§25.24.1iam mille armatorum muri ceperant partem, cum ceterae admotae sunt copiae pluribusque scalis in murum evadebant signo ab Hexapylo dato,
已经有一千名武装士兵占领了城墙的一部分,就在这时,其余的军队被运送上来,在从赫克萨皮隆发出信号后,通过更多的梯子爬上了城墙。
§25.24.2quo per ingentem solitudinem erat perventum, quia magna pars in turribus epulati aut sopiti vino erant aut semigraves potabant paucos tamen eorum inproviso oppresses in cubilibus interfecerunt.
他们在极其冷清、空无一人的情况下到达了那里,因为塔楼里的大部分人都在宴饮,要么因酒醉而昏睡,要么处于半醉状态还在饮酒;然而,罗马人还是杀死了其中少数在床上猝不及防被制服的人。
§25.24.3prope Hexapylon est portula; ea magna vi refringi coepta et e muro ex composito tuba datum signum erat et iam undique non furtim, sed vi aperte gerebatur res.
赫克萨皮隆附近有一扇小门;这扇门开始被强力砸开,按照约定,城墙上吹响了小号发出信号,此时各处的行动已不再是隐秘进行,而是公开诉诸武力。
§25.24.4quippe ad Epipolas, frequentem custodiis locum, perventum erat, terrendique magis hostes erant quam fallendi, sicut territi sunt.
因为他们已经到达了埃皮波莱,这是一个守卫森严的地方,此时更需要威吓敌人,而不是欺骗他们,而敌人也确实被吓坏了。
§25.24.5nam simulac tubarum est auditus cantus clamorque tenentium muros partemque urbis, omnia teneri custodes rati alii per murum fugere, alii salire de muro praecipitarique turba paventium.
因为一听到喇叭声以及占领城墙和部分城市的士兵的呼喊声,守卫们以为一切都被占领了,有的人沿着城墙逃跑,有的人则从城墙上跳下,在惊恐的人群中纷纷坠落。
§25.24.6magna pars tamen ignara tanti mali erat et gravatis omnibus vino somnoque et in vastae magnitudinis urbe partium sensu non satis pertinente in omnia.
然而,很大一部分人对如此巨大的灾难还一无所知,这一方面是因为所有人都因酒和睡眠而昏沉,另一方面是在这座极其巨大的城市中,各个局部地区发生的事情并不能迅速传达到全体。
§25.24.7sub lucem Hexapylo effracto Marcellus omnibus copiis urbem ingressus excitavit convertitque omnes ad arma capienda opemque, si quam possent, iam captae prope urbi ferendam.
天亮时分,赫克萨皮隆被攻破,马尔库斯率领全军进入城内,唤醒并动员所有人拿起武器,去向那座已经几乎被占领的城市提供力所能及的援助。
§25.24.8Epicydes ab Insula, quam ipsi Nason vocant, citato profectus agmine, haud dubius, quin paucos per neglegentiam custodum transgressos murum expulsurus foret, §25.24.9occurrentibus pavidis, tumultum augere eos dictitans et maiora ac terribiliora vero adferre, postquam conspexit omnia circa Epipolas armis conpleta, lacessito tantum hoste paucis missilibus retro in Achradinam agmen convertit, §25.24.10non tam vim multitudinemque hostium metuens, quam ne qua intestina fraus per occasionem oreretur clausasque inter tumultum Achradinae atque Insulae inveniret portas. §25.24.11Marcellus ut moenia ingressus ex superioribus locis urbem omnium ferme illa tempestate pulcherrimam subiectam oculis vidit, inlacrimasse dicitur partim gaudio tantae perpetratae rei, partim vetusta gloria urbis.
埃皮基德斯从他们自己称为纳索斯的岛上率领急行军出发,他毫不怀疑自己能把少数因守卫疏忽而越过城墙的人赶出去;当马尔库斯进入城墙,从高处俯瞰这座在当时几乎是世界上最美丽的城市时,据说他流下了眼泪,一方面是因为完成了如此伟业而感到高兴,另一方面则是想到了这座城市古老的荣耀。
§25.24.12Atheniensium classes demersae et duo ingentes exercitus cum duobus clarissimis ducibus deleti occurrebant et tot bella cum Carthaginiensibus tanto cum discrimine gesta, §25.24.13tot tam opulenti tyranni regesque, praeter ceteros Hiero cum recentissimae memoriae rex, tum ante omnia, quae virtus ei fortunaque sua dederat, beneficiis in populum Romanum insignis.
沉没的大英(雅典)舰队、与两位最著名的将领一同被歼灭的两支庞大军队,以及与迦太基人进行过的无数次冒着极大危险的战争,都浮现在他的脑海中;还有那么多、那么富有的僭主和国王,尤其是希伦,他不仅是最近记忆中的国王,更重要的是,在希伦自身美德和命运所赋予他的一切之上,他因对罗马人民的巨大恩惠而赫赫有名。
§25.24.14ea cum universa occurrerent animo subiretque cogitatio, iam illa momento horae arsura omnia et ad cineres reditura, priusquam signa Achradinam admoveret, §25.24.15praemittit Syracusanos, qui intra praesidia Romana, ut ante dictum est, fuerant, ut adloquio leni inpellerent hostis ad dedendam urbem.
当这一切都在他脑海中浮现,并且想到在极短的时间内这一切都将化为灰烬时,在他向阿克拉迪纳进军之前,他派出了那些如前所述一直在罗马营垒中的叙拉古人,让他们用温和的言辞劝说敌人投降城市。