§24.32.1huic non apud volgum modo fides fuit, sed senatum quoque in curiam introductus movit.
这个人不仅在民众中获得了信任,而且被引入议事堂后,也动摇了元老院。
haud vani quidam homines palam ferre perbene detectam in Leontinis esse avaritiam et crudelitatem Romanorum.
某些绝非轻信的人们公开表示,罗马人的贪婪和残酷在莱昂蒂尼已被极其充分地暴露。
eadem, si intrassent Syracusas, aut foediora etiam, quo maius ibi avaritiae praemium esset, facturos fuisse.
他们声称,如果罗马人进入叙拉古,他们也会做出同样、甚至更加恶劣的事,因为那里的贪婪回报更为丰厚。
§24.32.2itaque claudendas cuncti portas et custodiendam urbem censere.
因此,所有人都在提议应该关闭城门并守卫城市。
sed non ab iisdem omnis timere nec eosdem odisse, ad militare genus omne partemque magnam plebis invisum esse nomen Romanum; §24.32.3praetores optimatiumque pauci, quamquam inflati vano nuntio erant, tamen ad propius praesentiusque malum cautiores esse.
但并非所有人都在害怕相同的人,也并非都在憎恨相同的人;对于整个军人群体和平民的很大一部分人来说,罗马这个名字是令人厌恶的;长官们和少数贵族虽然被虚假的消息所煽动,但对于更近、更眼前的灾祸仍显得更为谨慎。
§24.32.4et iam ad Hexapylum erant Hippocrates atque Epicydes, serebanturque conloquia per propinquos popularium, qui in exercitu erant, ut portas aperirent sinerentque communem patriam defendi ab impetu Romanorum.
此时,希波克拉底和埃皮基德斯已抵达赫克萨皮隆,通过在军中的市民亲属,人们在不断进行交谈,劝说他们打开城门,允许共同的祖国免受罗马人的袭击。
§24.32.5iam unis foribus Hexapyli apertis coepti erant recipi, cum praetores intervenerunt.
在赫克萨皮隆的一个城门已经被打开、他们开始被接纳的时候,长官们介入了。
et primo imperio minisque, deinde auctoritate deterrendo, postremo, ut omnia vana erant, obliti maiestatis precibus agebant, ne proderent patriam tyranni ante satellitibus et tum corruptoribus exercitus.
起初他们用命令和威胁,接着用权威进行震慑,最后,由于一切手段都无济于事,他们忘记了自己的尊严,用哀求进行劝说,求他们不要把祖国出卖给那些曾是僭主的爪牙、如今又是军队腐蚀者的人。
§24.32.6sed surdae ad ea omnia aures concitatae multitudinis erant, nec minore intus vi quam foris portae effringebantur, effractisque omnibus toto Hexapylo agmen receptum est.
然而,被煽动起来的群众的耳朵对这一切都充耳不闻,城门在内侧被破坏的力量绝不亚于外侧。 在所有的门都被破开后,整支队伍从整个赫克萨皮隆被接纳了进来。
§24.32.7praetores in Achradinam cum iuventute popularium confugiunt.
长官们与市民中的青年一起逃往阿克拉迪纳。
mercennarii milites perfugaeque et quidquid regiorum militum Syracusis erat agmen hostium augent.
雇佣兵、脱走兵以及叙拉古城中所有的前国王士兵,都壮大了敌人的队伍。
§24.32.8ita Achradina quoque primo impetu capitur, praetorumque nisi qui inter tumultum effugerunt omnes interficiuntur.
这样,阿克拉迪纳也在第一波进攻中被攻破,除了在混乱中逃脱的人之外,所有的长官都被杀害。
§24.32.9nox caedibus finem fecit.
黑夜结束了这场屠杀。
postero die servi ad pilleum vocati et carcere vincti emissi, confusaque haec omnis multitudo Hippocraten atque Epicyden creant praetores; Syracusaeque, cum breve tempus libertas adfulsisset, in antiquam servitutem reciderant.
第二天,奴隶们被召唤来获得自由,关在监狱里的囚犯被释放,这整群混乱的乌合之众选举希波克拉底和埃皮基德斯为长官;叙拉古在短暂的自由之光闪耀之后,又堕回了先前的奴役状态。