Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §26.1.1-26.1.13

新执政官就任与各行省兵力分配及卡普亚围城

第 796 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

新上任的执政官们就国政及军事方针咨询了元老院,决定继续包围卡普亚,延长前一年将领的指挥权,并分配了各行省及沿海地区的兵力与舰队。

§26.1.1Cn. Fulvius Centumalus P. Sulpicius Galba consules cum idibus Martiis magistratum inissent, senatu in Capitolium vocato de re publica, de administratione belli, de provinciis exercitibusque patres consuluerunt.
当执政官格奈乌斯·富尔维乌斯·肯图马鲁斯与普布利乌斯·苏尔皮基乌斯·加尔巴于三月十五日就职时,元老院被召集至卡皮托利乌斯山,执政官们就国家事务、战争的进行、以及各行省与军队向元老院议员(父老们)进行了咨询。
§26.1.2Q. Fulvio Ap. Claudio prioris anni consulibus, prorogatum imperium est atque exercitus, quos habebant, decreti adiectumque, ne a Capua, quam obsidebant abscederent prius quam expugnassent.
对于前一年的执政官奎恩图斯·富尔维乌斯与阿皮乌斯·克劳狄乌斯,其帝国指挥权得到了延长,并且他们所拥有的军队也被决定留给他们;同时还加上了一条,在攻克他们正在包围的卡普亚之前,不得撤离。
§26.1.3ea tum cura maxime intentos habebat Romanos, non ab ira tantur, quae in nullam umquam civitatem iustior fuit, quam quod urbs tam nobilis ac potens, §26.1.4sicut defectione sua traxerat aliquot populos, ita recepta inclinatura rursus animos videbatur ad veteris imperii respectum.
这一忧虑在当时使罗马人最为关注,这不仅是因为愤怒——对任何城邦的愤怒都不曾比对该城邦更为正当——更是因为如此显赫且强盛的城市,正像它通过自己的叛离拖累了若干民族一样,一经收复,似乎就会使人们的心思重新转向对旧日帝国的尊重。
§26.1.5et praetoribus prioris anni, M. Iunio in Etruria, P. Sempronio in Gallia, cum binis legionibus, quas habuerant, prorogatum est imperium;
前一年的法务官,在埃特鲁里亚的马尔库斯·尤尼乌斯和在高卢的普布利乌斯·塞姆普罗尼乌斯,其帝国指挥权也连同他们此前拥有的各两个军团一同得到了延长。
§26.1.6prorogatum et M. Marcello, ut pro consule in Sicilia reliqua belli perficeret eo exercitu, quem haberet; §26.1.7si supplemento opus esset, suppleret de legionibus, quibus P. Cornelius propraetor in Sicilia praeesset, §26.1.8dum ne quem militem legeret ex eo numero, quibus senatus missionem reditumque in patriam negasset ante belli finem.
马尔库斯·马尔切卢斯的指挥权也得到了延长,以便他作为前执政官在西西里用他所拥有的军队完成战争的余下部分;如果需要补充兵员,他应从前法务官普布利乌斯·科尔内利乌斯在西西里所指挥的军团中予以补充,只要他不从那些被元老院拒绝在战争结束前退役并返回祖国的人员中挑选任何士兵。
§26.1.9C. Sulpicio, cui Sicilia evenerat, duae legiones, quas P. Cornelius habuisset, decretae et supplementum de exercitu Cn. Fulvii, qui priore anno in Apulia foede caesus fugatusque erat.
西西里分配给了盖乌斯·苏尔皮基乌斯,普布利乌斯·科尔内利乌斯曾拥有的两个军团被划拨给他,并从格奈乌斯·富尔维乌斯的军队中获得补充,这支军队在前一年曾在阿普利亚惨遭杀戮和击溃。
§26.1.10huic generi militum senatus eundem quem Cannensibus finem statuerat militiae.
对于这类士兵,元老院规定了与坎尼士兵相同的服役期限。
additum etiam utrorumque ignominiae est, ne in oppidis hibernarent neve hiberna propius ullam urbem decem milibus passuum aedificarent.
此外,双方的耻辱中还加上了这一条:他们不得在城镇中过冬,也不得在距离任何城市十英里以内的地方建造冬营地。
§26.1.11L. Cornelio in Sardinia duae legiones datae, quibus Q. Mucius praefuerat; supplementum, si opus esset, consules scribere iussi.
在撒丁的卢修斯·科尔内利乌斯被授予了奎恩图斯·穆基乌斯曾指挥的两个军团;如果需要补充,执政官们被命令进行征募。
§26.1.12T. Otacilio et M. Valerio Siciliae Graeciaeque ora cum legionibus classibusque, quibus praeerant, decretae; quinquaginta Graecia cum legione una, centum Sicilia cum duabus legionibus habebant naves.
西西里和希腊的海岸,连同他们所指挥的军团和舰队,被划拨给蒂图斯·奥塔基利乌斯和马尔库斯·瓦莱里乌斯;希腊以一个军团拥有五十艘船只,西西里以两个军团拥有一百艘。
§26.1.13tribus et viginti legionibus Romanis eo anno bellum terra marique est gestum.
那一年,罗马动用了二十三个军团在陆上和海上进行战争。

词汇与语法注释

  1. 26.1.3non ab ira tantum... quam quod — 这里的 `non tantum... quam` 结构类似于 `non tam... quam`(与其说是由于愤怒,不如说是由于……),将情感原因(`ab ira`)与由 `quod` 引导的战略原因进行对比。
  2. 26.1.4recepta inclinatura rursus animos videbatur — `recepta` 是主格阴性单数的过去被动分词,与主语 `urbs` 一致。`inclinatura` 是将来主动分词,省略了 `esse` 构成将来不定式,作为被动动词 `videbatur` 的主格补足语。
  3. 26.1.8dum ne quem militem legeret — 接续词短语 `dum ne` 引导一个限制性条件(“只要不……”,后接虚拟式 `legeret`)。`quem` 是不定代词(在 `ne` 之后,`aliquem` 省略了前缀 `ali-`),表示“任何”。
  4. 26.1.10additum etiam utrorumque ignominiae est, ne... — 无人称被动式 `additum est`(“……也被加上了”)的主语是由 `ne... neve...` 引导的从句(“不得……,也不得……”)。`utrorumque` 是 `uterque` 的属格(“双方士兵的”),修饰 `ignominiae`(与格,“在耻辱之上”)。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §26.1.1-26.1.13. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:26.1.1-26.1.13

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。