§24.32.1huic non apud volgum modo fides fuit, sed senatum quoque in curiam introductus movit.
この者(兵士)は、民衆の間で信用を得ただけでなく、議事堂に連れて行かれると元老院をも動揺させた。
haud vani quidam homines palam ferre perbene detectam in Leontinis esse avaritiam et crudelitatem Romanorum.
決して軽薄ではない何人かの人々が、ローマ人の貪欲と残酷さがレオンティニにおいて極めて明確に暴露された、と公然と言いふらした。
eadem, si intrassent Syracusas, aut foediora etiam, quo maius ibi avaritiae praemium esset, facturos fuisse.
もし彼らがシラクーサに入っていたなら、そこでは貪欲の報酬がより大きいがゆえに、同じこと、あるいはさらにひどいことさえ行ったであろう、というのであった。
§24.32.2itaque claudendas cuncti portas et custodiendam urbem censere.
そのため、誰もが門を閉ざし、都市を警備すべきだと意見した。
sed non ab iisdem omnis timere nec eosdem odisse, ad militare genus omne partemque magnam plebis invisum esse nomen Romanum;
しかし、全員が同じ人々を恐れ、同じ人々を憎んでいたのではない。 全兵士層および平民の大部分にとっては、ローマという名は憎むべきものであった。
§24.32.3praetores optimatiumque pauci, quamquam inflati vano nuntio erant, tamen ad propius praesentiusque malum cautiores esse.
プラエトルたちと貴族の少数は、虚偽の知らせに煽り立てられてはいたものの、より身近で差し迫った災厄に対して、より慎重であった。
§24.32.4et iam ad Hexapylum erant Hippocrates atque Epicydes, serebanturque conloquia per propinquos popularium, qui in exercitu erant, ut portas aperirent sinerentque communem patriam defendi ab impetu Romanorum.
そしてすでにヒッポクラテスとエピキュデスはヘクサピュロンに達しており、軍隊の中にいる市民の親族を通じて、門を開け、共通の祖国がローマ人の攻撃から守られるのを許すようにとの対話が重ねられていた。
§24.32.5iam unis foribus Hexapyli apertis coepti erant recipi, cum praetores intervenerunt.
すでにヘクサピュロンの門の一つが開けられ、彼らを受け入れ始めていたまさにその時、プラエトルたちが介入した。
et primo imperio minisque, deinde auctoritate deterrendo, postremo, ut omnia vana erant, obliti maiestatis precibus agebant, ne proderent patriam tyranni ante satellitibus et tum corruptoribus exercitus.
そして、最初は命令と脅迫によって、次には権威によって威嚇し、最後には、すべての手段が無駄であったため、威厳を忘れ、かつては僭主の配下であり今や軍の腐敗を招く者たちに祖国を裏切って引き渡さぬようにと、懇願をもって訴えた。
§24.32.6sed surdae ad ea omnia aures concitatae multitudinis erant, nec minore intus vi quam foris portae effringebantur, effractisque omnibus toto Hexapylo agmen receptum est.
しかし、興奮した群衆の耳はそれらすべてに対して聞こえない状態であり、外からと同様に内側からも、劣らぬ力で門が壊し開けられ、すべての門が壊された上でヘクサピュロン全体から軍勢が受け入れられた。
§24.32.7praetores in Achradinam cum iuventute popularium confugiunt.
プラエトルたちは市民の若者たちとともにアクラディナへと逃げ込んだ。
mercennarii milites perfugaeque et quidquid regiorum militum Syracusis erat agmen hostium augent.
傭兵たち、脱走兵たち、そしてシラクーサにいた国王の兵士の生き残りすべてが、敵の軍勢を増大させた。
§24.32.8ita Achradina quoque primo impetu capitur, praetorumque nisi qui inter tumultum effugerunt omnes interficiuntur.
こうしてアクラディナもまた最初の攻撃で奪取され、プラエトルたちのうち、混乱の中で逃げ去った者たちを除いて、全員が殺害された。
§24.32.9nox caedibus finem fecit.
夜が殺戮に終止符を打った。
postero die servi ad pilleum vocati et carcere vincti emissi, confusaque haec omnis multitudo Hippocraten atque Epicyden creant praetores;
翌日、奴隷たちは自由の身とすることを約束されて呼び集められ、牢獄に繋がれていた者たちは釈放され、この混ざり合わされた群衆全体が、ヒッポクラテスとエピキュデスをプラエトルに選出した。
Syracusaeque, cum breve tempus libertas adfulsisset, in antiquam servitutem reciderant.
シラクーサは、短い間自由が輝いたものの、かつての隷属状態へと逆戻りしたのである。