Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §25.40.1-25.40.13

叙拉古艺术品运往罗马与穆蒂内斯崛起

第 794 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

马尔切卢斯在占领叙拉古后将艺术珍玩运往罗马,引发了掠夺艺术品的风气。而在西西里的阿格里根图姆,卡太基新将穆蒂内斯崭露头角,嫉妒其声名的汉诺在其因故缺席时执意发起鲁莽的突击。

§25.40.1dum haec in Hispania geruntur, Marcellus captis Syracusis, cum cetera in Sicilia tanta fide atque integritate composuisset, ut non modo suam gloriam sed etiam maiestatem populi Romani augeret, ornamenta urbis, signa tabulasque, quibus abundabant Syracusae, Romam devexit, hostium quidem illa spolia et parta belli iure;
当这些事在西班牙进行时,马尔切卢斯在攻占叙拉古之后,由于他以如此巨大的诚信与正直处理了西西里的其余事务,以至于不仅增加了他自己的荣耀,也增加了罗马人民的威严,他将该城的装饰品——叙拉古所盛产的雕像和画像——运往罗马。
§25.40.2ceterum inde primum initium mirandi Graecarum artium opera licentiaeque huic sacra profanaque omnia vulgo spoliandi factum est, quae postremo in Romanos deos, templum id ipsum primum, quod a Marcello eximie ornatum est, vertit.
这些确实是敌人的战利品,且是依据战争法则获得的;但这也是赞美希腊艺术品以及普遍掠夺一切神圣与世俗之物的放纵行径的最初开端,这种放纵最终转向了罗马的神明,并首先指向了那座由马尔切卢斯精心装饰的神殿。
§25.40.3visebantur enim ab externis ad portam Capenam dedicata a. M. Marcello templa propter excellentia eius generis ornamenta, quorum perexigua pars comparet.
因为由马尔库斯·马尔切卢斯在卡佩纳门奉献的神殿,曾因这类精美的装饰品而吸引外邦人前来参观,但如今这些装饰品仅有极少的一部分尚存。
§25.40.4legationes omnium ferme civitatium Siciliae ad eum conueniebant.
几乎所有西西里城邦的使节都来会见他。
dispar ut causa earum, ita condicio erat.
由于她们的诉求不同,其待遇也各不相同。
qui ante captas Syracusas aut non desciverant aut redierant in amicitiam, ut socii fideles accepti cultique; quos metus post captas Syracusas dediderat, ut victi a victore leges acceperunt.
在叙拉古被攻占之前未曾反叛或已重修旧好的城市,被作为忠实的盟友予以接纳和款待;而那些在叙拉古被攻占后因恐惧而投降的城市,则作为战败者从战胜者那里接受了条款。
§25.40.5erant tamen haud parvae reliquiae belli circa Agrigentum Romanis, Epicydes et Hanno duces reliqui prioris belli et tertius novus ab Hannibale in locum Hippocratis missus, Libyphoenicum generis Hippacritanus — Muttinen populares vocabant —, vir inpiger et sub Hannibale magistro omnis belli artes edoctus.
然而,在阿格里根图姆周围,罗马人仍面对着不小的战争残余:前次战争留下的将领埃皮奇德斯和汉诺,以及汉尼拔派来接替希波克拉底的第三位新将领——一个利比亚-腓尼基族、来自希帕克拉的男子,同胞们称他为穆蒂内斯——他是一个精力充沛的人,在导师汉尼拔手下受过一切战争艺术的熏陶。
§25.40.6huic ab Epicyde et Hannone Numidae dati auxiliares, cum quibus ita pervagatus est hostium agros, ita socios ad retinendos in fide animos eorum ferendo in tempore cuique auxilium adiit, §25.40.7ut brevi tempore totam Siciliam impleret nominis sui, nec spes alia maior apud faventis rebus Carthaginiensium esset.
埃皮奇德斯和汉诺将努米底亚人作为辅助兵交给他,他与这些人一起,如此彻底地横扫了敌人的土地,并如此及时地向各处提供援助以拜访盟友、维系他们的忠诚,以至于在短时间内,他的名声就传遍了整个西西里,在那些支持迦太基事业的人之中,没有比这更大的希望了。
§25.40.8itaque inclusi ad id tempus moenibus Agrigenti dux Poenus Syracusanusque non consilio Muttinis quam fiducia magis ausi egredi extra muros ad Himeram amnem posuerunt castra.
因此,此前一直被困在阿格里根图姆城墙内的迦太基和叙拉古将领,与其说是听从了穆蒂内斯的建议,不如说是出于对他的信任,才敢于走出城墙,在希梅拉河畔安营扎寨。
§25.40.9quod ubi perlatum ad Marcellum est, extemplo copias movit et ab hoste quattuor ferme milium intervallo consedit, quid agerent pararentve, expectaturus.
当这一消息传到马尔切卢斯那里时,他立即开动军队,在距离敌人约四英里的地方驻扎下来,等待看他们会采取什么行动或做何准备。
§25.40.10sed nullum neque locum neque tempus cunctationi consiliove dedit Muttines, transgressus amnem ac stationibus hostium cum ingenti terrore ac tumultu invectus.
但穆蒂内斯没有给任何迟疑或商议的时间与空间,他渡过河去,以极大的恐慌和骚乱冲入了敌人的哨位。
§25.40.11postero die prope iusto proelio compulit hostis intra munimenta.
第二天,他通过一场几乎是正式的战斗,将敌人逼回了防御工事内。
inde revocatus seditione Numidarum in castris facta, cum trecenti ferme eorum Heracleam Minoam concessissent, ad mitigandos revocandosque eos profectus magno opere monuisse duces dicitur, ne absente se cum hoste manus consererent.
随后,因营中发生努米底亚人的叛乱,其中约三百人退往赫拉克利亚-米诺亚,他被召回并出发去安抚和召回他们。 据说他在出发时极力告诫将领们,在他不在的时候不要与敌人交火。
§25.40.12id ambo aegre passi duces, magis Hanno, iam ante anxius gloria eius: Muttinem sibi modum facere, degenerem Afrum imperatori Carthaginiensi misso ab senatu populoque?
两位将领都对此感到不快,尤其是汉诺,他早已对穆蒂内斯的名声感到焦虑:“难道穆蒂内斯要给自己设定限制吗? 一个卑贱的非洲人,竟然对元老院和人民派来的迦太基指挥官指手画脚?
§25.40.13is perpulit cunctantem Epicyden, ut transgressi flumen in aciem exirent: nam si Muttinem opperirentur, et secunda pugnae fortuna evenisset, haud dubie Muttinis gloriam fore.
” 他说服了犹豫不决的埃皮奇德斯渡过河去,列阵出击:因为如果他们等待穆蒂内斯,而战斗又取得了胜利,那么荣耀无疑将属于穆蒂内斯。

