§25.16.1Graccho, priusquam ex Lucanis moveret, sacrificanti triste prodigium factum est:
グラックスがルカニアから移動する前に、犠牲を捧げていると、不吉な前兆が現れた。
§25.16.2ad exta sacrificio perpetrato angues duo ex occulto adlapsi adedere iocur conspectique repente ex oculis abierunt.
犠牲式が執り行われ、内臓(の検査)の段階になると、二匹の蛇が物陰から這い寄ってきて肝臓をかじり、目撃されるとすぐに目の前から消え去った。
§25.16.3ob id cum haruspicum monitu sacrificium instauraretur atque intentius exta reservarentur, iterum ac tertium tradunt adlapsos libatoque iocinere intactos angues abisse.
このため、腸卜官の勧告によって犠牲式がやり直され、内臓がより注意深く見守られていると、二度目、三度目も(蛇たちが)這い寄ってきて、肝臓を少し味わうと、誰にも触れられることなく去っていったと伝えられている。
§25.16.4cum haruspices ad imperatorem id pertinere prodigium praemonuissent et ab occultis cavendum hominibus consultisque, nulla tamen providentia fatum imminens moveri potuit.
腸卜官たちが、その前兆は将軍自身に関わるものであり、隠れた人々や彼らの企てを警戒すべきであるとあらかじめ警告していたにもかかわらず、いかなる先見の明によっても、差し迫った運命を避けることはできなかった。
§25.16.5Flavusi Lucanus fuit caput partis eius Lucanorum — cum pars ad Hannibalem defecisset —, quae cum Romanis stabat, et iam altero anno in magistratu erat, ab iisdem illis creatus praetor.
ルカニア人のフラウスは、ルカニア人の一部がハンニバルに離反した中で、ローマ側にとどまっていた一派の首領であり、すでに二年目の公職にあって、まさにその同じ人々によってプラエトル(最高政務官)に選出されていた。
§25.16.6is mutata repente voluntate locum gratiae apud Poenum quaerens neque transire ipse neque trahere ad defectionem Lucanos satis habuit, nisi imperatoris et eiusdem hospitis proditi capite ac sanguine foedus cum hostibus sanxisset.
彼は突然考えを変えてカルタゴ人のもとでの寵愛を得ようと考え、裏切られた将軍であり同時に彼の客人でもある者の首と血によって敵との同盟を固めるのでなければ、自分自身が寝返ることやルカニア人たちを離反に引き込むだけでは十分ではないと考えた。
§25.16.7ad Magonem, qui in Bruttiis praeerat, clam in colloquium venit fideque ab eo accepta, si Romanum iis imperatorem tradidisset, liberos cum suis legibus venturos in amicitiam Lucanos, deducit Poenum in locum natum tegendis insidiis, quo cum paucis Gracchum adducturum ait:
彼は、ブルッティウム地方を指揮していたマゴのもとへ密かに会談に赴き、もしローマの将軍を彼らに引き渡すならば、ルカニア人は自由な身で自らの法律を保持したまま(カルタゴとの)友好関係に入るという保証を彼から得ると、伏兵を隠すのにうってつけの場所へとそのカルタゴ人を案内し、そこへ自分が少数の連れとともにグラックスを連れて来ると語った。
§25.16.8Mago ibi pedites equitesque armatos — et capere eas latebras ingentem numerum — occuleret.
マゴはそこに武装した歩兵と騎兵を隠すようにとのことだった。 その隠れ場所は非常に多くの兵力を収容することができた。
§25.16.9loco satis inspecto atque undique explorato dies composita gerendae rei est.
場所が十分に調査され、四方が探られた上で、事を実行する日が決定された。
§25.16.10Flavus ad Romanum imperatorem venit.
フラウスはローマの将軍のもとにやって来た。
rem se ait magnam incohasse, ad quam perficiendam ipsius Gracchi opera opus esse.
彼は自分が重大な事業に着手しており、それを成し遂げるためにはグラックス自身の助力が必要であると語った。
omnium populorum praetoribus, qui ad Poenum in illo communi Italiae motu descissent, §25.16.11persuasisse, ut redirent in amicitiam Romanorum, quando res quoque Romana, quae prope exitium clade Cannensi venisset, in dies melior atque auctior fieret, Hannibalis vis senesceret ac prope ad nihilum venisset.
イタリア中が動揺したあの時期にカルタゴ人の側に寝返った、すべての部族の長たちに、ローマの国力もまた、カンナエの敗戦によって滅亡寸前に至っていたものの、今や日ごとに好転し増大しており、ハンニバルの勢力は衰えてほぼゼロに近づいているのであるから、ローマ人との同盟に戻るようにと説得したのだと。
§25.16.12veteri delicto haud inplacabilis fore Romanos: nullam umquam gentem magis exorabilem promptioremque veniae dandae fuisse.
