Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §26.2.1-26.2.16

马尔基乌斯的头衔问题与弹劾富尔维乌斯

第 797 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

元老院在赞赏卢修斯·马尔基乌斯战功的同时,对其在未经正式授权的情况下自称“副法务官”提出异议,并启动了派遣继任者的程序。与此同时,在公民大会上,护民官布莱苏斯激烈谴责在阿普利亚丧失军队并独自逃跑的将领富尔维乌斯。

§26.2.1principio eius anni cum de litteris L. Marcii referretur, res gestae magnificae senatui visae; titulus. honoris, quod imperio non populi iussu, non ex auctoritate patrum dato “propraetor senatui” scripserat, magnam partem hominum offendebat:
在那一年的开始,当向元老院呈报卢修斯·马尔基乌斯的来信时,他的功绩在元老院看来是辉煌的;然而,尽管他的指挥权既非由于人民的命令,也非源于父老们的授权而获得,他却在信中自署“副法务官致元老院”,这一荣誉头衔引起了大多数人的反感。
§26.2.2rem mali exempli esse, imperatores legi ab exercitibus et sollemne auspicandorum comitiorum in castra et provincias procul ab legibus magistratibusque ad militarem temeritatem transferri.
因为他们认为,由军队推选统帅,以及在远离法律和政务官的军营与行省中,将伴随鸟占的民会的庄严仪式交由军人的轻率支配,这是一个极坏的先例。
§26.2.3et cum quidam referendum ad senatum censerent, melius visum differri eam consultationem, donec proficiscerentur equites, qui ab Marcio litteras attulerant.
当某些人认为应当提交元老院讨论时,大家认为最好延期进行这一咨询,直到从马尔基乌斯那里送信来的骑兵们出发离开。
§26.2.4rescribi de frumento et vestimentis exercitus placuit eam utramque rem curae fore senatui; adscribi autem “propraetori L. Marcio” non placuit, ne id ipsum, quod consultationi reliquerant, pro praeiudicato ferret.
元老院决定写一封回信,关于军队的粮食和衣物,表明这两件事都将由元老院负责关照;但是,决定不把“副法务官卢修斯·马尔基乌斯”写在信头,以免信件本身将他们留待咨询的事项,当作已预先裁决的事情来传达。
§26.2.5dimissis equitibus de nulla re prius consules rettulerunt, omniumque in unum sententiae congruebant, agendum cum tribunis plebis esse, primo quoque tempore ad plebem ferrent, quem cum imperio mitti placeret in Hispaniam ad eum exercitum, cui Cn. Scipio imperator praefuisset.
骑兵们打发走后,执政官们首先提交了这件事进行讨论,所有人的意见达成了一致:必须与平民护民官接洽,让他们尽早向平民提案,决定应该派遣谁带有帝国指挥权前往西班牙,接管统帅格奈乌斯·西庇阿曾指挥的那支军队。
§26.2.6ea res cum tribunis acta promulgataque est.
这件事与护民官们商定并公布了。
sed aliud certamen occupaverat animos.
然而,另一场斗争已经占据了人们的心。
§26.2.7C. Sempronius Blaesus die dicta Cn. Fulvium ob exercitum in Apulia amissum in contionibus vexabat, multos imperatores temeritate atque inscitia exercitum in locum praecipitem perduxisse dictitans, §26.2.8neminem praeter Cn. Fulvium ante conrupisse omnibus vitiis legiones suas, quam proderet.
盖乌斯·塞姆普罗尼乌斯·布莱苏斯确定了审判日期,在公民大会上因阿普利亚丧失军队之事激烈抨击格奈乌斯·富尔维乌斯,反复声称许多将领由于轻率和无知将军队带入了险境,却唯独格奈乌斯·富尔维乌斯在背叛他的军团之前,先用所有的恶德将其腐蚀。
itaque vere dici posse prius eos perisse, quam viderent hostem, nec ab Hannibale, sed ab imperatore suo victos esse.
因此,确实可以说,他们在见到敌人之前就已经灭亡,他们不是被汉尼拔打败的,而是被自己的统帅打败的。
§26.2.9neminem, cum suffragium ineat, satis cernere, cui imperium, cui exercitum permittat.
没有任何人在投票时,能够充分看清他正把指挥权和军队委托给谁。
quid interfuisse inter Ti. Sempronium et Cn. Fulvium?
提贝里乌斯·塞姆普罗尼乌斯和格奈乌斯·富尔维乌斯之间有什么区别?
§26.2.10Ti. Sempronium, cum ei servorum exercitus datus esset, brevi effecisse disciplina atque imperio, ut nemo eorum generis ac sanguinis sui memor in acie esset, praesidio sociis, hostibus terrori essent; Cumas, Beneventum aliasque urbes eos velut e faucibus Hannibalis ereptas populo Romano restituisse:
提贝里乌斯·塞姆普罗尼乌斯在被授予一支奴隶军队时,在很短时间内通过纪律和指挥,使得他们中没有人在战场上记起自己的出身和血统,从而成为了盟友的保护和敌人的恐惧;他们把库马埃、贝内温图姆和其他城市从汉尼拔的口中夺回,归还给了罗马人民。
§26.2.11Cn. Fulvium Quiritium Romanorum exercitum, honeste genitos, liberaliter educatos servilibus vitiis imbuisse.
与之相对,格奈乌斯·富尔维乌斯让由出身高贵、受过良好教育的罗马公民组成的军队染上了奴隶般的恶德。
ergo effecisse, ut feroces et inquieti inter socios, ignavi et inbelles inter hostes essent nec impetum modo Poenorum, sed ne clamorem quidem sustinere possent.
因此,他使得他们在盟友面前凶狠而躁动,在敌人面前却懦弱而不堪一击,不仅无法抵挡迦太基人的进攻,甚至连他们的呐喊声都无法承受。
§26.2.12nec hercule mirum esse cessisse milites in acie, cum primus omnium imperator fugeret; §26.2.13magis mirari se aliquos stantis cecidisse, et non omnes comites Cn. Fulvi fuisse pavoris ac fugae.
凭赫拉克勒斯起誓,士兵们在战场上退缩一点也不奇怪,因为统帅自己是所有人中第一个逃跑的;他更感到惊讶的是,竟然还有一些人坚守阵地而战死,而不是所有人都成为了格奈乌斯·富尔维乌斯恐惧和逃跑的同伴。
C. Flaminium, L. Paulum, L. Postumium, Cn. ac P. Scipiones cadere in acie maluisse quam deserere circumventos exercitus: §26.2.14Cn. Fuluium prope unum nuntium deleti exercitus Romam redisse.
盖乌斯·弗拉米尼乌斯、卢修斯·保卢斯、卢修斯·波斯图米乌斯、格奈乌斯和普布利乌斯·西庇阿,他们宁愿在战场上战死,也不愿抛弃被包围的军队;而格奈乌斯·富尔维乌斯几乎作为全军覆没的唯一信使回到了罗马。
facinus indignum esse Cannensem exercitum, quod ex acie fugerit, in Siciliam deportatum, ne prius inde dimittatur, quam hostis ex Italia decesserit, et hoc idem in Cn. Fulvi legionibus nuper decretum: §26.2.15Cn. Fulvio fugam ex proelio ipsius temeritate commisso impunitam esse, et eum in ganea lustrisque, ubi iuuentam egerit, §26.2.16senectutem acturum, milites, qui nihil aliud peccaverint, quam quod imperatoris similes fuerint, relegatos prope in exilium ignominiosam pati militiam;
这实在是一件不公的事:坎尼的军队因为从战场逃跑而被贬至西西里,在敌人撤出意大利之前不得退役,而最近对格奈乌斯·富尔维乌斯的军团也作出了完全相同的决定;可是对于格奈乌斯·富尔维乌斯本人,他因自身轻率而挑起的战斗中的逃跑行为却未受惩罚,他可以在他度过青年时代的酒馆和娼妓混迹之所,度过他的晚年,而那些除了像他们的统帅之外没有犯任何其他过错的士兵,却几乎像被流放一样承受着耻辱的兵役。
adeo imparem libertatem Romae diti ac pauperi, honorato atque inhonorato esse.
罗马的自由在富人与穷人、有尊严者与无尊严者之间,竟是如此不平等。

