§25.25.1tenebant Achradinae portas murosque maxume transfugae, quibus nulla erat per condiciones veniae spes; ei nec adire muros nec adloqui quemquam passi.
阿克拉迪纳的城门和城墙主要由脱走兵把守,对他们而言,在任何降伏条件下都没有获得宽恕的希望;他们既不准任何人接近城墙,也不准与任何人交谈。
§25.25.2itaque Marcellus postquam id inceptum inritum fuit, ad Euryalum signa referri iussit.
因此,马尔库斯在劝降尝试失败后,下令将步兵队撤回至欧里亚鲁斯。
tumulus est in extrema parte urbis aversus a mari viaeque imminens ferenti in agros mediterraneaque insulae, percommode situs ad commeatus excipiendos.
这是一座位于城市最边缘的丘陵,背向大海,俯瞰着通往岛内腹地和田野的道路,其地理位置极便于接收物资。
§25.25.3praeerat huic arci Philodemus Argius ab Epicyde impositus; ad quem missus a Marcello Sosis, unus ex interfectoribus tyranni cum longo sermone habito dilatus per frustrationem esset, rettulit Marcello tempus eum ad deliberandum sumpsisse.
这座要塞由阿尔戈斯人皮洛德莫斯指挥,他是被埃皮基德斯任命的;马尔库斯派去刺杀僭主者之一的索西斯与他接洽,索西斯在与他长谈并因其拖延而空等之后,向马尔库斯报告说,皮洛德莫斯请求给予时间进行权衡。
§25.25.4cum is diem de die differret, dum Hippocrates atque Himilco admoverent castra legionesque, haud dubius, si in arcem accepisset eos, deleri Romanum exercitum inclusum muris posse Marcellus, §25.25.5ut Euryalum neque tradi neque capi vidit posse, inter Neapolim et Tycham — nomina ea partium urbis et instar urbium sunt — posuit castra timens, ne, si frequentia intrasset loca, contineri ab discursu miles avidus praedae non posset.
当皮洛德莫斯日复一日地拖延时间,等待希波克拉底和希米尔科开来军营和军团时,马尔库斯毫不怀疑,如果皮洛德莫斯将他们接纳进要塞,被城墙围困的罗马军队就会全军覆没,他看到欧里亚鲁斯既无法被移交,也无法被攻克,便将营地设在尼阿波利斯和蒂卡(这些是城市的部分名称,其规模堪比城市)之间,因为他担心如果士兵进入人口稠密的地区,渴望掠夺的士兵将无法被控制而四处乱跑。
§25.25.6legati eo ab Tycha et Neapoli cum infulis et velamentis venerunt precantes, ut a caedibus et ab incendiis parceretur.
蒂卡和尼阿波利斯的使者带着神圣的带子和求和的枝条来到那里,祈求能够免遭屠杀和纵火。
§25.25.7de quorum precibus quam postulatis magis consilio habito Marcellus ex omnium sententia edixit militibus, ne quis liberum corpus violaret: §25.25.8cetera praedae futura.
在针对他们的祈求而非要求召开了军事会议后,马尔库斯根据所有人的意见向士兵们发布命令,任何人不得侵犯自由人的身体;其余物品皆归为掠夺物。
castra testis parietum pro muro saepta; portis regione platearum patentibus stationes praesidiaque disposuit, ne quis in discursu militum impetus in castra fieri posset.
军营以民房的墙壁代替城墙进行围合;在面向大路敞开的门口,他部署了岗哨和防卫队,以免在士兵分散掠夺时,有人对军营发起袭击。
§25.25.9inde signo dato milites discurrerunt; refractisque foribus cum omnia terrore ac tumultu streperent, a caedibus tamen temperatum est; rapinis nullus ante modus fuit, quam omnia diuturna felicitate cumulata bona egesserunt.
随后,信号发出,士兵们四处分散;尽管在门被砸开时,到处都充斥着恐怖和喧嚣的嘈杂声,但他们依然克制了屠杀;直到他们把因长期繁荣而积累下来的所有财物全部运走,掠夺才告结束。
§25.25.10inter haec et Philodemus, cum spes, uxilii nulla esset, fide accepta, ut inviolatus ad Epicyden rediret, deducto praesidio tradidit tumulum Romanis.
在此期间,皮洛德莫斯在救援无望的情况下,得到了可以安全返回埃皮基德斯处的承诺,随后撤走守备队,将丘陵移交给了罗马人。
§25.25.11aversis omnibus ad tumultum ex parte captae urbis Bomilcar noctem eam nactus, qua propter, vi tempestatis stare ad ancoram in salo Romana classis non posset, §25.25.12cum triginta quinque navibus ex portu Syracusano profectus libero mari vela in altum dedit quinque et quinquaginta navibus Epicydae et Syracusanis relictis; §25.25.13edoctisque Carthaginiensibus, in quanto res Syracusana discrimine esset, cum centum navibus post paucos dies redit, multis, ut fama est, donis ex Hieronis gaza ab Epicyde donatus.
当所有人的注意力都因部分被占领的城市方向传来的骚乱而分散时,波米尔卡趁着一个因风暴剧烈导致罗马舰队无法在附近洋面锚泊的夜晚,率领三十五艘船只从叙拉古港口出发,在畅通无阻的海面上扬帆驶向外洋,给埃皮基德斯和叙拉古人留下了五十五艘船只;在向迦太基人详细说明了叙拉古的局势处于何等危急的关头之后,他在几天后率领一百艘船只返回,据传闻,他得到了埃皮基德斯赠予的许多来自希伦宝库的礼物。