Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §25.15.1-25.15.20

卡普阿的求援与南意大利诸城的叛离

第 769 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

受到卡普阿的求援后,汉拔尼派遣了骑兵。与此同时,塔兰托、梅塔蓬图姆和图里伊背叛罗马,罗马执政官们随之准备围攻卡普阿。

§25.15.1et Campani audita sua pariter sociorumque clade legatos ad Hannibalem miserunt, qui nuntiarent duos consules ad Beneventum esse, diei iter a? Capua, tantum non ad portas et muros bellum esse; ni propere subveniat, celerius Capuam quam Arpos in potestatem hostium venturam.
坎帕尼亚人一听到自己和盟友遭遇的毁灭性灾难,就派使者去见汉拔尼,报告说两位执政官已抵达贝内文托,距离卡普阿仅一天的路程,战争几乎已逼近城门和城墙;如果他不迅速前来救援,卡普阿落入敌手将比阿尔皮还要快。
§25.15.2ne Tarentum quidem, non modo arcem, tanti debere esse, ut Capuam, quam Carthagini aequare sit solitus, desertam indefensamque populo Romano tradat.
(他们还主张,)即使是塔兰托,更不用说其要塞,也不应该具有如此高的价值,以至于让他将往常与迦太基平起平坐的卡普阿,在荒废且无防备的状态下拱手让给罗马人民。
§25.15.3Hannibal curae sibi fore rem Campanam pollicitus in praesentia duo milia equitum cum legatis mittit, quo praesidio agros populationibus possent prohibere.
汉拔尼许诺会关心坎帕尼亚的事务,目下派出了两千名骑兵随同使者前往,以便依靠这支保护力量,他们能够阻止田野遭受掠夺。
§25.15.4Romanis interim sicut aliarum rerum, arcis Tarentinae praesidiique, quod ibi obsideretur, cura est.
与此同时,罗马人像关注其他事情一样,也关注着塔兰托要塞和在那里被围困的守备队。
C. Servilius legatus, ex auctoritate patrum a P. Cornelio praetore in Etruriam ad frumentum coemendum missus, cum aliquot navibus onustis in portum Tarentinum inter hostium custodias pervenit.
副官盖乌斯·塞尔维里乌斯受元老院的授权,由法官普布利乌斯·科尔内利乌斯派往埃特鲁里亚采购粮食,他带着几艘装载粮食的船只,穿过敌人的警戒线,抵达了塔兰托港。
§25.15.5cuius adventu, qui ante in exigua spe vocati saepe ad transitionem ab hostibus per conloquia erant, ultro ad transeundum hostis vocabant sollicitabantque.
他的到来,使得那些先前几乎不抱希望、经常在谈判中被敌人劝诱投降的人,反过来主动向敌人劝诱、怂恿其投降。
et erat satis validum praesidium traductis ad arcem Tarenti tuendam a Metaponto militibus.
此外,由于兵士已从梅塔蓬图姆调来保卫塔兰托要塞,那里的守备队也已足够强大。
§25.15.6itaque Metapontini extemplo metu, quo tenebantur, liberati ad Hannibalem defecere.
因此,梅塔蓬图姆人立刻从束缚他们的恐惧中解脱出来,叛投了汉拔尼。
§25.15.7hoc idem, edem ora maris et Thurini fecerunt.
同一海岸的图里伊人也做了同样的事。
movit eos non Tarentinorum magis defectio Metapontinorumque, quibus indidem ex Achaia oriundi etiam cognatione iuncti erant, quam ira in Romanos propter obsides nuper interfectos.
促使他们行动的,不仅是同源于亚该亚并因亲族关系相连的塔兰托人和梅塔蓬图姆人的叛变,更是由于最近人质被杀而对罗马人产生的愤怒。
§25.15.8eorum amici cognatique litteras ac nuntios ad Hannonem Magonemque, qui in propinquo in Bruttiis erant, miserunt, si exercitum ad moenia admovissent, se in potestatem eorum urbem tradituros esse.
他们的朋友和亲属向当时在布鲁提乌姆附近的汉诺和马戈送去了信件和口信,表示如果他们将军队开到城墙下,他们就会把城市交到他们手中。
M. Atinius Thuriis cum modico praesidio praeerat, §25.15.9quem facile elici ad certamen temere ineundum rebantur posse non militum, quos perpaucos habebat, fiducia, quam iuventutis Thurinae; eam ex industria centuriaverat armaveratque ad talis casus.
马尔库斯·阿蒂尼乌斯率领一支适度的守备队驻守图里伊,他们认为很容易就能引诱他轻率地参与交战,这并非因为他对自己那极少数的士兵有信心,而是因为他对图里伊的青年有信心;为了应对此类紧急情况,他曾特意将这些青年编成百人队并进行了武装。
§25.15.10divisis copiis inter se duces Poeni cum agrum Thurinum ingressi essent, Hanno cum peditum agmine infestis signis ire ad urbem pergit, Mago cum equitatu tectus collibus apte ad tegendas insidias oppositis subsistit.
迦太基的将领们分兵前进,在进入图里伊领地后,汉诺率领步兵队列、举着敌对的军旗向城市挺进,而马戈则率领骑兵在适合掩护伏兵的对向丘陵后驻扎隐蔽。
§25.15.11Atinius peditum tantum agmine per exploratores comperto in aciem copias educit et fraudis intestinae et hostium insidiarum ignarus.
阿蒂尼乌斯通过侦察兵仅得知了步兵队列的消息,便将部队带出列阵,他对内部的背叛和敌人的伏击都毫无察觉。