词汇与语法注释

  1. 25.40.2mirandi Graecarum artium opera — 属格动名词 `mirandi` 直接带中性复数宾格名词 `opera` 作为其直接宾语的结构。在标准古典拉丁语中,当存在直接宾语时,通常会采用动形容词的一致句式(`mirandorum Graecarum artium operum`),但在李维等作家的历史叙述中常可见到此类动名词带宾格的用法。
  2. 25.40.11dicitur — 主句中的第三人称单数被动动词 `dicitur`(据说)形成了主格不定式结构(nominativus cum infinitivo),以前文的主语穆蒂内斯(Muttines)为文法主语。因此,不定式 `monuisse` 的逻辑主语与 `dicitur` 的主语相一致。
  3. 25.40.12Muttinem sibi modum facere — 间接引语(oratio obliqua)中的修辞性疑问句,采用了对格通格不定式(A.C.I.)的结构。主语是对格的 `Muttinem`,动词是不定式 `facere`(在短语 `modum facere` 中,意为“施加限制/指指点点”)。该句生动表达了汉诺的愤怒,即一个卑贱的非洲人(`degenerem Afrum`)竟然向他自己(与格 `sibi`,即汉诺)——一位元老院派出的迦太基统帅(与格 `imperatori...`)——发号施令。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §25.40.1-25.40.13. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:25.40.1-25.40.13

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。