§25.36.1ceterum nunc agendo, nunc sustinendo agmen cum aliquamdiu haud multum procederetur et nox iam instaret, §25.36.2revocat a proelio suos Scipio et conlectos in tumulum quendam nona quidem satis tutum, praesertim agmini perculso, editiorem tamen, quam cetera circa erant, subducit.
しかし、ある時は前進し、ある時は行軍列を持ちこたえさせたりして、しばらくの間あまり進むことができず、すでに夜が迫ってきたので、スキピオは味方を戦闘から呼び戻し、彼らを集めて、打ちのめされた軍隊にとっては決して十分に安全とは言えないものの、周囲の他の場所よりは高いある丘へと撤退させた。
§25.36.3ibi primo impedimentis et equitatu in medium receptis circumdati pedites haud difficulter impetus incursantium Numidarum arcebant;
そこで最初、荷物と騎兵を中央に収容し、周囲を取り囲んだ歩兵たちが、襲撃してくるヌミディア人の攻撃を難なく退けていた。
§25.36.4dein, postquam toto agmine tres imperatores cum tribus iustis exercitibus aderant: apparebatque parum armis ad tuendum locum sine munimento valituros esse, §25.36.5circumspectare atque agitare dux coepit, si quo modo posset vallum circumicere.
その後、三人の将軍が三つの正規軍からなる全軍を率いて到着し、防壁なしに武器だけでこの場所を守るには兵力が不足していることが明らかになると、指揮官は、どうにかして周囲に防壁を築くことができないかと見回し、考えを巡らせ始めた。
sed erat adeo nudus tumulus et asperi soli, ut nec virgulta vallo caedendo nec terra caespiti faciendo aut ducendae fossae aliive ulli operi apta inveniri posset;
しかし、その丘は非常にむき出しで、土地も荒れていたため、防壁を築くために切り出す低木も、芝土を作るための土も、堀を掘るため、あるいは他のいかなる作業にも適した土も見つけることができなかった。
§25.36.6nec natura quicquam satis arduum aut abscitum erat, quod hosti aditum ascensumve difficilem praeberet;
自然の地形としても、敵に接近や登攀を困難にさせるような、十分に険しかったり切り立ったりしている場所は何もなかった。
§25.36.7omnia fastigio leni subvexa.
すべての側がなだらかな傾斜で登るようになっていた。
ut tamen aliquam imaginem valli obicerent, clitellas inligatas oneribus velut struentes ad altitudinem solitam circumdabant cumulo sarcinarum omnis generis obiecto, ubi ad moliendum clitellae defuerant.
それでも、何かしら防壁に似たものを立ち向かわせるために、彼らは荷物を縛り付けた鞍を、通常の高さに積み上げるように周囲に配置し、鞍が足りない場所にはあらゆる種類の荷物を積み上げて障壁とした。
§25.36.8Punici exercitus postquam advenere, in tumulum quidem perfacile agmen erexere;
カルタゴの軍勢が到着すると、彼らは極めて容易に丘の上へと軍を進めた。
munitionis facies nova primo eos velut miraculo quodam tenuit,
しかし、その奇妙な防壁の様子が、最初は彼らを一種の驚きの中に引き留めた。
§25.36.9cum duces undique vociferarentur, quid starent et non ludibrium illud vix feminis puerisve morandis satis validum distraherent diriperentque? captum hostem teneri latentem post sarcinas.
将軍たちが至る所から、なぜ立ち止まっているのか、女子供を足止めするのにもまともに役立たないあのようなまやかしを、なぜ引き裂き、略奪しないのか、と叫んでいたからである。 捕らえられた敵は荷物の後ろに隠れているだけだ、と。
haec contemptim duces increpabant;
将軍たちは侮蔑を込めてこのように叱り飛ばした。
§25.36.10ceterum neque transilire nec moliri onera obiecta nec caedere stipatas clitellas ipsisque obrutas sarcinis facile erat.
しかし、飛び越えることも、立ちはだかる荷物を動かすことも、ぎっしり詰め込まれ、荷物そのものに埋もれた鞍を切り裂くことも容易ではなかった。
§25.36.11trudentes sudibus cum amoliti obiecta onera armatis dedissent viam, pluribusque idem partibus fieret, capta iam undique castra erant.
彼らが杭で押し分け、立ちはだかる荷物を取り除いて武装した兵士たちに進路を作ると、同じことが多くの場所で行われ、陣営はすでに四方から占領された。
§25.36.12pauci a multis perculsique a victoribus passim caedebantur;
多数の敵によって少数の者が、また勝者によって打ちのめされた者たちが至る所で殺戮された。
magna pars tamen militum cum in propinquas refugisset silvas, in castra P. Scipionis, quibus Ti. Fonteius legatus praeerat, perfugerunt.
しかし、兵士たちの大部分は近くの森に逃げ込んだ後、副将ティベリウス・フォンテイウスが指揮していたプブリウス・スキピオの陣営へと逃れた。
§25.36.13Cn. Scipionem alii in tumulo primo impetu hostium caesum tradunt, alii cum paucis in propinquam castris turrim perfugisse;
グナエウス・スキピオについては、ある人々は敵の最初の攻撃の際に丘の上で討ち取られたと伝え、別の人々は少数の者たちとともに陣営の近くにある塔に逃げ込んだと伝えている。
hanc igni circumdatam atque ita exustis foribus, quas nulla moliri potuerant vi, captam omnisque intus cum ipso imperatore occisos. —
この塔は火を放たれて取り囲まれ、いかなる力をもってしてもこじ開けることのできなかった扉がこうして焼き尽くされたことで占領され、内部の者は指揮官自身とともに全員殺害されたという。
§25.36.14anno octavo, postquam in Hispaniam venerat, Cn. Scipio undetricesimo die post fratris mortem est interfectus.
スペインに来てから八年目、グナエウス・スキピオは兄弟の死から二十九日目に殺害された。
luctus ex morte eorum non Romae maior quam per totam Hispaniam fuit;
彼らの死に対する哀悼は、スペイン全土におけるよりもローマにおいて大きかったわけではない。
§25.36.15quin apud civis partem doloris et exercitus amissi et alienata provincia et publica trahebat clades;
実際、市民たちの間では、失われた軍隊、離反した属州、そして国家的な破滅が、哀悼の念の大部分を引き起こしていた。
§25.36.16Hispaniae ipsos lugebant desiderabantque duces, Gnaeum magis, quod diutius praefuerat iis priorque et favorem occupaverat et specimen iustitiae temperantiaeque Romanae primus dederat.
スペインの人々は将軍たち自身を悼み、慕っていたが、特にグナエウスを慕っていた。 なぜなら、彼の方が長く彼らを指揮しており、先に彼らの好意を勝ち得て、ローマ人の正義と節制の範を最初に示したからである。