Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §24.5.1-24.5.14

希罗尼穆斯的暴政与特拉索被处决

第 710 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

希罗尼穆斯一反其祖父的朴素,采取傲慢的僭主作风,在叙拉古制造恐怖。针对他的阴谋败露后,受刑的德奥多图斯诬告无辜的特拉索为首脑,致使特拉索被处决。

§24.5.1Vix quidem vel bono moderatoque regi facilis erat favor apud Syracusanos succedenti tantae caritati Hieronis; §24.5.2verum enim vero Hieronymus, velut suis vitiis desiderabilem efficere vellet avum, primo statim conspectu omnia quam disparia essent ostendit.
事实上,即使是一位善良且温和的国王,在继承了对希伦如此深厚的爱戴之后,想要赢得叙拉古人的好感也绝非易事;然而希罗尼穆斯却仿佛想用自己的恶行来衬托出人们对祖父的怀念,一打照面就展示出了万事有多么的不同。
§24.5.3nam qui per tot annos Hieronem filiumque eius Gelonem nec vestis habitu nec alio ullo insigni differentes a ceteris civibus vidissent, §24.5.4ei conspexere purpuram ac diadema ac satellites armatos quadrigisque etiam alborum equorum interdum ex regia procedentem more Dionysi tyranni.
因为那些在这么多年里,看着希伦及其儿子盖隆在衣服样式和其他任何标志上都与普通公民无异的人们,如今却目睹他效仿僭主狄奥尼修斯的作风,身披紫衣,戴着王冠,由武装卫兵护送,有时甚至乘坐白马四轮马车从王宫中出行。
§24.5.5hunc tam superbum apparatum habitumque convenientes sequebantur contemptus omnium hominum, superbae aures, contumeliosa dicta, rari aditus non alienis modo sed tutoribus etiam, libidines novae, inhumana crudelitas.
与这种傲慢的装束和派头相伴随的,是对所有人的轻蔑、傲慢的耳朵、侮辱性的言辞,不仅是陌生人,甚至连监护人们也极难晋见,还有新奇的纵欲和惨无人道的残酷。
§24.5.6itaque tantus omnis terror invaserat, ut quidam ex tutoribus aut morte voluntaria aut fuga praeverterent metum suppliciorum.
因此,一种巨大的恐惧笼罩了所有人,以至于一些监护人为了免受刑罚的恐惧,要么选择自尽,要么选择逃亡。
§24.5.7tres ex iis, quibus solis aditus in domum familiarior erat, Adranodorus et Zoippus, generi Hieronis, et Thraso quidam, de aliis quidem rebus haud magnopere audiebantur; §24.5.8tendendo autem duo ad Carthaginienses, Thraso ad societatem Romanam, certamine ac studiis interdum in se convertebant animum adulescentis,
在他们中,唯有三人与王室的关系更为亲密,即希伦的女婿阿德拉诺多鲁斯和佐伊普斯,以及一个叫特拉索的人,虽然在其他事务上他们的话基本不被听从;但通过前两人倾向于迦太基人,而特拉索倾向于罗马同盟,他们以其争斗和热情,时而将这个年轻人的注意力吸引到自己身上。
§24.5.9cum coniuratio in tyranni caput facta indicatur per Callonem quendam, aequalem Hieronymi et iam inde a puero in omnia familiaria iura adsuetum.
就在这时,一个针对僭主首级的阴谋被一个叫卡洛的人告发了,他是希罗尼穆斯的同龄人,且从小就习惯于享有一切亲密的特权。
§24.5.10index unum ex coniuratis Theodotum, a quo ipse appellatus erat, nominare potuit; qui conprensus extemplo traditusque Adranodoro torquendus de se ipse haud cunctanter fassus conscios celabat.
告发者只能说出阴谋者中的一人,即拉拢他本人的德奥多图斯;后者随即被捕,并立即移交给阿德拉诺多鲁斯受审,面对拷问,他毫不犹豫地招认了自己,却隐瞒了同谋者。
§24.5.11postremo, cum omnibus intolerandis patientiae humanae cruciatibus laceraretur, §24.5.12victum malis se simulans avertit ab consciis in insontes indicium, Thrasonem esse auctorem consilii mentitus, — nec nisi tam potenti duce confisos rem tantam ausuros fuisse —,socios ignobiles quosdam viros ab latere tyranni, §24.5.13quorum capita vilissima fingenti inter dolores gemitusque occurrere.
最后,当他受到人类无法忍受的一切酷刑的折磨时,他假装被痛苦击败,将线索从同谋者转向无辜者,谎称特拉索是该计划的策划者——并声称若非信任如此有力的领导者,他们绝不敢图谋如此大事——同时将僭主身边的几个无名之辈列为同伙,在痛苦和呻吟中虚构名单时,这些最卑贱者的性命便浮现在他的脑海中。
maxime animo tyranni credibile indicium Thraso nominatus fecit; itaque extemplo traditur ad supplicium, adiectique poenae ceteri iuxta insontes.
特拉索的名字被提及,使得这份口供在僭主心中极具可信度;因此,他立即被送去处决,其他同样无辜的人也一同被处刑。
§24.5.14consciorum nemo cum diu socius consilii torqueretur, aut latuit aut fugit; tantum illis in virtute ac fide Theodoti fiduciae fuit tantumque ipsi Theodoto virium ad arcana occultanda.
尽管他们的同谋在长时间里遭受着拷问,但同谋者中没有一个人隐藏或逃跑;他们对德奥多图斯的勇气和忠诚抱着极大的信心,而德奥多图斯本人也有着极强的保守秘密的力量。

词汇与语法注释

  1. 24.5.1succedenti tantae caritati Hieronis — 分词 `succedenti` 为与格,修饰前文的 `bono moderatoque regi`。而 `tantae caritati` 是不及物动词 `succedere`(继承、接替)所支配的与格,意为“继承了对希伦如此巨大爱戴的(国王)”。
  2. 24.5.4ei conspexere — 代词 `ei`(主格复数)是前一节(§24.5.3)中关系从句 `qui ... vidissent` 的先行词,并充当主句的主语。`conspexere` 是完成时第三人称复数的主动直陈式古风/诗歌形式(等同于 `conspexerunt`)。
  3. 24.5.8tendendo ... duo ... Thraso — `duo`(阿德拉诺多鲁斯与佐伊普斯)和 `Thraso` 是主句动词 `convertebant` 的主语。夺格动名词(gerund)`tendendo` 表示手段或方式(“通过倾向/争取”)。虽然动名词本身没有主语,但主句的分立主语们各自朝着不同的方向(`ad Carthaginienses` 和 `ad societatem Romanam`)行动。
  4. 24.5.9cum ... indicatur — 这是“逆转 cum”(cum inversum)的句式。当主句(§24.5.8 中的未完成过去时 `convertebant`)描述持续背景时,`cum` 引导的使用直陈式现在时(历史现在时 `indicatur`)的从句突然切入,戏剧性地突出了意想不到的事情的发生。
  5. 24.5.12nec nisi tam potenti duce confisos rem tantam ausuros fuisse — 间接引语中过去虚拟条件句的归结部(apodosis)。在直接引语中,原本应为 `nec nisi ... ausuri fuissent`(“若非信任如此有力的领导者,他们绝不敢图谋如此大事”),在动词 `mentitus`(虚构、谎称)的引导下,转化为了主动将来分词加 `fuisse`(即 `ausuros fuisse`)的宾格不定式结构。`tam potenti duce` 是分词 `confisos` 所支配的夺格(表示信任的对象)。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §24.5.1-24.5.14. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:24.5.1-24.5.14

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。