Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §24.33.1-24.33.9

使节被俘谈判破裂与罗马围攻叙拉古

第 738 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

罗马军队在叙拉古港口被俘获了使者船只,在谈判破裂后,开始从陆海两面对该城展开全面的围攻。

§24.33.1haec nuntiata cum essent Romanis, ex, Leontinis mota sunt extemplo castra ad Syracusas.
当这些情况报告给罗马人时,军营立即从莱昂蒂尼移往叙拉古。
§24.33.2et ab Appio legati per portum missi forte in quinqueremi erant.
而阿庇乌斯派出的使者正巧乘一艘五级战船通过港口。
praemissa quadriremis cum intrasset fauces: portus, capitur; §24.33.3legati aegre effugerunt.
先行派出的四级战船一进入港口的通道,就被俘获了;使者们艰难地逃脱了。
et iam non modo pacis sed ne belli quidem iura relicta erant, cum Romanus exercitus ad Olympium — Iovis id templum est — mille et quingentos passus ab urbe castra posuit.
此时不仅和平的法则、甚至连战争的法则也不复存在了,当时罗马军队在距离城市一千五百步的奥林匹亚神庙——这是朱庇特的神殿——驻扎下来。
inde quoque legatos praemitti placuit; §24.33.4quibus, ne intrarent urbem, extra portam Hippocrates atque Epicydes obviam cum suis processerunt.
从那里,他们也决定预先派出使者;为了不让他们进入城市,希波克拉底和埃皮基德斯带着他们的人出城门迎接他们。
§24.33.5Romanus orator non bellum se Syracusanis sed opem auxiliumque adferre ait et eis, qui ex media caede elapsi perfugerint ad se, et eis, qui metu oppressi foediorem non exilio solum sed etiam morte servitutem patiantur.
罗马发言人说,他带给叙拉古人的不是战争,而是帮助和援助,既为了那些从屠杀中逃脱并投奔他们的人,也为了那些因恐惧而被压迫、正忍受着不仅比流放甚至比死亡更恶劣的奴役的人。
§24.33.6nec caedem nefandam sociorum inultam Romanos passuros: itaque, si eis, qui ad se perfugerint, tutus in patriam reditus pateret, caedis auctores dedantur et libertas legesque Syracusanis restituantur, nihil armis opus esse; si ea non fiant, quicumque in mora sit, bello persecuturos.
罗马人也绝不会容忍对盟友的无耻屠杀不加报复:因此,如果那些投奔他们的人能安全返回祖国,屠杀的策划者被交出,自由和法律归还给叙拉古人,那就根本不需要武力;如果这些不能做到,他们将用战争追击任何制造阻碍的人。
§24.33.7ad ea Epicydes, si qua ad se mandata haberent, responsum eis ait se daturos fuisse; cum in eorum, ad quos venerint, manu res Syracusana esset, tum reverterentur.
对此埃皮基德斯说,如果使者们有任何给他们的指令,他们本会给予答复;但只有当叙拉古的国政掌握在使者们所拜访的人手中时,他们再回来吧。
§24.33.8si bello lacesserent, ipsa re intellecturos nequaquam idem esse Syracusas ac Leontinos oppugnare.
如果他们用战争挑衅,他们将从事实本身明白,攻击叙拉古绝不同于攻击莱昂蒂尼。
ita legatis relictis portas clausit.
如此留下使者后,他关闭了城门。
§24.33.9inde terra marique simul coeptae oppugnari Syracusae, terra ab Hexapylo, mari ab Achradina, cuius murus fluctu adluitur.
从此,叙拉古开始在陆地和海上同时受到攻击:陆地来自赫克萨皮隆,海上来自阿克拉迪纳(其城墙受波涛冲刷)。
et quia, sicut Leontinos terrore ac primo impetu ceperant, non diffidebant vastam disiectamque spatio urbem parte aliqua se invasuros, omnem apparatum oppugnandarum urbium muris admoverunt.
由于罗马人确信,就像他们以恐怖和第一波进攻夺取莱昂蒂尼一样,他们也将侵入这座在空间上庞大而分散的城市的某个部分,于是他们将所有攻城的装备都推到了城墙前。

词汇与语法注释

  1. §24.33.3cum Romanus exercitus — 此处为“逆行 cum”(cum inversum)句法。主句(non modo ... relicta erant)使用过去完成时表示持续的状态,而 cum 从句则使用直陈式完成时(posuit)引入突然发生的决定性事件。
  2. §24.33.6pateret, caedis auctores dedantur — 间接引语中的“时态交替”(repraesentatio)。由于主导动词(§24.33.5 中的 ait)是历史现在时,从属从句中的虚拟式交替使用了反映历史现在时过去侧面的未完成过去时(pateret),以及反映其现在侧面的现在时(dedantur, fiant, sit)。
  3. §24.33.7se daturos fuisse — 过去虚拟条件句的归结从句在间接引语(“对格+不定式”结构)中的表达形式。直接引语中本应为“si ... haberetis, responsum dedissemus”(如果你们持有……,我们本会给予答复),在间接引语化后采用了“-turus fuisse”的形式。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §24.33.1-24.33.9. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:24.33.1-24.33.9

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。