Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §25.38.1-25.38.23

马尔基乌斯的演说与夜袭敌营的计划

第 792 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

马尔基乌斯向士兵们发表讲演,唤起他们对已故西庇阿兄弟的怀念和昨日胜利的记忆,并提议采取大胆的计划对毫无防备的敌军发起夜袭。士兵们热烈地接受了这一新提案,并为出征做好准备。

§25.38.1ne tamen subita res et nocturnus terror et iam non suae fortunae consilium perturbaret, adloquendos adhortandosque sibi milites ratus contione advocata ita disseruit: §25.38.2“vel mea erga imperatores nostros vivos mortuosque pietas, vel praesens omnium nostrum, milites, fortuna fidem cuivis facere potest mihi hoc imperium, ut amplum iudicio vestro, ita re ipsa grave ac sollicitum esse.
然而,为了不让这突发的局势、夜间的恐慌以及已然不符合他们境遇的计划引起混乱,马尔基乌斯认为应当由自己亲自向士兵们训话并加以鼓励,于是召集大会,如此论述道: “士兵们,不论是我对我们生前与死后的将领们的虔敬,还是我们所有人眼前的处境,都足以让任何人确信:这一指挥权在你们看来固然是荣耀的,但在现实中却是沉重且充满忧虑的。
quo enim tempore, §25.38.3nisi metus maerorem obstupefaceret, vix ita compos mei essem, ut aliqua solacia invenire aegro animo possem, cogor vestram omnium vicem, quod difficillimum in luctu est, unus consulere.
因为在这样一个时刻,若非恐惧麻痹了我的悲伤,我绝无法如此控制自己,以至于能为我痛苦的心灵找到些许安慰;但我却被迫独自一人,为你们大家的利益而谋划,而这正是悲痛中最难做到的。
§25.38.4et ne tum quidem, ubi, quonam modo has reliquias duorum exercituum patriae conservare possim, cogitandum est, avertere animum ab assiduo maerore licet.
甚至在此时,当我们必须思考以何种方式才能为祖国保全这两支军队的残部时,也绝不允许将心思从连绵的悲痛中移开。
§25.38.5praesto est enim acerba memoria, et Scipiones me ambo dies noctesque curis insomniisque agitant et excitant saepe somno, neu se, neu invictos per octo annos in his §25.38.6terris milites suos, commilitones vestros, neu rem publicam patiar inultam, et suam disciplinam suaque instituta sequi iubent et, §25.38.7ut imperiis vivorum nemo oboedientior me uno fuerit, ita post mortem suam, quod in quaque re facturos illos fuisse maxime censeam, id optimum ducere.
因为那痛苦的记忆就在眼前,两位西庇阿日夜以忧虑和失眠折磨着我,并常常将我从梦中惊醒,要求我不让他们自己、不让他们在这些土地上八年来战无不胜的士兵们(也就是你们的战友)、也不让国家死后白白躺在那里无人复仇,并命令我遵循他们的纪律和他们的制度,并且,正如在他们生前没有谁比我独自一人更服从命令一样,在他们死后,也要将我认为他们最可能在各种情况下采取的行动视为最善。
§25.38.8vos quoque velim, milites, non lamentis lacrimisque tamquam extinctos prosequi — vivunt vigentque fama rerum gestarum —, sed, quotienscumque occurret memoria illorum, velut si adhortantis signumque dantis videatis eos, ita proelia inire.
士兵们,我也希望你们不要用哀悼和泪水去送别他们,仿佛他们已经消逝了一般——他们因其伟业的名声而生生不息、充满活力——而是,每当他们的记忆涌现时,就如同看见他们在鼓励你们并给出战斗信号一般,以此投入战斗。
§25.38.9nec alia profecto species hesterno die oblata oculis animisque vestris memorabile illud edidit proelium, quo documentum dedistis hostibus non cum Scipionibus extinctum esse nomen Romanum et, §25.38.10cuius populi vis atque virtus non obruta sit Cannensi clade, ex omni profecto saevitia fortunae emersuram esse.
事实上,正是昨日呈现在你们眼中和心中的这般景象,促成了那场值得纪念的战斗,在此战中你们向敌人证明了,罗马之名并未随着两位西庇阿一同消亡,而且,其力量与勇气未被坎尼的惨败所压垮的民族,必将从命运的一切残酷中重新崛起。
§25.38.11nunc quia tantum ausi estis sponte vestra, experiri libet, quantum audeatis duce vestro auctore.
现在,因为你们自发地做出了如此大胆的举动,我乐于尝试,在你们指挥官的倡议下,你们能有多大的胆量。
non enim hesterno die, cum signum receptui dedi sequentibus effuse vobis turbatum hostem, frangere audaciam vestram, sed differre in maiorem gloriam atque opportunitatem volui, §25.38.12ut postmodo praeparati incautos, armati inermes atque etiam sopitos per occasionem adgredi possetis.
