§25.26.1Marcellus Euryalo recepto praesidioque addito una cura erat liber, ne qua ab tergo vis hostium in arcem accepta inclusos inpeditosque moenibus suos turbaret.
马尔库斯在收复了欧里亚鲁斯并增设了守备队之后,便免除了一项担忧,即担心敌军从后方被接纳进要塞,使被城墙围困和阻碍的己方军队陷入混乱。
§25.26.2Achradinam inde trinis castris per idonea dispositis loca spe ad inopiam omnium rerum inclusos redacturum circumsedit.
此后,他在合适的地方部署了三个营地,包围了阿克拉迪纳,希望能使被围困的人因彻底断粮而陷入绝境。
§25.26.3cum per aliquot dies quietae stationes utrimque fuissent, repente adventus Hippocratis et Himilconis, ut ultro undique oppugnarentur Romani, fecit.
在双方的哨所平静了几天之后,希波克拉底和希米尔科的突然到来,反倒使罗马人到处受到进攻。
§25.26.4nam et Hippocrates castris ad magnum portum communitis signoque iis dato, qui Achradinam tenebant, castra vetera Romanorum adortus est, quibus Crispinus praeerat, et Epicydes eruptionem in stationes Marcelli fecit, et classis Punica litori, quod inter urbem et castra Romana erat, adpulsa est, ne quid praesidii Crispino submitti a Marcello posset.
因为希波克拉底在大港附近修筑并巩固了营地,并向把守阿克拉迪纳的人发出了信号,进而袭击了由克里斯皮努斯指挥的罗马旧营地;埃皮基德斯也对马尔库斯的哨所发起了突击;而迦太基舰队也驶向了位于城市与罗马营地之间的海岸,以阻止马尔库斯向克里斯皮努斯派遣任何增援。
§25.26.5tumultum tamen maiorem hostes praebuerunt quam certamen; nam et Crispinus Hippocraten non reppulit tantum munimentis, sed insecutus etiam est trepide fugientem, et Epicyden Marcellus in urbem compulit.
然而,敌军造成的骚乱远大于实际的战斗;因为克里斯皮努斯不仅将希波克拉底从防御工事前击退,甚至还追击了狼狈逃跑的他,而马尔库斯也把埃皮基德斯赶回了城内。
§25.26.6satisque iam etiam in posterum videbatur provisum, ne quid ab repentinis eorum excursionibus periculi foret.
而且,为了防止他们未来的突然袭击造成任何危险,防范似乎已经足够充分了。
accessit et ab pestilentia commune malum, §25.26.7quod facile utrorumque animos averteret a belli consiliis.
在此之上,又加上了因疫病带来的共同灾难,这极易使双方的注意力从战争计划上转移开去。
nam tempore autumni et locis natura gravibus, multo tamen magis extra urbem quam in urbe, intoleranda vis aestus per utraque castra omnium ferme corpora movit.
因为正值秋季,且该地地势本就湿热多病——城外尤其比城内严重得多——两座营地里难以忍受的酷热几乎让所有人的身体都生了病。
§25.26.8ac primo temporis ac loci vitio et aegri erant et moriebantur.
起初,由于季节和地势的危害,人们纷纷生病并死去。
postea curatio ipsa et contactus aegrorum volgabat morbos, ut aut neglecti desertique, qui incidissent, morerentur, aut adsidentis curantisque eadem vi morbi repletos secum traherent cotidianaque funera
后来,照料本身以及与病人的接触使疾病传播开来,以至于染病的人要么被忽视和遗弃而死,要么就让坐在身旁照料的人也染上同样剧烈的病毒,与自己一同死去。
§25.26.9et morse ob oculos esset et undique dies noctesque ploratus audirentur.
每日的丧事与死亡就在眼前,日夜都能听到到处传来哭声。
§25.26.10postremo ita adsuetudine mali efferaverant: animos, ut non modo lacrimis iustoque conploratu.
最后,对灾难的麻木使他们的心灵变得如此冷酷,以至于他们不仅不再用眼泪和应有的哀悼来送别死者,甚至连抬出或埋葬都不做了。
prosequerentur mortuos, sed ne efferrent quidem aut sepelirent, iacerentque strata exanima corpora in conspectu similem mortem expectantium mortuique aegros, aegri validos cum metu, §25.26.11tum tabe ac pestifero odore corporum conficerent.
那些失去生命的尸体就横陈在等待着同样死亡的人们的眼前,死人折磨着病者,病者也折磨着健康的人,带着恐惧,紧接着,尸体的腐烂和有害的臭气又将他们消磨殆尽。
et ut ferro potius morerentur, quidam invadebant soli hostium stationes.
而且,为了宁愿死在刀剑之下,有些人竟然独自去袭击敌军的哨所。
§25.26.12multo tamen vis maior pestis Poenorum castra quam Romana adorta erat, nam Romani diu circumsedendo Syracusas caelo aquisque adsuerant magis.
然而,疫病的威力袭击迦太基人营地的严重程度远超罗马人的营地;因为罗马人因长期围困叙拉古,已经更加适应了当地的气候和水源。
§25.26.13ex hostium exercitu Siculi, ut primum videre ex gravitate loci volgari morbos, in suas quisque propinquas urbes dilapsi sunt; et. §25.26.14Carthaginienses quibus nusquam receptus erat, cum ipsis ducibus Hippocrate atque Himilcone ad internecionem omnes perierunt.
在敌军中,西西里人一看到疾病因地势恶劣而蔓延开来,便各自逃往自己附近的城市;并且,无处可退的迦太基人,连同他们的将领希波克拉底和希米尔科本人,全部全军覆没。
§25.26.15Marcellus, ut tanta vis ingruebat mali, traduxerat in urbem suos infirmaque corpora tecta et umbrae recreaverant.
马尔库斯眼看如此巨大的灾难袭来,便已将自己的士兵转移到了城内,屋顶和阴凉处使他们虚弱的身体得到了恢复。
multi tamen ex Romano exercitu eadem peste absumpti sunt.
然而,罗马军队中仍有许多人死于同样的疫病。