Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §25.9.1-25.9.17

汉尼拔夜袭并占领塔兰托

第 763 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

汉尼拔于夜间率领精兵急行军至塔兰托,在内应打开城门后入城,占领城市并下令屠杀罗马守备军。

§25.9.1ceterum postquam Tarentum ire constituit, decem milibus peditum atque equitum, quos in expeditionem velocitate corporum ac levitate armorum aptissimos esse ratus est, electis quarta vigilia noctis signa movit praemissisque octoginta fere Numidis equitibus praecepit, §25.9.2ut discurrerent circa vias perlustrarentque omnia oculis, ne quis agrestium procul spectator agminis falleret; §25.9.3praegressos retraherent, obvios occiderent, ut praedonum magis quam exercitus accolis species esset.
然而,在决定前往塔兰托之后,他挑选了一万名在身体敏捷度和武器轻便度上他认为最适合此次远征的步兵和兵骑,于夜间第四更天拔营出发,并派出了大约八十名努米底亚骑兵作为前锋,命令他们:在道路周围四处巡逻,并用眼睛察看一切,免得有任何农夫在远处目击了队伍而漏网;带回走在前面的人,杀掉迎面遇到的人,以便让附近的居民觉得他们更像是劫匪而不是军队。
ipse raptim agmine acto quindecim ferme milium spatio castra ab Tarento posuit et ne ibi quidem denuntiato, §25.9.4quo pergerent, tantum, convocatos milites monuit, via omnes irent nec deverti quemquam aut excedere ordinem agminis paterentur et in primis intenti ad imperia accipienda essent neu quid nisi ducum iussu facerent; se in tempore editurum, quae vellet agi.
他自己则迅速行军,在距离塔兰托大约十五英里的地方驻扎下来,甚至在那里也没有宣布他们要去哪里,他只是召集士兵并警告说:所有人都要沿着道路行进,不许任何人拐弯或脱离队伍序列,尤其是要专心听从指挥,非经将领允许不得做任何事;他会在适当的时候宣布他希望做什么。
§25.9.5eadem ferme hora Tarentum fama praevenerat Numidas equites paucos populari agros terroremque late agrestibus iniecisse.
大约在同一时间,一个传言已经先于他们到达了塔兰托:少数努米底亚骑兵正在劫掠田野,并在农夫中广泛引起了恐慌。
§25.9.6ad quem nuntium nihil ultra motus praefectus Romanus, quam ut partem equitum postero die luce prima iuberet exire ad arcendum populationibus hostem; §25.9.7in cetera adeo nihil ab eo intenta cura est, ut contra pro argumento fuerit illa procursatio Numidarum Hannibalem exercitumque e castris non movisse.
听到这个消息后,罗马守备长官并没有更多动摇,只是命令一部分骑兵在第二天破晓时分出击,以阻止敌人的掠夺;在其他方面,他完全没有放上心思,以至于相反地,努米底亚人的那次袭击反而成了汉尼拔及其军队未曾离开军营的证据。
§25.9.8Hannibal concubia nocte movit.
汉尼拔在深夜出发。
dux Philemenus erat cum solito captae venationis onere; ceteri proditores ea, quae composita erant, expectabant.
向导是菲莱梅努斯,背着他平时捕获的猎物;其余的叛徒则在等待着事先约定好的事情。
§25.9.9convenerat autem, ut Philemenus portula adsueta venationem inferens armatos induceret, parte alia portam Temenitida adiret Hannibal.
此外双方已经商定:菲莱梅努斯从平时走的小门把猎物送进去并带入武装士兵,而汉尼拔则从另一侧接近特梅尼蒂斯门。
§25.9.10ea mediterranea regio est orientem spectans, busta aliquantum intra moenia includunt.
那是一个朝向东方的内陆区域,城墙内包含了一定数量的墓地。