因为昨日,当你们散乱地追击溃乱的敌人时我下达撤退信号,并不是想摧毁你们的勇气,而是想将其延后,以获得更大的荣耀和更佳的契机,以便此后,你们能在做好准备的情况下,趁机袭击那些毫无防备的、处于解除武装状态的、甚至是在沉睡中的敌军。
nec huius occasionis spem, milites, forte temere, sed ex re ipsa conceptam habeo.
士兵们,我对于这一契机的希望并非出于偶然或鲁莽,而是从现实情况本身中孕育而来的。
§25.38.13a vobis quoque profecto si quis quaerat, quonam modo pauci, multis, victi a victoribus castra tutati sitis, nihil aliud respondeatis, quam id ipsum timentis vos omnia et operibus firmata habuisse et ipsos paratos instructosque fuisse.
如果有人也向你们询问,你们这些少数人、作为被胜者击败的败者,是如何守住营地的,你们除了回答正是因为惧怕此事,你们才用防御工事将一切加固,且自身也做好了准备并整队待命之外,便不会有别的回答。
§25.38.14et ita se res habet: ad id, quod ne timeatur fortuna facit, minime tuti sunt homines, quia, quod neglexeris, incautum atque apertum habeas.
事实也确是如此:对于那些因命运而使人们不产生畏惧的事物,人们最没有防备,因为你所忽略的事物,便是毫无防备且敞开的。
§25.38.15nihil omnium nunc minus metuunt hostes quam ne obsessi modo ipsi atque oppugnati castra sua ultro oppugnemus.
如今,敌人在所有事情中最不惧怕的,就是我们这些刚刚被包围和攻击的人会主动去攻击他们的营地。
audeamus, quod credi non potest ausuros nos.
让我们大胆去干那些无法被相信我们会去干的事吧。
eo ipso, quod difficillimum videtur, facilius erit.
正因为这看起来最困难,它反而会更容易。
§25.38.16tertia vigilia noctis silenti agmine ducam vos.
在夜间第三更时,我将带领你们以安静的队列行进。
exploratum habeo non vigiliarum ordinem, non stationes iustas esse.
我已侦察清楚,他们那里既没有守夜的秩序,也没有正规的哨所。
§25.38.17clamor in portis auditus et primus impetus castra ceperit.
在大门处听到的喊声和第一波冲击就足以夺取营地。
tum inter torpidos somno paventisque ad necopinatum tumultum et inermis in cubilibus suis oppresses illa caedes edatur, a qua vos hesterno die revocatos aegre ferebatis.
然后,在那些因睡眠而麻木、对突如其来的骚乱感到惊恐、且无武装地在床榻上被偷袭的人中间,展开昨日你们被召回时感到不甘的那场杀戮吧。
§25.38.18scio audax videri consilium; sed in rebus asperis et tenui spe fortissima quaeque consilia tutissima sunt, quia, si in occasionis momento, cuius praetervolat opportunitas, cunctatus paulum fueris, nequiquam mox omissam quaeras.
我知道这个计划看起来很大胆;但在困境和微弱的希望中,最勇敢的计划也总是最安全的,因为在稍纵即逝的契机时刻,如果你稍有迟疑,不久你便只能徒劳地追寻已然错过的机会。
§25.38.19unus exercitus in propinquo est, duo haud procul absunt; nunc adgredientibus spes aliqua est; et iam temptastis vestras atque illorum vires.
一支敌军就在附近,两支离得也不远;现在对于进攻者来说,还有某种希望;而且你们已经尝试过自己和他们的力量。
§25.38.20si diem proferimus et hesternae eruptionis fama contemni desierimus, periculum est, ne omnes duces, omnes copiae conveniant.
如果我们拖延时日,并因昨日突围的名声而不再被轻视,那么就有危险,所有的将领和所有的军队都会集结起来。
tres deinde duces, tres exercitus sustinebimus hostium, quos Cn.
难道我们之后能抵挡得住敌人的三位将领和三支军队吗?
Scipio incolumi exercitu non sustinuit?
而格奈乌斯·西庇阿在军队完好无损时都没能抵挡住他们。
§25.38.21ut dividendo copias periere duces nostri, ita separatim ac divisi opprimi possunt hostes.
正如我们的将领们因分割兵力而灭亡一样,敌军也可以在分散和分割的状态下被粉碎。
alia belli gerendi via nulla est.
此外没有别的战争可行之路。
proinde nihil praeter noctis proximae opportunitatem expectemus.
因此,除了即将到来的夜晚的契机外,我们什么也不要等待。
§25.38.22ite deis bene iuvantibus, corpora curate, ut integri vigentesque eodem animo in castra hostium inrumpatis, quo vestra tutati estis.
在神明的护佑下出发吧,保养好身体,以便在完好且精力充沛的状态下,以你们守卫自己营地时的同样气魄,冲入敌人的营地。
” laeti et audiere ab novo duce novum consilium, §25.38.23et, quo audacius erat, magis placebat.
”他们欣喜地从新统帅那里听到了这个新计划,且这计划越大胆,就越合他们的心意。
reliquum diei expediendis armis et curatione corporum consumptum et maior pars noctis quieti data est.
白天的其余时间用于准备武器和保养身体,夜间的大部分时间用于休息。
quarta vigil movere.
在第四更时,他们出发了。