词汇与语法注释

  1. 26.2.1quod imperio non populi iussu, non ex auctoritate patrum dato “propraetor senatui” scripserat — 解释名词短语“titulus honoris”的同格说明从句(quod从句)。“imperio ... dato”是夺格绝对结构,带有让步语气,意为“尽管指挥权并未……而被授予”。
  2. 26.2.2rem mali exempli esse — 由此前句中的“offendebat”所引入的间接引语(Oratio Obliqua),表达元老院议员们的担忧与指责。“rem”为宾格主语,“esse”为不定式,“mali exempli”为性质属格,表示“这是一个坏先例”的判断。
  3. 26.2.4ne id ipsum, quod consultationi reliquerant, pro praeiudicato ferret — 否定目的从句(ne从句)。“ferret”的主语是前文暗示的“rescriptum”(回信)或“litterae”(信件)。“pro praeiudicato”意为“作为已预先裁决的事”。该从句表达了这样一种意图:避免回信因使用“副法务官”这一称呼,而在实质上将他们留待咨询的问题当作已决案来传达。
  4. 26.2.10praesidio sociis, hostibus terrori essent — 双与格(double dative)的典型句法,结合了目的与格(“praesidio”, “terrori”)与利益与格(“sociis”, “hostibus”),在“ut”从句中构成并列结构。
  5. 26.2.13magis mirari se — 间接引语(Oratio Obliqua)中的宾格与不定式结构。宾格主语“se”指代说话者(护民官布莱苏斯)自己,意为“他(自己)反而更感到惊讶”。后接的“aliquos ... cecidisse”是作为“mirari”宾语的另一个宾格与不定式结构。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §26.2.1-26.2.16. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:26.2.1-26.2.16

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。