§25.15.12pedestre proelium fuit persegne paucis in prima acie pugnantibus Romanis, Thurinis expectantibus magis quam adiuvantibus eventum; et Carthaginiensium acies de industria pedem referebat, ut ad terga collis ab equite suo insessi hostem incautum pertraheret.
步兵战进行得很缓慢,只有少数罗马人在前线战斗,图里伊人与其说是协助,不如说是在等待结果;而迦太基的阵列则故意后退,以便将毫无防备的敌人引诱到其骑兵所占领的丘陵后方。
§25.15.13quo ubi est ventum, coorti cum clamore equites prope inconditam Thurinorum turbam nec satis fido animo, unde pugnabat, stantem extemplo in fugam averterunt.
当到达该处时,骑兵们大喊着冲杀出来,立刻将几乎毫无纪律、在战斗地带心怀不轨而驻足的图里伊人群赶入溃逃之中。
§25.15.14Romani, quamquam circumventos hinc pedes, hinc eques urgebat, tamen aliquamdiu pugnam traxere.
罗马人尽管在两旁受到步兵和骑兵的包围与压迫,但仍支持了一段时间。
postremo et ipsi terga vertunt atque ad urbem fugiunt.
最终,他们也转过身去,向城市逃跑。
§25.15.15ibi proditores conglobati cum popularium agmen patentibus portis accepissent, ubi Romanos fusos ad urbem ferri viderunt, conclamant instare Poenum, permixtosque et hostis urbem invasuros, ni propere portas claudant.
在那里,聚集在一起的叛徒们打开城门迎接了同胞的队伍,但当他们看到罗马人被击溃并涌向城市时,便大喊迦太基人正紧追不舍,如果不迅速关闭城门,敌人也会混杂着侵入城市。
ita exclusos Romanos praebuere hosti ad caedem, Atinius tamen cum paucis receptus.
这样,他们将罗马人拒之门外,供敌人屠杀,不过阿蒂尼乌斯还是和少数人一起被接纳了。
§25.15.16seditio inde paulisper tenuit cum alii manendum in Romanae societatis fide, alii cedendum fortunae et tradendam urbem victoribus censerent.
随后,城内发生了一阵短暂的内讧,一些人认为应该坚守对罗马盟约的忠诚,另一些人则认为应该屈服于命运,将城市交给胜利者。
ceterum, ut plerumque fortuna et consilia mala vicerunt: §25.15.17Atinio cum suis ad mare ac naves deducto, magis quia ipsi ob imperium in se mite ac iustum consultum volebant, quam respectu Romanorum, Carthaginienses in urbem accipiunt.
然而,正如通常发生的那样,命运和邪恶的计划战胜了理智:在将阿蒂尼乌斯及其部下送往海岸和船只后——这更多是因为他们自己因其温和公正的统治而希望他的安全,而非出于对罗马人的尊重——他们接纳迦太基人进入了城市。
§25.15.18consules a Benevento in Campanum agrum legiones ducunt non ad frumenta modo, quae iam in herbis erant, §25.15.19corrumpenda, sed ad Capuam oppugnandam, nobilem se consulatum tam opulentae urbis excidio rati facturos, simul et ingens flagitium imperio dempturos, quod urbi tam propinquae tertium annum inpunita defectio esset.
执政官们将罗马军团从贝内文托引向坎帕尼亚的田野,不仅是为了毁坏已经长出绿芽的粮食,也是为了围攻卡普阿,他们认为通过摧毁这样一座富庶的城市,可以使自己的执政官任期名声大噪,同时也能消除帝国的一大耻辱,因为如此近邻的城市已经连续三年叛乱而未受惩罚。
§25.15.20ceterum ne Beneventum sine praesidio esset, et ut ad subita belli, si Hannibal, quod facturum haud dubitabant, ad opem ferendam sociis Capuam venisset, equitis vim sustinere possent, Ti. Gracchum ex Lucanis cum equitatu ac levi armatura Beneuentum venire iubent: legionibus stativisque ad obtinendas res in Lucanis aliquem praeficeret.
然而,为了不让贝内文托失去防备,也为了在战争突然爆发时(如果汉拔尼像他们毫不怀疑的那样,前来援助盟友卡普阿的话)能够抵御骑兵的力量,他们命令提贝里乌斯·格拉古率领骑兵和轻装步兵从卢卡尼亚来到贝内文托;并由他委派某人负责卢卡尼亚的军团和常驻营地,以维持那里的局势。

词汇与语法注释

  1. 25.15.1a? Capua — 文本中的“a? Capua”虽带有问号,但从上下文来看意为“a Capua”(距离卡普阿),修饰前文的“diei iter”(一天的路程)。
  2. 25.15.2ne Tarentum quidem... tanti debere esse, ut... — 间接引语中表示意志或应当的表达方式。“ne Tarentum quidem ... tanti debere esse”表示坎帕尼亚人向汉拔尼主张“即使是塔兰托……也不应当具有如此高的价值,以至于……”。
  3. 25.15.9non militum... fiducia, quam iuventutis Thurinae — “fiducia”(信任)为夺格。“non ... quam”在此作为比较的关联结构,省略了“non tam ... quam”(与其说是……不如说是……)中的“tam”。
  4. 25.15.15Atinius tamen cum paucis receptus — “Atinius tamen cum paucis receptus [est]”中省略了主动词“est”。
  5. 25.15.17Atinio cum suis ad mare ac naves deducto — 独立夺格结构(名词+分词),表示主句动作的背景情况或时间。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §25.15.1-25.15.20. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:25.15.1-25.15.20

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。