Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §24.34.1-24.34.16

阿基米德击退罗马进攻与围城转为封锁

第 739 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

凭借阿基米德设计的巧妙防卫器械,罗马人对叙拉古进行的陆海两路攻击皆被彻底挫败。在所有强攻尝试宣告失败后,罗马人决定放弃直接进攻,转而采取长期的包围封锁。

§24.34.1et habuisset tanto impetu coepta res fortunam, nisi unus homo Syracusis ea tempestate fuisset.
如果当时叙拉古没有那一个人,那么以如此巨大势头开始的行动本来会取得成功。
§24.34.2Archimedes is erat, unicus spectator caeli siderumque, mirabilior tamen inventor ac machinator bellicorum tormentorum operumque, quibus quicquid hostes ingenti mole agerent, ipse perlevi momento ludificaretur.
那人就是阿基米德。 他是天空和星辰的独特观测者,但更是一位更令人惊叹的战争发射器和防御工事的发明者与制造者,凭借这些,无论敌人付出多么巨大的努力,他自己都能用极微小的力量予以戏弄。
§24.34.3muros per inaequalis ductos colles, pleraque alta et difficilia aditu, submissa quaedam et quae planis vallibus adiri possent, ut cuique aptum uisum est loco, ita genere omni tormentorum instruxit.
城墙沿着起伏不平的山丘建造,大部分地势高峻、难以接近,有些地方则较低、可通过平坦的山谷接近,他根据每个地方看似合适的情况,配备了各种发射器。
§24.34.4Achradinae murum, qui, ut ante dictum est, mari adluitr, sexaginta quinqueremibus Marcellus oppugnabat.
马尔凯鲁斯正用六十艘五级战船攻击阿克拉迪纳的城墙,正如前文所说,那面墙是被海水冲刷着的。
§24.34.5ex ceteris navibus sagittarii funditoresque et velites etiam, quorum telum ad remittendum inhabile imperitis est, vix quemquam sine vulnere consistere in muro patiebantur.
从其他船上,弓箭手、投石手,甚至还有轻步兵(他们的武器对于缺乏经验的敌人来说很难扔回去),几乎不容许任何人毫无受伤地站在城墙上。
§24.34.6hi, quia spatio missilibus opus est, procul muro tenebant naves.
这些人因为投掷武器需要空间,便将船只保持在远离城墙的地方。
iunctae aliae binae quinqueremes demptis interioribus remis, ut latus lateri adplicaretur, §24.34.7cum exteriore ordine remorum velut una navis agerentur, turres contabulatas machinamentaque alia quatiendis muris portabant.
另外一些两两并联的五级战船,去掉了内侧的桨,使船舷紧贴在一起,当它们靠外侧的一排桨像单艘船一样移动时,承载着多层木塔和其他用于震击城墙的器械。
§24.34.8adversus hunc navalem apparatum Archimedes variae magnitudinis tormenta in muris disposuit.
针对这一海上装备,阿基米德在城墙上部署了大小不一的发射器。
in eas, quae procul erant, navis saxa ingenti pondere emittebat, propiores levioribus eoque magis crebris petebat telis; §24.34.9postremo, ut sui volnere intacti tela in hostem ingererent, murum ab imo ad summum crebris cubitalibus fere cavis aperuit, per quae cava pars sagittis pars scorpionibus modicis ex occulto petebant hostem.
对于那些远处的船只,他投射出重量巨大的石块;对于较近的船只,则用较轻、因而更密集的投掷武器进行打击;最后,为了让己方人员在不受伤害的情况下向敌人倾泻投掷武器,他将城墙从底部到顶部开凿了许多大约一肘宽的孔洞,通过这些孔洞,一部分人用箭,一部分人用中型的蝎炮,在暗处打击敌人。
§24.34.10quae propius quaedam subibant naves, quo interiores ictibus tormentorum essent, in eas tollenone super murum eminente ferrea manus, firmae catenae inligata, cum iniecta prorae esset gravique libramento plumbi recelleret ad solum, suspensa prora navem in puppim statuebat; §24.34.11dein remissa subito velut ex muro cadentem navem cum ingenti trepidatione nautarum ita undae adfligebat, ut, etiamsi recta reciderat, aliquantum aquae acciperet.
有一些船只为了进入发射器打击范围的内侧而靠得更近,对于这些船,一具铁爪(系在牢固的铁链上)从伸出墙头的起重机上抛出,当它落在船首并由于铅的沉重平衡重而缩回地面时,便吊起船首,使船只竖立在船尾上;然后突然松开,使船只如同从城墙上坠落一般砸向波涛,引起水手们的极大恐慌,以至于即使它是正直落回,也会吸入相当多的海水。
§24.34.12ita maritima oppugnatio est elusa omnisque spes eo versa, ut totis viribus terra adgrederentur.
这样,海上进攻被挫败,所有的希望都转向竭尽全力进行陆路进攻。
§24.34.13sed ea quoque pars eodem omni apparatu tormentorum instructa erat Hieronis inpensis curaque per multos annos, Archimedis unica arte.
但是,那一侧也同样配备了完全相同的各种发射器装备,这是许多年来凭借希罗的费用和关怀、以及阿基米德独一无二的技术而准备的。
§24.34.14natura etiam adiuvabat loci, quod saxum, cui inposita muri fundamenta sunt, magna parte ita proclive est, ut non solum missa tormento, sed etiam quae pondere suo provoluta essent, graviter in hostem inciderent.
地势的自然条件也起到了帮助作用,因为奠定城墙基础的岩石大部十分陡峭,以至于不仅是从发射器中射出的东西,甚至连那些靠自身重量滚落下去的东西,都会沉重地砸在敌人身上。
§24.34.15eadem causa ad subeundum arduum aditum instabilemque ingressum praebebat.
同样的原因,给接近的人带来了险峻的通道和站立不稳的立足点。
§24.34.16ita consilio habito quoniam omnis conatus ludibrio esset, absistere oppugnatione atque obsidendo tantum arcere terra marique commeatibus hostem placuit.
因此举行了会议,既然一切尝试都成了笑柄,大家决定停止攻城,仅通过围困在陆路和海上切断敌人的补给。

词汇与语法注释

  1. 24.34.2quibus quicquid hostes ingenti mole agerent, ipse perlevi momento ludificaretur — quibus 是指向先行词 tormentorum operumque 的工具夺格。ludificaretur 是特征虚拟语气,用以描述阿基米德所发明的器械的特性(即他能用极微小的力量戏弄敌人的任何巨大努力)。
  2. 24.34.3pleraque alta et difficilia aditu, submissa quaedam et quae planis vallibus adiri possent — 这是对宾语 muros 的同格性描述。aditu 是修饰 difficilia 的目的动名词(supine)夺格,表示“在接近方面(困难)”。
  3. 24.34.10quae propius quaedam subibant naves, quo interiores ictibus tormentorum essent — 先行词 naves 被提前(prolepsis)引入关系从句中,即 quae propius quaedam subibant naves,正常的语序应为 quaedam naves quae propius subibant。目的从句的 quo 是因为其中包含比较级 interiores 而代替 ut 使用。
  4. 24.34.11undae adfligebat — adfligebat 的主语为单数(指前文的起重机或铁爪等装置),undae 为单数与格,意为“(将船)向波涛(撞击)”。将 undae 读作复数主格主语会与单数动词 adfligebat 相冲突。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §24.34.1-24.34.16. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:24.34.1-24.34.16

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。