词汇与语法注释

  1. §25.38.2fidem ... facere ... mihi hoc imperium ... esse — 短语 fidem facere(使确信、证明)引导了后面的带对格的不定词(主格及宾格不定式)从句 hoc imperium ... esse。与格 mihi 既可以与 potest 连用,也可以修饰不定式从句中的谓语形容词 grave ac sollicitum;在此采纳后者,即“这一指挥权对我而言是沉重且充满忧虑的”。
  2. §25.38.3vestram omnium vicem — 名词 vix(轮班、代替)的对格单数 vicem 与物主形容词 vestram 及属格 omnium 连用,作副词性用法,意为“代替……”或“为了……的利益”。在此与 consulere 结合,表示“为你们大家的利益(安危)而谋划”。
  3. §25.38.7facturos illos fuisse — 在间接引语(受 censeam 支配的从句)中,表示过去反事实条件句主句(虚拟语气)的带对格的不定式结构。将来分词 facturos 与完成不定式 fuisse 结合,代表了直陈语气中的 facturi fuerunt 或虚拟语气中的 facturi essent(“他们本会做的事”)。
  4. §25.38.10cuius populi vis atque virtus ... emersuram esse — cuius populi 结构将先行词 populus 同化到了关系从句中。接下来的将来主动不定式 emersuram esse(阴性单数)的主语是关系从句中的阴性主语 vis atque virtus(被视为阴性单数集体名词,或与较近的 virtus 一致),它在此处作为间接引语中不定式从句的主语。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §25.38.1-25.38.23. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:25.38.1-25.38.23

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。