§25.28.1quae ubi in castra Siculorum sunt nuntiata, Epicyden Syracusis excessisse, a Carthaginiensibus relictam insulam et prope iterum traditam 2 Romanis, §25.28.2legatos de condicionibus dedendae urbi explorata prius per conloquia voluntate eorum, qui obsidebantur, ad Marcellum mittunt.
当这些消息传到西西里人的营地,即埃皮基德斯已离开叙拉古,迦太基人已放弃该岛,且该岛几乎再次被交还给罗马人时,他们在通过会谈预先探明了被围困者的意愿之后,向马尔库斯派遣了使者,商讨投降城市的条件。
§25.28.3cum haud ferme discreparet, quin, quae ubique regum fuissent, Romanorum essent, Siculis cetera cum libertate ac legibus suis servarentur, evocatis ad conloquium iis, quibus ab Epicyde creditae res erant, §25.28.4missos se simul ad Marcellum, simul ad eos ab exercitu Siculorum aiunt ut una omnium, qui obsiderentur quique extra obsidionem fuissent, fortuna esset, neve alteri proprie sibi paciscerentur quicquam.
由于对于“凡曾属于国王们的财产皆归罗马人所有,而其余的一切连同其自由和法律均应为西西里人保留”这一点几乎没有异议,他们召集了那些被埃皮基德斯托付国政的人进行会谈,并声称他们是由西西里军队同时派往马尔库斯和他们那里的,以便让所有人的命运——无论是被围困的人还是在围困之外的人——连为一体,且任何一方都不得单独为自己谋求任何协定。
§25.28.5recepti deinde ab is, ut necessarios hospitesque adloquerentur, expositis, quae pacta iam cum Marcello haberent, oblata spe salutis perpulere eos, ut secum praefectos Epicydis Polyclitum et Philistionem et Epicyden, cui Sindon cognomen erat, adgrederentur.
随后,他们被对方接纳,以便向亲友和客友说话;在说明了他们已经与马尔库斯达成的协议并展示了得救的希望之后,他们说服对方与自己一同袭击埃皮基德斯的副官们——波吕克莱托斯、菲利斯提翁以及绰号为辛敦的埃皮基德斯。
§25.28.6interfectis iis et multitudine ad contionem vocata, inopiam quaeque ipsi inter se fremere occulti soliti erant conquesti, quamquam tot mala urgerent, negarunt fortunam accusandam esse, quod in ipsorum esset potestate, quamdiu ea paterentur.
在杀死了这些人并召集民众举行大会之后,他们抱怨了物资的匮乏以及他们自己平时私下里习惯于互相抱怨的事情。 他们声称,尽管有如此多的灾难在逼迫着,但命运是不该受到谴责的,因为只要他们忍受这些,决定权就在他们自己手中。
§25.28.7Romanis causam oppugnandi Syracusas fuisse caritatem Syracusanorum, non odium; nam ut occupatas res ab satellitibus Hannibalis, deinde Hieronymi, Hippocrate atque Epicyde, audierint, tum bellum movisse et obsidere urbem coepisse, ut crudelis tyrannos eius, non ut ipsam urbem expugnarent.
对罗马人而言,进攻叙拉古的原因是对叙拉古人的爱护,而非仇恨;因为一旦他们听说政权已被汉尼拔、继而是希罗尼穆斯的党羽——即希波克拉底和埃皮基德斯所篡夺,他们就在那时发动了战争并开始围困这座城市,目的是为了击败其残酷的僭主,而不是为了攻陷城市本身。
§25.28.8Hippocrate vero interemptoEpicyde intercluso ab Syracusis et praefectis eius occisis, Carthaginiensibus omni possessione Siciliae terra marique pulsis — quam superesse causam Romanis, cur non perinde ac si Hiero ipse viveret, unicus Romanae amicitiae cultor, incolumis Syracusas esse velint?
然而,现在希波克拉底确实已经死去,埃皮基德斯已被阻绝在叙拉古之外,他的副官们已被杀,迦太基人也已被在陆地和海上剥夺了对西西里的所有占领权——那么,罗马人还有什么理由不希望叙拉古安然无恙,就如同罗马友谊的唯一维护者希罗本人还活着一样呢?
§25.28.9itaque nec urbi Qec hominibus aliud periculum quam ab semet ipsis ese, si occasionem reconciliandi se Romanis praetermisissent; eam autem, qualis illo momento horae sit, nullam deinde fore, si simul liberatas ab impotentibus tyrannis Syracusas esse et applicare se Romanis apparuisset.
因此,如果他们错失了与罗马人和解的机会,无论是城市还是人民都不会有除他们自己之外的其他危险;但这个机会——正如它在此时此刻所呈现的那样——此后将不复存在,如果叙拉古从暴虐的僭主手中获得解放并投靠罗马人的意图已经同时显现出来的话。