§25.16.1Graccho, priusquam ex Lucanis moveret, sacrificanti triste prodigium factum est: §25.16.2ad exta sacrificio perpetrato angues duo ex occulto adlapsi adedere iocur conspectique repente ex oculis abierunt.
格拉古在从卢卡尼亚出发前,在献祭时发生了一个不祥的预兆:献祭仪式完成、在检验内脏时,两条蛇从暗处爬了出来,啃咬了肝脏,一被看见就立刻从眼前消失了。
§25.16.3ob id cum haruspicum monitu sacrificium instauraretur atque intentius exta reservarentur, iterum ac tertium tradunt adlapsos libatoque iocinere intactos angues abisse.
因此,在占卜官的建议下重新进行献祭,并更加仔细地看守内脏时,据传第二遍和第三遍那些蛇又爬了出来,稍微尝了尝肝脏,便毫发无损地离去了。
§25.16.4cum haruspices ad imperatorem id pertinere prodigium praemonuissent et ab occultis cavendum hominibus consultisque, nulla tamen providentia fatum imminens moveri potuit.
尽管占卜官们已预先警告,这一预兆关系到将军本人,必须警惕暗处的人及其阴谋,然而,任何先见之明都无法改变迫在眉睫的命运。
§25.16.5Flavusi Lucanus fuit caput partis eius Lucanorum — cum pars ad Hannibalem defecisset —, quae cum Romanis stabat, et iam altero anno in magistratu erat, ab iisdem illis creatus praetor.
卢卡尼亚人弗拉乌斯是留守罗马一方的卢卡尼亚人派系的首领(当时已有一部分人叛投汉拔尼),他已是第二年担任官职,是由这同一批人选出的行政官。
§25.16.6is mutata repente voluntate locum gratiae apud Poenum quaerens neque transire ipse neque trahere ad defectionem Lucanos satis habuit, nisi imperatoris et eiusdem hospitis proditi capite ac sanguine foedus cum hostibus sanxisset.
他突然改变了心意,力图在迦太基人那里谋得恩宠,他认为仅仅自己投敌或拉拢卢卡尼亚人叛变是不够的,除非用那被背叛的将军、同时也是他客人的头颅和鲜血,来与敌人确立盟约。
§25.16.7ad Magonem, qui in Bruttiis praeerat, clam in colloquium venit fideque ab eo accepta, si Romanum iis imperatorem tradidisset, liberos cum suis legibus venturos in amicitiam Lucanos, deducit Poenum in locum natum tegendis insidiis, quo cum paucis Gracchum adducturum ait:
他秘密前往会见在布鲁提乌姆主持大局的马戈,并从他那里得到了保证:如果将罗马将军交出,卢卡尼亚人将在保持自由和自身法律的情况下进入(与迦太基的)友好关系。 随后,他将迦太基人引至一个天然适合隐匿伏兵的地方,并称自己会带格拉古及少数随从来到此处。
§25.16.8Mago ibi pedites equitesque armatos — et capere eas latebras ingentem numerum — occuleret.
马戈应在彼处隐藏武装步兵与骑兵——而那个隐蔽处能容纳极大数量的兵力。
§25.16.9loco satis inspecto atque undique explorato dies composita gerendae rei est.
在对该地进行了充分视察和彻底勘探后,确立了行动的日期。
§25.16.10Flavus ad Romanum imperatorem venit.
弗拉乌斯来到罗马将军面前。
rem se ait magnam incohasse, ad quam perficiendam ipsius Gracchi opera opus esse.
他说自己已经着手进行一件大事,而要完成这件大事,需要格拉古本人的协助。
omnium populorum praetoribus, qui ad Poenum in illo communi Italiae motu descissent, §25.16.11persuasisse, ut redirent in amicitiam Romanorum, quando res quoque Romana, quae prope exitium clade Cannensi venisset, in dies melior atque auctior fieret, Hannibalis vis senesceret ac prope ad nihilum venisset.
在意大利那次普遍的动荡中投靠了迦太基人的所有部族的行政官们,他已说服他们重新回到与罗马人的友好关系中,因为罗马的国力(尽管曾因坎尼战役的惨败而濒临绝境)如今一天天好转并壮大,而汉拔尼的力量已经衰老,几乎归于虚无。
§25.16.12veteri delicto haud inplacabilis fore Romanos: nullam umquam gentem magis exorabilem promptioremque veniae dandae fuisse.
