§25.29.1omnium ingenti adsensu audita ea oratio est.
这番演讲得到了所有人极大的赞同。
praetores tamen prius creari quam legatos nominari placuit.
然而,决定在提名使节之前,先选出行政官。
ex ipsorum deinde praetorum numero missi oratores ad Marcellum, §25.29.2quorum princeps “neque primo” inquit, “Syracusani a vobis defecimus, sed lieronymus, nequaquam tam in vos impius quam in nos; §25.29.3nec postea pacem tyranni caede compositam Syracusanus quisquam, sed satellites regii Hippocrates atque Epicydes oppressis nobis hinc metu, hinc fraude turbaverunt.
随后,从这些行政官自身当中派出了使者前往马尔库斯,其中首领说:“起初,我们叙拉古人并没有背叛你们,而是希罗尼穆斯背叛了,他对你们的无道,绝比不上对我们;后来,也没有任何叙拉古人破坏因僭主之死而达成的和平,而是王室的党羽希波克拉底和埃皮基德斯,在用恐惧和欺骗压迫我们之后,破坏了和平。
nec quisquam dicere potest aliquando nobis libertatis tempus fuisse, quod pacis vobiscum non fuerit.
谁也不能说,我们曾有过任何一个拥有自由的时期,而那不是与你们和平相处的时期。
§25.29.4nunc certe caede eorum, qui oppressas tenebant Syracusas, cum primum nostri arbitrii esse coepimus, extemplo venimus ad tradenda arma, dedendos nos, urbem, moenia, nullam recusandam fortunam, quae imposita a vobis fuerit.
如今,确因那些压迫并控制叙拉古之人的死,一旦我们开始能够自主,便立刻前来交出武器,呈献我们自身、城市和城墙,决不拒绝你们所施加给我们的任何命运。
§25.29.5gloriam captae nobilissimae pulcherrimaeque urbis Graecarum dei tibi dederunt, Marcelle.
马尔库斯啊,众神已将攻克希腊最显赫、最美丽城市的荣耀赐予了你。
quidquid umquam terra marique memorandum gessimus, id tui triumphi titulo accedit.
凡我们在陆地和海上所建立的、值得纪念的任何功勋,都增添了你凯旋的荣耀。
§25.29.6famaene credi velis quanta urbs a te capta sit, quam posteris quoque eam spectaculo esse, quo quisquis terra, quisquis mari venerit, nunc nostra de Atheniensibus Carthaginiensibusque tropaea, nunc tua de nobis ostendat, incolumesque Syracusas familiae vestrae sub clientela nominis Marcellorum tutelaque habendas tradas?
你是希望仅凭传闻让人相信你攻占了多么伟大的城市,还是希望它也能成为后世的奇观,使每一个从陆路或海路来的人,都能看到我们战胜雅典人和迦太基人的纪念碑,以及你战胜我们的纪念碑,并希望你交出完好无损的叙拉古,使其在马尔凯鲁斯家族的名望保护与庇护下得以保存?
§25.29.7ne plus apud vos Hieronymi quam Hieronis memoria momenti faciat: diutius ille multo amicus fuit quam hic hostis, et illius benefacta etiam t re sensistis, huius amentia ad perniciem tantum ipsius valuit.
愿希罗尼穆斯的记忆在你们那里的分量不要超过希罗的记忆:前者作为朋友的时间比后者作为敌人的时间要长得多;前者的恩德你们甚至在现实中已然体会,而后者的狂妄仅使他自己走向了毁灭。
” omnia et impetrabilia et tuta erant apud Romanos; §25.29.8inter ipsos plus belli ac periculi erat.
”在罗马人那里,一切都是可以求得且安全的;但在他们自己人中间,却有着更多的战争与危险。
namque transfugae tradi se Romanis rati mercennariorum quoque militum auxilia in eundem compulere metum; §25.29.9arreptique armis praetores primum obtruncant, inde ad caedem Syracusanorum discurrunt quosque fors obtulit, irati interfecere atque omnia, quae in promptu erant, diripuerunt.
因为那些逃兵以为自己会被交还给罗马人,于是也将雇佣兵的辅助部队驱入同样的恐惧之中;他们拿起武器,首先杀死了行政官们,接着四处奔走屠杀叙拉古人,愤怒地杀死了任何碰巧遇到的人,并劫掠了眼前的一切。
§25.29.10tum, ne sine ducibus essent, sex praefectos creavere, ut terni Achradinae ac Naso praeessent.
随后,为了不至于没有领袖,他们任命了六位长官,使阿克拉迪纳和纳索斯各有三人主管。
sedato tandem tumultu exequentibus sciscitando quae acta cum Romanis essent, dilucere id quod erat coepit, aliam suam ac perfugarum causam esse.
骚乱终于平息后,在他们通过询问来查明与罗马人所达成的协议时,事实真相开始显露出来:他们自己与逃兵的境遇是不同的。