§25.18.1consules agrum Campanum ingressi cum passim popularentur, eruptione oppidanorum et Magonis cum equitatu territi et trepidi ad signa milites palatos passim revocarunt et vixdum instructa acie fusi supra mille et quingentos milites amiserunt.
执政官们进入坎帕尼亚领地,在到处进行掠夺时,被镇民和马戈率领的骑兵的突击所惊吓和荒乱;他们将四处散开的士兵召回军旗之下,但在战线几乎还未排好时就被击溃,损失了一千五百多名士兵。
§25.18.2inde ingens ferocia superbae suopte ingenio genti crevit, multisque proeliis lacessebant Romanos; sed intentiores ad cavendum consules una pugna fecerat incaute atque inconsulte inita.
由此,这个本性骄傲的部族增长了极大的狂妄,并在许多战斗中挑衅罗马人;但是,由于一次粗心且鲁慢地发起的战斗,使得执政官们在防备上变得更加警惕。
§25.18.3restituit tamen his animos et illis minuit audaciam parva una res; sed in bello nihil tam leve est, quod non magnae interdum rei momentum faciat.
然而,一件微不足道的小事恢复了前者的勇气,并减少了后者的胆量;但在战争中,没有什么事情是如此微小,以至于有时不会成为重大事件的决定性契机。
§25.18.4T. Quinctio Crispino Badius Campanus hospes erat, perfamiliari hospitio iunctus.
提图斯·昆克提乌斯·克里斯皮努斯有一位坎帕尼亚的客友巴迪乌斯,他们因极亲密的招待关系而联结在一起。
creverat consuetudo, quod aeger Romae apud Crispinum Badius ante defectionem Campanam liberaliter comiterque curatus fuerat.
两人的交情之所以加深,是因为在坎帕尼亚叛乱之前,巴迪乌斯在罗马生病时,曾在克里斯皮努斯处得到慷慨而友善的照料。
§25.18.5is tum Badius progressus ante stationes, quae pro porta stabant, vocari Crispinum iussit.
此时,巴迪乌斯走到守卫在城门前哨所的前面,下令传唤克里斯皮努斯。
quod ubi est Crispino nuntiatum, ratus conloquium amicum ac familiare quaeri, manente memoria etiam in discidio publicorum foederum privati iuris, paulum a ceteris processit.
当此事传到克里斯皮努斯耳中时,他认为对方是在寻求友好和亲密的谈话,因为即使在公共同盟破裂时,私人关系的记忆仍然存在,于是他从众人中向前迈出了几步。
§25.18.6postquam in conspectum venere, “provoco te” inquit “ad pugnam, Crispine,” Badius; “conscendamus equos summotisque allis, uter bello melior sit, decernamus.
两人进入视野后,巴迪乌斯说:“克里斯皮努斯,我向你挑战决斗;让我们骑上马,散开其他人,决一雌雄,看谁在战斗中更强。
” §25.18.7ad ea Crispinus nec sibi nec illi ait hostes deesse, in quibus virtutem ostendant: se, etiamsi in acie occurrerit, declinaturum, ne hospitali caede dextram violet; §25.18.8conversusque abibat.
” 对此克里斯皮努斯回答说,他自己和对方都不缺少可以展现勇气的敌人:他即使在战线上相遇,也会避开,以免因杀害客友而玷污自己的右手;他便转身离去。
enimvero ferocius tum Campanus increpare mollitiam ignaviamque et se digna probra in insontem iacere, hospitalem hostem appellans simulantemque parcere, cui sciat parem se non esse.
然而,此时坎帕尼亚人更加凶狠地斥责他的软弱和胆怯,并将适合自己的辱骂加在无辜的人身上,称其为“披着客友外衣的敌人”,并指责他假装宽容一个他知道自己无法战胜的人。
§25.18.9si parum publicis foederibus ruptis dirempta simul et privata iura esse putet, Badium Campanum T. Quinctio Crispino Romano palam duobus exercitibus audientibus renuntiare hospitium.
如果他认为,随着公共同盟的破裂,私人关系并未同时彻底解除,那么坎帕尼亚人巴迪乌斯在两军众目睽睽之下,公开向罗马人提图斯·昆克提乌斯·克里斯皮努斯宣布断绝客友关系。
§25.18.10nihil sibi cum eo consociatum, nihil foederatum hosti cum hoste, cuius patriam ac penates publicos privatosque oppugnatum venisset.
他与那人之间没有任何联合,没有任何盟约,敌人与敌人之间毫无瓜葛,他来这里正是为了攻击对方的祖国以及公私神明。
§25.18.11si vir esset, congrederetur.
如果他是男人,就来交战。
diu cunctantem Crispinum perpulere turmales, ne inpune insultare Campanum pateretur; §25.18.12itaque tantum moratus, dum imperatores consuleret, permitterentne sibi extra ordinem in provocantem hostem pugnare, permissu eorum arma cepit equumque conscendit et Badium nomine compellans ad pugnam evocavit.
骑兵同伴们极力劝说犹豫良久的克里斯皮努斯,不要让坎帕尼亚人白白侮辱他;于是,他只延迟到向将军们请示是否允许他越出阵列去迎战挑衅的敌人,在得到他们的准许后,他拿起武器,骑上马,呼喊着巴迪乌斯的名字,召他前来决斗。
§25.18.13nulla mora a Campano facta est; infestis equis concurrerunt.
坎帕尼亚人毫不迟延;他们策马相撞。
Crispinus supra scutum sinistrum umerum Badio hasta transfixit superque delapsum cum vulnere ex equo desiluit, ut pedes iacenter conficeret.
克里斯皮努斯用长矛在盾牌上方刺穿了巴迪乌斯的左肩,并在对方受伤落马后,自己也跳下马,企图以步战方式解决躺在面上的敌人。
§25.18.14Badius, priusquam opprimeretur, parma atque equo relicto ad suos aufugit; §25.18.15Crispinus equum armaque capta et cruentam cuspidem insignis spoliis ostentans cum magna laude et gratulatione militum ad consules est deductus laudatusque ibi magnifice et donis donatus.
巴迪乌斯在被解决掉之前,丢下小盾和马,逃回了自己人那里;克里斯皮努斯展示着夺来的战马、武器以及沾血的矛尖作为显赫的战利品,在士兵们极大的赞誉和祝贺中被带到执政官面前,并在那里受到了盛大的赞扬和赏赐。