罗马人对过去的过错并非无法和解:从来没有哪个民族比他们更容易被说动,也更容易给予宽恕。
§25.16.13quotiens rebellioni etiam maiorum suorum ignotum? haec ab sese dicta; ceterum ab ipso Graccho eadem haec audire malle eos praesentisque contingere dextram et id pignus fidei secum ferre.
甚至连他们祖先的叛乱,又有多少次被宽恕了呢? 这些话是他自己说的;但那些人更希望从格拉古本人那里听到同样的话,亲手握住他的右手,并将这份信义的保证随身带走。
§25.16.14locum se concilio iis dixisse a conspectu amotum haud procul castris Romanis; ibi paucis verbis transigi rem posse, ut omne nomen Lucanum in fide ac societate Romana sit.
他说自己已为他们指定了会合地点,那是罗马营地附近一处避人眼目的地方;在那里只需寥寥数语即可解决此事,使整个卢卡尼亚民族都归于罗马的信义与同盟之中。
§25.16.15Gracchus fraudem et sermoni et rei abesse ratus ac similitudine veri captus cum lictoribus ac turma equitum e castris profectus duce hospite in insidias praecipitatur.
格拉古认为其言语和事情本身都没有欺诈,被这种逼真性所迷惑,便带着扈从和一队骑兵离开军营,在客人的引导下落入了埋伏。
§25.16.16hostes subito exorti, et, ne dubia proditio esset, Flavus iis se adiungit.
敌人突然现身,为了让背叛昭然若揭,弗拉乌斯加入了他们。
§25.16.17tela undique in Gracchum atque equites coniciuntur.
武器从四面八方向格拉古和骑兵们掷来。
Gracchus ex equo desilit; idem ceteros facere iubet hortaturque, ut, quod unum reliquum fortuna fecerit, id cohonestent virtute.
格拉古从马上跳下,命令其余的人也这样做,并激励他们,用勇气去使命运留给他们的唯一东西变得光荣。
§25.16.18reliquum autem quid esse paucis a multitudine in valle silva ac montibus saepta circumventis praeter mortem?
在被森林和群山环抱的峡谷中,被多数人包围的少数人,除了死亡,还能剩下什么呢?
§25.16.19id referre, utrum praebentes corpora pecorum modo inulti trucidentur, an toti a patiendo expectandoque eventu in impetum atque iram versi, agentes audentesque, perfusi hostium cruore, inter exspirantium inimicorum cumulata armaque et corpora cadant.
关键在于,他们是像牲畜一样伸出脖子、不加报复地被屠杀,还是彻底从忍受和静观结局转为反击和愤怒,在行动与冒险中染满敌人的鲜血,在垂死之敌堆积如山的武器和尸体中倒下。
§25.16.20Lucanum proditorem ac transfugam omnes peterent; qui eam victimam prae se ad inferos misisset, eum decus eximium, egregium solacium suae morti inventurum.
所有人都要盯着那卢卡尼亚叛徒与逃兵;谁要是把这件牺牲品先于自己送往阴间,谁就会为自己的死亡找到无上的荣耀和极大的慰藉。
§25.16.21inter haec dicta paludamento circa laevum brachium intorto — nam ne scuta quidem secum extulerant — in hostis impetum fecit.
说话间,他将斗篷缠在左臂上(因为他们甚至没有随身带盾牌),向敌人发起了冲锋。
maior quam pro numero hominum editur pugna: §25.16.22iaculis maxime aperta corpora Romanorum, et cum undique ex altioribus locis in cavam vallem coniectus esset, transfiguntur.
一场远比其人数所能预料的更为惨烈的战斗打响了:罗马人毫无防备的身体主要被投枪贯穿,并且由于他们从四面八方的高处被逼入深谷。
§25.16.23Gracchum iam nudatum praesidio vivum capere Poeni nituntur; ceterum conspicatus Lucanum hospitem inter hostis, adeo infestus confertos invasit, ut parci ei sine multorum pernicie non posset.
迦太基人企图活捉当时已失去卫护的格拉古;然而,当他看到敌人中的卢卡尼亚客人时,便极其愤怒地冲向密集的敌群,以至于若不消灭许多敌人,就无法对他手下留情。
§25.16.24exanimem eum Mago extemplo ad Hannibalem misit ponique cum captis simul fascibus ante tribunal imperatoris iussit.
马戈立即将他的尸体送往汉拔尼处,并下令将其与缴获的束棒一同安放在将军的审判台前。
§25.16.25si haec vera fama est, Gracchus in Lucanis ad campos, qui Veteres vocantur, periit.
如果这一传闻属实,格拉古是在卢卡尼亚被称为“韦泰雷斯”的平原上牺牲的。