§25.22.1hae clades super aliam alia Romam cum essent nuntiatae, ingens quidem et luctus et pavor civitatem cepit; sed tamen, quia consules, ubi summa rerum esset, ad id locorum prospere rem gererent, minus his cladibus commovebantur.
当这些接二连三的惨败消息传到罗马时,城邦确实陷入了巨大的悲痛和恐慌之中;然而,因为执政官们在决定战争大局的战场上,直到那时为止都进展顺利,所以人们对这些惨败的恐慌有所减轻。
§25.22.2legatos ad consules mittunt C. Laetorium M. Metilium, §25.22.3qui nuntiarent, ut reliquias duorum exercituum cum cura colligerent darentque operam, ne per metum ac desperationem hosti se dederent, id quod post Cannensem accidisset cladem, et ut desertores de exercitu volonum conquirerent.
他们向执政官派去了使节盖乌斯·莱托里乌斯和马尔库斯·梅蒂里乌斯,传达命令让他们精心搜集两支军队的残部,并设法防止他们因恐惧和绝望而向敌人投降——就像坎尼惨败后发生的那样——同时搜寻志愿奴隶兵军队中的逃兵。
§25.22.4idem negotii P. Cornelio datum, cui et dilectus mandatus erat, isque per fora conciliabulaque edixit, ut conquisitio volonum fieret iique ad signa reducerentur.
同样的任务也交给了同时负责征兵的普布利乌斯·科尔内利乌斯,他在各广场和集议所发布告示,要求搜寻志愿奴隶兵并将其带回军旗之下。
haec omnia intentissima cura acta.
这一切都以极大的热忱和细心进行。
Ap. Claudius consul D. Iunio ad ostium Vulturni, §25.22.5M. Aurelio Cotta Puteolis praeposito, qui, ut quaeque naves ex Etruria ac Sardinia accessissent, extemplo in castra mitterent frumentum,
执政官阿庇乌斯·克劳狄乌斯在乌尔图尔努斯河口部署了德基穆斯·尤尼乌斯,在普特奥里部署了马尔库斯·奥雷利乌斯·科塔,以便每当有船只从埃特鲁里亚和萨丁尼亚抵达时,他们能立即向营地运送粮食。
§25.22.6ipse ad Capuam regressus Q. Fulvium collegam invenit Casilino omnia deportantem molientemque ad oppugnandam Capuam.
他本人返回卡普亚,发现他的同事昆图斯·富尔维乌斯正从卡西利努姆运出所有物资,并为进攻卡普亚做准备。
tum ambo circumsederunt urbem §25.22.7et Claudium Neronem praetorem ab Suessula ex Claudianis castris exciverunt.
于是两人一起包围了这座城市,并从苏埃苏拉的克劳狄乌斯营地召来了法官克劳狄乌斯·尼禄。
§25.22.8is quoque modico ibi praesidio ad tenendum locum relicto ceteris omnibus copiis ad Capuam descendit.
他也在该地留下一支人数适中的驻军以把守该地,随后亲率其余所有部队南下卡普亚。
ita tria praetoria circa Capuam erecta; tres exercitus diversis partibus opus adgressi fossa valloque circumdare urbem parant et castella excitant modicis intervallis multisque simul locis cum prohibentibus opera Campanis eo eventu pugnant, §25.22.9ut postremo portis muroque se contineret Campanus.
这样一来,卡普亚周围便设立了三个指挥部;三支军队从不同方向展开工程,准备用壕沟和土垒将城市合围,并隔一定距离建造堡垒,同时在许多地方与企图阻挠工程的卡普亚人交战,其结果是,卡普亚人最后被迫退缩在城门和城墙之内。
§25.22.10prius tamen, quam haec continuarentur opera, legati ad Hannibalem missi, qui quererentur desertam ab eo Capuam ac prope redditam Romanis obtestarenturque, ut tunc saltem opem non circumsessis modo sed etiam circumvallatis ferret.
然而,在这些围攻工程连成一体之前,使节被派往汉尼拔处,抱怨卡普亚被他遗弃、几乎拱手让给罗马人,并恳求他哪怕在此时也至少向不仅被包围、甚至已被筑垒合围的人们提供援助。
§25.22.11consulibus litterae a P. Cornelio praetore missae, ut, priusquam clauderent Capuam operibus, potestatem Campanis facerent, ut, qui eorum vellent, exirent a Capua suasque res secum inde ferrent.
执政官们收到了法官普布利乌斯·科尔内利乌斯的来信,建议在用工程封锁卡普亚之前,应允许卡普亚人中愿意离开的人离开卡普亚,并随身带走他们的财产。
§25.22.12liberos fore suaque omnia habituros qui ante idus Martias exissent; post eam diem quique exissent quique ibi mansissent, hostium futuros numero.
在三月望日之前离开的人将获得自由并保有他们的一切财产;在那天之后离开的人以及留在城里的人,将被列入敌人之列。
§25.22.13ea pronuntiata Campanis atque ita spreta, ut ultro contumelias dicerent minarenturque.
这一决定向卡普亚人宣布后,遭到了他们的鄙视,甚至到了反过来进行侮辱和威胁的地步。
§25.22.14Hannibal ab Herdonea Tarentum duxerat legiones spe aut vi aut dolo arcis Tarentinae potiundae; quod ubi parum processit, ad Brundisium flexit iter prodi id oppidum ratus.
汉尼拔率领军团从赫尔多尼亚前往塔兰托,希望通过武力或诡计夺取塔兰托的城堡;当这一计划进展不顺时,他转向布林迪西,认为那座城镇会被出卖。
§25.22.15ibi quoque cum frustra tereret tempus, legati Campani ad eum venerunt querentes simul orantesque.
在那里他也徒然浪费着时间,此时卡普亚的使节来到他面前,一边诉苦一边哀求。
quibus Hannibal magnifice respondit et antea se solvisse obsidionem et nunc adventum suum consules non laturos.
对他们汉尼拔豪言道:自己以前就曾解过围,而现在,执政官们也无法承受他的到来。
§25.22.16cum hac spe dimissi legati vix regredi Capuam iam duplici fossa valloque cinctam potuerunt.
带着这一希望被送走的使节们,好不容易才回到了已经被双重壕沟和土垒包围的卡普亚。