§24.6.1ita, quod unum vinculum cum Romanis societatis erat, Thrasone sublato e medio extemplo haud dubie ad defectionem res spectabat;
如此一来,随着作为与罗马人结盟的唯一纽带的特拉索被除掉,事态显然立即走向了倒戈。
§24.6.2legatique ad Hannibalem missi ac remissi ab eo cum Hannibale nobili adulescente Hippocrates et Epicydes, nati Carthagine, sed oriundi ab Syracusis exule avo, Poeni ipsi materno genere.
使节们被派往汉尼拔处,并由他遣回,一同前来的还有一位名叫汉尼拔的高贵青年,以及希波克拉底和埃皮奇德斯,他们出生于迦太基,但因祖父流亡而源自叙拉古,母系方面本身是迦太基人。
§24.6.3per hos iuncta societas Hannibali ac Syracusano tyranno; nec invito Hannibale apud tyrannum manserunt.
通过他们,汉尼拔与叙拉古僭主缔结了同盟;在汉尼拔不反对的情况下,他们留在了僭主身边。
§24.6.4Appius Claudius praetor, cuius Sicilia provincia erat, ubi ea accepit, extemplo legatos ad Hieronymum misit.
行省为西西里的裁判官阿庇乌斯·克劳狄乌斯在获悉此事后,立即向希罗尼穆斯派出了使节。
qui cum sese ad renovandam societatem, quae cum avo fuisset, venisse dicerent, per ludibrium auditi dimissique sunt ab quaerente per iocum Hieronymo, quae fortuna eis pugnae ad Cannas fuisset; vix credibilia enim legatos Hannibalis narrare;
当使节们表示他们是为重温其与祖父曾结下的盟约而来时,却遭到了希罗尼穆斯的嘲弄,并在他戏谑地询问“他们在坎尼战役中的命运如何,因为汉尼拔使节所说的话实在令人难以置信”之后,被遣散了。
§24.6.5velle, quid veri sit, scire, ut ex eo, utram spem sequatur, consilium capiat.
他说想知道何为真实,以便由此决定采取何种方针、追随哪一方的希望。
§24.6.6Romani, cum serio legationes audire coepisset, redituros se ad eum dicentes esse, monito magis eo quam rogato, ne fidem temere mutaret, proficiscuntur.
罗马人表示,当他开始认真倾听使团的话时,他们会再回到他身边,并在对其进行了告诫而非请求,叮嘱其不要草率改变信义之后,便动身离去。
§24.6.7Hieronymus legatos Carthaginem misit ad foedus ex societate cum Hannibale pacta faciendum.
希罗尼穆斯向迦太基派遣了使节,以根据与汉尼拔达成的盟约缔结条约。
convenit, ut, cum Romanos Sicilia expulissent — id autem brevi fore, si naves atque exercitum misissent —, Himera amnis, qui ferme dividit insulam, finis regni Syracusani ac Punici imperii esset.
双方约定,一旦将罗马人驱逐出西西里——而只要派遣船只和军队,这很快就会实现——几乎平分该岛的希梅拉河便将成为叙拉古王国与迦太基帝国的疆界。
§24.6.8aliam deinde inflatus adsentationibus eorum, qui eum non Hieronis tantum sed Pyrrhi etiam regis, materni avi, iubebant meminisse, legationem misit, qua aecum censebat Sicilia sibi omni cedi, Italiae imperium proprium quaeri Carthaginiensi populo.
随后,在那些极力奉承、教他不仅要记住希伦,还要记住他的外祖父皮洛斯国王的人的谄媚下,他变得飘飘然,又派出了另一个使团,并在其中认为:将整个西西里让渡给他是公平合理的,而意大利的统治权则应由迦太基人据为己有。
§24.6.9hanc levitatem ac iactationem animi neque mirabantur in iuvene furioso neque arguebant, dummodo averterent eum ab Romanis.
对于这个疯狂青年的这种轻浮和自夸,他们既不感到惊讶,也不予以指责,只要能将他从罗马人那里争取过来就好。