Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §26.3.1-26.3.12

富尔维乌斯被控死罪与流亡塔奎尼亚

第 798 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

被告格奈乌斯·富尔维乌斯试图通过指责士兵来进行自辩,但众多证人的证词激怒了公民大会,导致其被指控死罪。由于未能获得兄弟的协助,他选择流亡到塔奎尼亚,平民会随后正式批准了这一流亡。

§26.3.1reus ab se culpam in milites transferebat: eos ferociter pugnam poscentis productos in aciem, non eo quo voluerint, quia serum diei fuerit, sed postero die, et tempore et loco aequo instructos, seu famam seu vim hostium non sustinuisse,.
被告将罪责从自己身上推给士兵:那些曾猛烈要求战斗的士兵被带上战场,不是在他们所希望的日子(因为当时已是傍晚),而是在第二天,在有利的时间和地点排兵布阵,但他们却未能抵挡住敌人的名声或威力。
§26.3.2cum effuse omnes fugerent se quoque turba ablatum, ut Varronem Cannensi pugna, ut multos alios imperatores.
当所有人都在四处逃窜时,自己也被人群带走,就像坎尼战役中的瓦罗以及其他许多将领一样。
§26.3.3qui autem solum se restantem prodesse rei, publicae, nisi si mors sua remedio publicis cladibus futura esset, potuisse?
但是,除非他自己的死能成为国家灾难的解药,否则他独自留下来,又怎能对国家有所助益呢?
§26.3.4non se inopia commeatus in loca iniqua incaute deductum, non agmine inexplorato euntem insidiis circumventum; vi aperta, armis, acie victum.
自己并非因缺乏补给而不小心被引入不利之地,也非在未作侦察的行军中落入埋伏;而是被公开的力量、武器和正面交战所击败。
nec suorum animos nec hostium in potestate habuisse: suum cuique ingenium audaciam aut pavorem facere.
他既无法控制自己部下的心,也无法控制敌人的心:每个人的天性决定了其勇敢或恐惧。
§26.3.5bis est accusatus pecuniaque anquisitum; tertio testibus datis, cum, praeterquam quod omnibus probris onerabatur, iurati permulti dicerent fugae pavorisque initium a praetore ortum, ab eo desertos milites §26.3.6cum haud vanum timorem ducis crederent, terga dedisse, tanta ira accensa est, ut capite anquirendum contio succlamaret.
他曾两次被控告并被科以罚金;第三次,在提出证人时,除了他本身受到各种指责之外,极多宣誓的证人表示,逃跑和恐慌的起点源于法务官,士兵们是被他抛弃的;士兵们因为相信将领的恐惧并非毫无根据才转身逃跑 ——此时,极大的愤怒被点燃,以至于公民大会齐声高呼,必须以死刑罪对他进行审判。
§26.3.7de eo quoque novum certamen ortum; nam cum bis pecunia anquisisset, tertio capitis se anquirere diceret,
对此也产生了新的争论;因为既然已经两次请求罚金,第三次他却宣布要以死刑控告。
§26.3.8tribuni plebis appellati conlegae negarunt se in mora esse, quo minus, quod ei more maiorum permissum esset, seu legibus seu moribus mallet, anquireret, quoad vel capitis vel pecuniae iudicasset privato.
被申诉的平民护民官同僚们表示,他们不会阻碍他按照祖先的惯例所允许的那样,无论他更倾向于通过法律还是通过惯例,在对该平民作出死刑或罚金的判决之前进行控告。
§26.3.9tum Sempronius perduellionis se iudicare Cn. Fulvio dixit diemque comitiis ab C. Calpurnio praetore urbano petit.
于是塞姆普罗尼乌斯宣布他要控告格奈乌斯·富尔维乌斯犯有叛国罪,并向城市法务官盖乌斯·卡尔普尔尼乌斯请求确定公民大会审判的日期。
§26.3.10inde alia spes ab reo temptata est, si adesse in iudicio Q. Fulvius frater posset, florens tum et fama rerum gestarum et propinqua spe Capuae potiundae.
随后,被告尝试了另一个希望:如果他的兄弟昆图斯·富尔维乌斯能出席审判,此人当时因其战功的声誉以及夺取卡普亚的迫近希望而正处于鼎盛时期。
§26.3.11id cum per litteras miserabiliter pro fratris capite scriptas petisset Fulvius, negassentque patres e re publica esse abscedi a Capua, §26.3.12postquam dies conitiorum aderat, Cn. Fulvius exulatum Tarquinios abiit.
当富尔维乌斯在一封为他兄弟的性命而写得极其凄惨的信中请求此事,而元老院议员们认为离开卡普亚并不符合国家利益而予以拒绝后,在民会召开的日子临近后,格奈乌斯·富尔维乌斯前往塔奎尼亚流亡。
id ei iustum exilium esse scivit plebs.
平民会决议,对他而言,这是一次合法的流亡。

词汇与语法注释

  1. 26.3.1poscentis — 宾格复数形式(古风拼写,以 `-is` 代替 `-es`)的现在分词,修饰前置的 `eos`(指士兵)。在间接引语的“对格+不定式”结构中充当宾格主语。
  2. 26.3.3qui autem solum se restantem prodesse rei publicae ... potuisse — 间接引语中的修辞疑问句。在直接引语中本应使用直陈式(或虚拟式)未完成过去时,但在间接引语中被转换为了“对格+不定式”结构(主语为 `se restantem`,不定式为 `potuisse`)。`qui` 是表示方式的疑问副词,意为“如何”。
  3. 26.3.8in mora esse, quo minus — 意为“阻碍、妨碍”的惯用表达。在 `in mora esse`(成为延迟/障碍)之后,接用于表示阻碍或禁止动词后的 `quo minus`(或 `quominus`)加虚拟式(此处为 `anquireret`)结构。
  4. 26.3.12scivit — 动词 `sciscere`(决定、批准)的完成时。这是一个法律术语,表示作为主语的 `plebs`(平民会)正式批准或表决通过了该决议(即通过了平民会决议 `plebiscitum`)。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §26.3.1-26.3.12. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:26.3.1-26.3.12

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。