§26.11.1postero die transgressus Anienem Hannibal in aciem omnis copias eduxit; nec Flaccus consulesque certamen detrectavere.
第二天,渡过阿尼奥河的汉尼拔将所有军队带入战场;弗拉库斯和执政官们也没有回避交战。
§26.11.2instructis utrimque exercitibus in eius pugnae casum, in qua urbs Roma victori praemium esset, imber ingens grandine mixtus ita utramque aciem turbavit, ut vix armis retentis in castra sese receperint nullius rei minore quam hostium metu.
双方军队已部署完毕,准备迎接这场以罗马城为胜者奖赏的决战,此时一场夹杂着冰雹的暴雨让双方的战线陷入了极大的混乱,以至于他们几乎无法保住武器,因对天灾的畏惧丝毫不亚于对敌人的恐惧,退回了各自的营地。
§26.11.3et postero die eodem loco acies instructas eadem tempestas diremit.
第二天在同一地点,同样的风暴再次驱散了已部署好的战线。
§26.11.4ubi recepissent se in castra, mira serenitas cum tranquillitate oriebatur.
当他们退回营地时,天空出现了奇异的晴朗与宁静。
in religionem ea res apud Poenos versa est, auditaque vox Hannibalis fertur, potiundae sibi urbis Romae modo mentem non dari, modo fortunam.
这件事在迦太基人中被视为神意的预兆,据说有人听到汉尼拔说:在夺取罗马城这件事上,他有时缺乏决心,有时则缺乏运气。
§26.11.5minuere etiam spem eius duae aliae, parva magnaque, res: magna illa, quod, cum ipse ad moenia urbis Romae armatus sederet, milites sub vexillis in supplementum Hispaniae profectos audiit; parva autem, §26.11.6quod per eos dies eum forte agrum, in quo ipse castra haberet, venisse nihil ob id deminuto pretio cognitum ex quodam captivo est.
另外两件事,一小一大,也削弱了他的希望:那件大事是,当他自己全副武装坐在罗马城墙下时,他听说在军旗下的士兵已经出发去增援西班牙;而那件小事则是,在那几天里,他从一个俘虏那里得知,他自己扎营的那块土地刚好被卖掉了,而且价格并没有因此有丝毫贬低。
§26.11.7id vero adeo superbum atque indignum visum, eius soli, quod ipse bello captum possideret haberetque, inventum Romae emptorem, ut extemplo vocato praecone tabernas argentarias, quae circa forum Romanum essent, iusserit venire.
这在他看来确实极其傲慢且不可容忍——对于他作为战利品占领和拥有的土地,在罗马竟然找到了买主——以至于他立即召来传令官,下令将罗马广场周围的银行业店铺予以出售。
§26.11.8his motus ad Tutiam fluvium castra rettulit, sex milia passuum ab urbe.
受这些事情的影响,他将营地撤回到距离罗马城六英里的图蒂亚河畔。
inde ad lucum Feroniae pergit ire, templum ea tempestate inclutum divitiis.
从那里,他前往费罗尼亚圣林,该神庙在当时以富有而闻名。
§26.11.9Capenates aliique qui accolae eius erant, primitiae frugum eo donaque alia pro copia portantes multo auro argentoque id exornatum habebant.
卡佩纳人及其他邻近的居民,将初熟的庄稼和按各自能力提供的其他礼物送到那里,使该神庙装饰了大量的金银。
iis omnibus donis tum spoliatum templum.
当时神庙的所有这些礼物都被洗劫一空。
aeris acervi, cum rudera milites religione inducti iacerent, post profectionem Hannibalis magni inventi.
在汉尼拔撤走后,人们发现了成堆的青铜,这是因为士兵们受宗教敬畏的影响,扔下了粗青铜块。
§26.11.10huius populatio templi haud dubia inter scriptores est.
这座神庙遭到掠夺在史家之间是毫无疑问的。
Coelius Romam euntem ab Ereto devertisse eo Hannibalem tradit iterque eius ab Reate Cutiliisque et ab Amiterno orditur; §26.11.11ex Campania in Samnium, inde in Paelignos pervenisse praeterque oppidum Sulmonem in Marrucinos transisse, inde Albensi agro in Marsos, hinc Amiternum Forulosque vicum venisse.
塞利乌斯记载,汉尼拔在前往罗马的途中,从埃雷图姆折向该地,并认为他的路线始于雷亚特、库蒂利亚埃和阿米特尔努姆;他从坎帕尼亚进入萨姆尼乌姆,然后到达佩利尼人之地,经过苏尔莫镇进入马鲁基尼人之地,再从阿尔巴地区进入马尔西人之地,并从这里来到阿米特尔努姆和福鲁利村。
§26.11.12neque ibi error est, quod tanti ducistantique exercitus vestigia intra tam brevis aevi memoriam potuerint confundi — isse enim ea constat —, tantum id interest, §26.11.13veneritne eo itinere ad urbem, an ab urbe in Campaniam redierit.
这里的记载并没有错误,因为在如此短暂的历史记忆中,这样一位伟大的将领和如此庞大的军队的足迹是不可能被混淆的——因为他们确实走过那些地方——唯一的争论在于,他是通过这条路线走向罗马城,还是从罗马城返回坎帕尼亚时走过这里的。