `triumphare` 作为 `an` 从句(§26.21.4)的主语,两者呈并列结构。
  2. §26.21.4medium visum — 省略了系动词 `est`。`medium` 是中性单数主格形容词,用作名词,意为“中间道路、折中方案”,即 `medium visum [est]`(折中方案被认为是合适的)。接下来的 `ut` 从句具体说明其内容。
  3. §26.21.10introitum erat — 不及物动词 `intro`(进入)的被动语态过去完成时第三人称单数的无人称用法,字面意为“被进入”(即“进行了进入/突入”)。`altero duce` 为夺格独立结构,意为“由其中一人领路”。
  4. §26.21.16magisque eis auctor ad seditionem quam animus deerat — 虽然动词 `deerat` 是单数形式,但它同时作用于 `auctor`(煽动者、领头人)和 `animus`(意愿、勇气)两个主语,并与较近的名词 `animus` 保持一致。意为“他们缺少的与其说是叛乱的意愿,不如说是领头人”。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §26.21.1-26.21.17. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:26.21.1-26.21.17

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。