過去の過ちに対してローマ人が容赦しないということはない。 許しを与えることにおいて、これほど懇願に応じやすく、寛大な民族はかつて存在しなかったと。
§25.16.13quotiens rebellioni etiam maiorum suorum ignotum? haec ab sese dicta;
彼らの先祖の反乱でさえ、過去にどれほど何度も許されたことだろうか。
ceterum ab ipso Graccho eadem haec audire malle eos praesentisque contingere dextram et id pignus fidei secum ferre.
これらは自分から語ったことであるが、しかし彼らはグラックス自身からこれと同じことを聞き、直接(彼の)右手を固く握って、その信義の証を持ち帰ることを望んでいるのだ、と。
§25.16.14locum se concilio iis dixisse a conspectu amotum haud procul castris Romanis;
彼は彼らのために、ローマの陣営からそれほど遠くない、人目の届かない場所を会合の場として指定した。
ibi paucis verbis transigi rem posse, ut omne nomen Lucanum in fide ac societate Romana sit.
そこであれば、ルカニアの全民族がローマの信義と同盟に復帰するよう、数言で決着をつけることができる、と。
§25.16.15Gracchus fraudem et sermoni et rei abesse ratus ac similitudine veri captus cum lictoribus ac turma equitum e castris profectus duce hospite in insidias praecipitatur.
グラックスは、言葉にもその内容にも裏はないと考え、そのもっともらしさに騙されて、リクトルたちと一隊の騎兵を伴って陣営を出発し、彼の客人の案内に従って伏兵のただ中へと飛び込んでいった。
§25.16.16hostes subito exorti, et, ne dubia proditio esset, Flavus iis se adiungit.
敵が突如として現れ、裏切りに疑問の余地を残さないために、フラウスは敵の側に加わった。
§25.16.17tela undique in Gracchum atque equites coniciuntur.
四方八方からグラックスと騎兵たちに向けて武器が投げつけられた。
Gracchus ex equo desilit; idem ceteros facere iubet hortaturque, ut, quod unum reliquum fortuna fecerit, id cohonestent virtute.
グラックスは馬から飛び降り、他の者たちにも同様にするよう命じ、運命が唯一彼らに残したものを、自らの勇気によって名誉あるものにするよう激励した。
§25.16.18reliquum autem quid esse paucis a multitudine in valle silva ac montibus saepta circumventis praeter mortem?
森や山に囲まれた谷の中で、大軍によって包囲された少数の者たちに、死の他に何が残されているというのか。
§25.16.19id referre, utrum praebentes corpora pecorum modo inulti trucidentur, an toti a patiendo expectandoque eventu in impetum atque iram versi, agentes audentesque, perfusi hostium cruore, inter exspirantium inimicorum cumulata armaque et corpora cadant.
家畜のように体を差し出して、復讐も果たせずに虐殺されるか、それとも、耐え忍んで成り行きを待つことを完全に捨てて突撃と怒りへと転じ、行動し立ち向かい、敵の血を浴びながら、息絶えゆく敵の積み重なった武器と骸の間に倒れるか、その違いが重要なのだと。
§25.16.20Lucanum proditorem ac transfugam omnes peterent;
裏切り者で逃亡者のルカニア人を全員が狙うのだ。
qui eam victimam prae se ad inferos misisset, eum decus eximium, egregium solacium suae morti inventurum.
その犠牲を自分より先に冥界へと送った者は、自らの死に対してこれ以上ない栄誉と格別の慰めを得るであろうと。
§25.16.21inter haec dicta paludamento circa laevum brachium intorto — nam ne scuta quidem secum extulerant — in hostis impetum fecit.
こう語りながら、マントを左腕に巻きつけて(彼らは盾さえ持ってきていなかったのである)、敵に向かって突撃した。
maior quam pro numero hominum editur pugna:
その人数からは想像もできないほど激しい戦闘が展開された。
§25.16.22iaculis maxime aperta corpora Romanorum, et cum undique ex altioribus locis in cavam vallem coniectus esset, transfiguntur.
ローマ兵の体は無防備であったため主に投槍によって、また彼らが四方の高地から窪んだ谷底へと追い詰められていたために、次々と貫かれた。
§25.16.23Gracchum iam nudatum praesidio vivum capere Poeni nituntur;
カルタゴ人は、すでに護衛を失っていたグラックスを生け捕りにしようと試みた。
ceterum conspicatus Lucanum hospitem inter hostis, adeo infestus confertos invasit, ut parci ei sine multorum pernicie non posset.
しかし、敵の中にルカニア人の客人フラウスを見つけると、彼は密集した敵の中に激しい敵意をもって突入したため、多くの者を殺戮せずには彼を生かすことができなかった。
§25.16.24exanimem eum Mago extemplo ad Hannibalem misit ponique cum captis simul fascibus ante tribunal imperatoris iussit.
マゴは彼の遺骸を直ちにハンニバルのもとへ送り、鹵獲されたファスケス(権標)とともに、将軍の演壇の前に置くよう命じた。
§25.16.25si haec vera fama est, Gracchus in Lucanis ad campos, qui Veteres vocantur, periit.
もしこの噂が真実であるならば、グラックスはルカニアの、「ウェテレス」と呼ばれる平原で命を落としたのである。