cum portae adpropinquaret, editus ex composito ignis ab Hannibale est refulsitque idem redditum ab Nicone signum; extinctae deinde utrimque flammae sunt.
当他接近城门时,汉尼拔按照约定点燃了火光,尼科也回应了同样的信号,火光闪烁;随后双方的火焰都被熄灭了。
§25.9.11Hannibal silentio ducebat ad portam.
汉尼拔在寂静中将队伍引向城门。
Nico ex improuiso adortus sopitos vigiles in cubilibus suis obtruncat portamque aperit.
尼科出其不意地发起攻击,杀死了在铺位上沉睡的守卫,并打开了城门。
§25.9.12Hannibal cum peditum agmine ingreditur, equites subsistere iubet, ut, quo res postulet, occurrere libero campo possint.
汉尼拔率领步兵队伍进城,命令骑兵驻守在外面,以便在局势需要时能够开阔的平野上冲杀过去。
et Philemenus portulae parte alia, qua commeare adsuerat, adpropinquabat.
而菲莱梅努斯则在接近另一侧他习惯往来的小门。
§25.9.13nota vox eius et familiare iam signum cum excitasset vigilem, dicente vix sustineri grandis bestiae onus, portula aperitur.
守卫被他声音熟悉的声音和早已习惯的信号唤醒,听他说这头巨兽的重量实在难以承受,便打开了小门。
§25.9.14inferentes aprum duos iuvenes secutus ipse cum expedito venatore vigilem incautius miraculo magnitudinis in eos, qui ferebant, versum venabulo traicit.
两个年轻人抬着一头野猪进去,他自己带着一名轻装的猎人跟在后面,用猎矛刺穿了那个相当疏于防备的守卫,该守卫正因为惊讶于野猪的庞大而把注意力转向了抬野猪的人。
§25.9.15ingressi deinde triginta fere armati ceteros vigiles obtruncant refringuntque portam proximam, et agmen sub signis confestim inrupit.
随后攻入的约三十名武装士兵斩杀了其余守卫,砸开了最近的大门,队伍随即便在军旗下迅速涌入。
inde cum silentio in forum ducti Hannibali sese coniunxerunt.
随后他们被安静地引向广场,与汉尼拔会合。
§25.9.16tum duo milia Gallorum Poenus in tres divisa partis per urbem dimittit Tarentinosque ducessinglis partibus addit binos.
随后,这个迦太基人将两千名高卢人分成三部分,派遣到城里各处,并为每部分配备了两名塔兰托向导。
itinera quam maxume frequentia occupari iubet, §25.9.17tumultu orto Romanos passim caedi, oppidanis parci.
他命令他们占领最繁华的街道,当骚乱发生时,要在各处屠杀罗马人,但要宽恕本地居民。
sed ut fieri id posset, praecipit iuvenibus Tarentinis, ut, ubi quem suorum procul vidissent, quiescere ac silere ac bono animo esse iuberent.
然而,为了使这能办到,他叮嘱塔兰托的青年们,一旦他们远远看到自己人,就吩咐他们保持安静、不要声张,并宽心放心。

词汇与语法注释

  1. 25.9.3denuntiato — 这是将完成时分词非人称化使用的夺格绝对结构(ablatīvus absolūtus),它以间接疑问从句 `quo pergerent`(他们去往何处)作为实质上的主语。
  2. 25.9.13dicente — 这是一个现在分词夺格绝对结构,其逻辑主语(菲莱梅努斯)由于在上下文中显而易见而被省略。它支配着宾格与不定式结构 `vix sustineri grandis bestiae onus`。
  3. 25.9.14incautius — 这是一个没有明确比较对象的比较级绝对用法(绝对比较级),表示“相当疏于防备”或“比平时更为不小心”。
  4. 25.9.17parci — 这是支配与格动词 `parcere`(宽恕)的非人称被动不定式。它带有与格补足语 `oppidanis`,并取决于前一节(25.9.16)中的 `iubet`。不及物动词在被动语态中只能以非人称形式使用。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §25.9.1-25.9.17. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:25.9.1-25.9.17

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。