§26.12.1ceterum non quantum Romanis pertinaciae ad premendam obsidione Capuam fuit, tantum ad defendendam Hannibali.
然而,汉尼拔防守卡普阿的坚韧,远不如罗马人进行围攻以施加压力的坚韧。
§26.12.2namque per Samnium et Lucanos in Bruttium agrum ad fretum ac Regium eo cursu contendit, ut prope repentino adventu incautos oppresserit.
因为他穿过萨姆尼乌姆和卢卡尼亚人之地,奔向布鲁蒂乌姆领土,朝向海峡和雷吉乌姆,其速度之快,以至于他几乎是以突然的到来击败了毫无防备的人们。
§26.12.3Capua etsi nihilo segnius obsessa per eos dies fuerat, tamen adventum Flacci sensit, et admiratio orta est non simul regressum Hannibalem.
虽然卡普阿在那些日子里遭受围攻的紧迫程度一点也没有减弱,但它仍然察觉到了弗拉库斯的到来,并且人们对汉尼拔没有同时折返感到惊异。
§26.12.4inde per conloquia intellexerunt relictos se desertosque et spem Capuae retinendae deploratam apud Poenos esse.
由此通过交谈,他们明白自己已被抛弃和遗弃,而保留卡普阿的希望在迦太基人那里已被彻底放弃。
§26.12.5accessit edictum proconsulis ex senatus consulto propositum vulgatumque apud hostis, ut qui civis Campanus ante certam diem transisset, sine fraude esset.
此外还有根据元老院决议公布并传到敌人那里的前执政官的告示:凡是在指定日期之前投诚的卡普阿公民,均可免受惩罚。
§26.12.6nec ulla facta est transitio metu magis eos quam fide continente, quia maiora in defectione deliquerant, quam quibus ignosci posset.
但没有任何人投诚,因为恐惧而非忠诚在维系着他们,毕竟他们在叛乱中犯下的罪行极其严重,绝非可以宽恕之列。
§26.12.7ceterum quem ad modum nemo private consilio ad hostem transibat, ita nihil salutare in medium consulebatur.
此外,正如没有一个人因个人私念而投靠敌人一样,也同样没有任何有利于大局的对策被提出来讨论。
§26.12.8nobilitas rem publicam deseruerant neque in senatum cogi poterant; in magistratu erat, qui non sibi honorem adiecisset, sed indignitate sua vim ac ius magistratui, quem gerebat, dempsisset; §26.12.9iam ne in foro quidem aut publico loco principum quisquam apparebat, domibus inclusi patriae occasum cum suo exitio in dies expectabant; §26.12.10summa curae omnis in Bostarem Hannonemque, praefectos praesidii Punici, versa erat, suo, non sociorum periculo sollicitos.
贵族们已经放弃了国家事务,甚至无法被召集到元老院;担任官职的人,非但没有给自己增加荣誉,反而由于自身的卑劣,削弱了他所担任之官职的威信与权力;如今甚至在广场或任何公共场所,也见不到任何首领的踪影;他们闭门不出,日复一日地等待着祖国的覆灭和他们自身的灭亡;所有关切的焦点都转到了迦太基守备队的指挥官波斯塔尔和汉诺身上,而他们只为自己的危险而忧虑,并不关心同盟者的安危。
§26.12.11ii conscriptis ad Hannibalem litteris non libere modo sed etiam aspere, quibus non Capuam solam traditam in manum hostibus, sed se quoque et praesidium in omnis cruciatus proditos incusabant: §26.12.12abisse eum in Bruttios velut avertentem sese, ne Capua in oculis eius caperetur; at hercule Romanos ne oppugnatione quidem urbis Romanae abstrahi a Capua obsidenda potuisse: §26.12.13tanto constantiorem inimicum Romanum quam amicum Poenum esse.
他们给汉尼拔写了一封不仅直率甚至严厉的信,在信中指责他不仅将卡普阿一手送给了敌人,而且还将他们和守备队也出卖给各种折磨:声称他离去前往布鲁蒂乌姆地区,仿佛是转过脸去,以免卡普阿在他眼前陷落;而相比之下,天哪,罗马人甚至连罗马城遭到围攻也无法使他们从围攻卡普阿中撤离:罗马人这个敌人的坚定程度,竟比迦太基人这个朋友还要高出如此之多。
si redeat Capuam bellumque omne eo vertat, et se et Campanos paratos eruptioni fore.
如果他能回到卡普阿并将全部战争转移到那里,他们和卡普阿人都将做好突围的准备。
§26.12.14non cum Reginis neque Tarentinis bellum gesturos transisse Alpis; ubi Romanae legiones sint, ibi et Carthaginiensium exercitus debere esse.
他们跨越阿尔卑斯山,并不是为了与雷吉乌姆人或塔兰托人作战;罗马军团在哪里,迦太基的军队也应该在哪里。
sic ad Cannas, sic ad Trasumennum rem bene gestam coeundo conferundoque cum hoste castra, fortunam temptando.
正如在坎尼,在特拉西梅诺,通过与敌人遭遇、并营对峙以及尝试命运,事情才得以成功。
§26.12.15in hanc sententiam litterae conscriptae Numidis proposita mercede eam professis operam dantur.
写有此种意图的信件被交给了若干努米底亚人,他们在承诺给予报酬后接受了这项任务。
ii specie transfugarum cum ad Flaccum in castra venissent, ut inde tempore capto abirent, famesque, quae iam diu Capuae erat, nulli non probabilem causam transitionis faceret, §26.12.16mulier repente Campana in castra venit, scortum transfugarum unius, indicatque imperatori Romano Numidas fraude composita transisse litterasque ad Hannibalem ferre: §26.12.17id unum ex iis, qui sibi rem aperuisset, arguere sese paratam esse.
当他们以逃兵的伪装来到弗拉库斯的营地,企图在抓住时机后离开,而长期折磨卡普阿的饥荒使得他们投诚的起因在任何人看来都是合情合理的,突然有一名卡普阿妇女来到营地,她是其中一名投诚者的情妇,向罗马统帅揭发说,这些努米底亚人是预谋设诈前来投降的,并且携带着写给汉尼拔的信件:她表示准备指认其中向她透露此事的那一个人。
productus primo satis constanter ignorare se mulierem simulabat; paulatim dein convictus veris, cum tormenta posci et parari videret, §26.12.18fassus id ita esse, litteraeque prolatae et additum etiam indicio, §26.12.19quod celabatur, et alios specie transfugarum Numidas vagari in castris Romanis.
那人被带上前来,起初还相当镇定地假装不认识这个女人;接着在看到拷问工具被要来并准备就绪时,在事实面前渐渐被折服,承认事实确是如此,信件也被呈了出来,而在他的供词中还增加了一项,即之前被隐瞒的事实:还有其他伪装成逃兵的努米底亚人在罗马营地中游荡。
ii supra septuaginta comprensi et cum transfugis novis mulcati virgis manibusque praecisis Capuam rediguntur.
其中有七十多人被捕,他们与新来的逃兵一起遭到笞刑并被砍去双手,送回卡普阿。
conspectum tam triste supplicium fregit animos Campanorum.
如此悲惨的惩罚景象摧毁了卡普阿人的斗志。