§25.17.1sunt qui in agro Beneventano prope Calorem fluvium contendant a castris cum lictoribus ac tribus servis lavandi causa progressum, §25.17.2cum forte inter salicta innata ripis laterent hostes, nudum atque inermem saxisque, quae volvit amnis, propugnantem interfectum.
有人主张,在贝内文图姆的领地内,在卡洛尔河附近,他为了沐浴而带着扈从和三名奴隶离开军营,当时恰好有敌人潜伏在河岸上生长的柳树丛中,他赤身裸体、手无寸铁,用河流冲刷下来的石头进行防卫,结果被杀。
§25.17.3sunt qui haruspicum monitu quingentos passus a castris progressum, uti loco puro ea quae ante dicta prodigia sunt procuraret, ab insidentibus forte locum duabus turmis Numidarum circumventum scribant.
也有人写道,在占卜官的建议下,为了在洁净的地方消除先前所述的那些预兆,他从军营出发走了五百步,结果被碰巧占领该处的两队努米底亚骑兵包围。
adeo nec locus nec ratio mortis in viro tam claro et insigni constat.
因此,对于这样一位声名显赫、杰出的人物,其死亡的地点和方式都无法确定。
funeris quoque Gracchi varia est fama.
关于格拉古的葬礼,也有不同的传闻。
§25.17.4alii in castris Romanis sepultum ab suis, alii ab Hannibale — et ea vulgatior fama est — tradunt in vestibulo Punicorum castrorum rogum extructum esse, §25.17.5armatum exercitum decucurrisse cum tripudiis Hispanorum motibusque armorum et corporum suae cuique genti adsuetis, ipso Hannibale omni rerum verborumque honore exequias celebrante.
有人传言他被自己的部下埋葬在罗马军营中;另一些人则传言,汉拔尼——这也是更广为流传的说法——在迦太基军营的入口处筑起了柴堆,武装军队伴随着西班牙人的舞蹈以及各个部族所习惯的武器和身体动作进行行军,汉拔尼本人则以言行上的最大敬意主持了葬礼。
haec tradunt, qui in Lucanis rei gestae auctores sunt.
那些主张事情发生在卢卡尼亚的作者们便是这样传授的。
§25.17.6si illis, qui ad Calorem fluvium interfectum memorant, credere velis, capitis tantum Gracchi hostes potiti sunt; §25.17.7eo delato ad Hannibalem, missus ab eo confestim Carthalo, qui in castra Romana ad Cn. Cornelium quaestorem deferret.
如果你愿意相信那些记载他在卡洛尔河附近被杀的人,那么敌人仅仅得到了格拉古的头颅;头颅被送到汉拔尼处后,他立即派出了卡尔塔洛,将其送往罗马军营交给财务官格奈乌斯·科尔内留斯。
is funus imperatoris in castris celebrantibus cum exercitu Beneventanis fecit.
后者在军营中与随军举行仪式的贝内文图姆人一起举行了将军的葬礼。