§25.22.1hae clades super aliam alia Romam cum essent nuntiatae, ingens quidem et luctus et pavor civitatem cepit;
これらの敗北が次から次へとローマに報じられたとき、確かに巨大な悲しみと恐怖が市民を襲った。
sed tamen, quia consules, ubi summa rerum esset, ad id locorum prospere rem gererent, minus his cladibus commovebantur.
しかしながら、戦争の大局が存する場所においては、執政官たちがその時点まで順調に戦いを進めていたため、彼らはこれらの敗北にそれほど動揺しなかった。
§25.22.2legatos ad consules mittunt C. Laetorium M. Metilium, §25.22.3qui nuntiarent, ut reliquias duorum exercituum cum cura colligerent darentque operam, ne per metum ac desperationem hosti se dederent, id quod post Cannensem accidisset cladem, et ut desertores de exercitu volonum conquirerent.
彼らは執政官たちのもとへ、ガイウス・ラエトリウスとマルクス・メティリウスを使節として派遣し、二つの軍勢の生き残りを細心の注意を払って集め、カンナエの敗戦の後に起こったように、恐怖と絶望から敵に降伏することのないよう配慮すること、また志願奴隷兵の軍勢からの脱走者を捜索することを伝えるようにした。
§25.22.4idem negotii P. Cornelio datum, cui et dilectus mandatus erat, isque per fora conciliabulaque edixit, ut conquisitio volonum fieret iique ad signa reducerentur.
同じ任務が、徴兵を委ねられていたプブリウス・コニリウスにも与えられ、彼は市場や集会所を通じて、志願奴隷兵の捜索が行われ、彼らが軍旗の下へ連れ戻されるようにと布告した。
haec omnia intentissima cura acta.
これらすべては極めて熱心な配慮をもって進められた。
Ap. Claudius consul D. Iunio ad ostium Vulturni, §25.22.5M. Aurelio Cotta Puteolis praeposito, qui, ut quaeque naves ex Etruria ac Sardinia accessissent, extemplo in castra mitterent frumentum,
アッピウス・クラウディウス執政官は、デキムス・ユニウスをウルトゥルヌス川の河口に、マルクス・アウレリウス・コッタをプテオリに配置し、彼らがエトルリアやサルディニアから船が到着するたびに、直ちに軍営に穀物を送るようにした。
§25.22.6ipse ad Capuam regressus Q. Fulvium collegam invenit Casilino omnia deportantem molientemque ad oppugnandam Capuam.
自身はカプアに戻り、同僚のクィントゥス・フルウィウスがカシリヌムからすべての物資を運び出し、カプア攻撃の準備を進めているのを見出した。
tum ambo circumsederunt urbem §25.22.7et Claudium Neronem praetorem ab Suessula ex Claudianis castris exciverunt.
そこで二人は都市を包囲し、スエッスラのクラウディウス軍営から、法務官クラウディウス・ネロを呼び寄せた。
§25.22.8is quoque modico ibi praesidio ad tenendum locum relicto ceteris omnibus copiis ad Capuam descendit.
彼もまた、その地を保持するために適度な守備隊を残し、他のすべての軍勢を率いてカプアへと下った。
ita tria praetoria circa Capuam erecta;
こうしてカプアの周囲に三つの将軍幕舎が設けられた。
tres exercitus diversis partibus opus adgressi fossa valloque circumdare urbem parant et castella excitant modicis intervallis multisque simul locis cum prohibentibus opera Campanis eo eventu pugnant, §25.22.9ut postremo portis muroque se contineret Campanus.
三つの軍勢が異なる側から作業に着手し、堀と土塁で都市を囲む準備をし、適度な間隔で砦を築いた。 そして、作業を妨害しようとするカンパニア兵と同時に多くの場所で戦い、その結果、最終的にカンパニア兵は門と壁の内側に閉じこもるようになった。
§25.22.10prius tamen, quam haec continuarentur opera, legati ad Hannibalem missi, qui quererentur desertam ab eo Capuam ac prope redditam Romanis obtestarenturque, ut tunc saltem opem non circumsessis modo sed etiam circumvallatis ferret.
しかし、これらの包囲作業が連結される前に、ハンニバルのもとへ使節が派遣され、カプアが彼に見捨てられ、ローマ人に引き渡されかけていることを訴え、今や包囲されただけでなく、土塁で囲まれた彼らに、今度こそ援助を差し伸べるよう懇願した。
§25.22.11consulibus litterae a P. Cornelio praetore missae, ut, priusquam clauderent Capuam operibus, potestatem Campanis facerent, ut, qui eorum vellent, exirent a Capua suasque res secum inde ferrent.
執政官たちに法務官プブリウス・コニリウスから書簡が送られ、作業によってカプアを封鎖する前に、カンパニア人たちに、彼らのうち望む者がカプアから出て、自身の財産をそこから携え出すことができるような権能を与えるよう提案された。
§25.22.12liberos fore suaque omnia habituros qui ante idus Martias exissent; post eam diem quique exissent quique ibi mansissent, hostium futuros numero.
3月のアイドゥスより前に退出した者は自由の身であり、そのすべての所有物を保持できるが、その日以降に退出した者、およびそこにとどまった者は敵とみなされる、というものであった。
§25.22.13ea pronuntiata Campanis atque ita spreta, ut ultro contumelias dicerent minarenturque.
このことがカンパニア人たちに布告されたが、彼らはこれを侮蔑し、それどころか自ら侮辱の言葉を吐き、脅迫するほどであった。
§25.22.14Hannibal ab Herdonea Tarentum duxerat legiones spe aut vi aut dolo arcis Tarentinae potiundae;
ハンニバルはヘルドネアからタレントゥムへと軍団を率いていた。 それは、希望か力か計略によってタレントゥムの砦を手に入れるためであった。
quod ubi parum processit, ad Brundisium flexit iter prodi id oppidum ratus.
しかし、それがうまくいかないと分かると、その町が引き渡されると信じてブルンディシウムへと進路を変えた。
§25.22.15ibi quoque cum frustra tereret tempus, legati Campani ad eum venerunt querentes simul orantesque.
そこでも無駄に時間を費やしていたところ、カンパニアの使節が彼のもとにやって来て、不満を訴えつつ懇願した。
quibus Hannibal magnifice respondit et antea se solvisse obsidionem et nunc adventum suum consules non laturos.
彼らに対しハンニバルは、以前にも自分が包囲を解いたことがあり、今回も執政官たちは自分の到来に耐えられないだろう、と大言壮語した。
§25.22.16cum hac spe dimissi legati vix regredi Capuam iam duplici fossa valloque cinctam potuerunt.
この希望を抱いて送り出された使節たちは、すでに二重の堀と土塁で囲まれたカプアに、ようやくのことで戻ることができた。