§24.31.1enimvero conclamant, bonum ut animum haberent: omnem se cum illis fortunam subituros.
兵士们确实大声呼喊,让他们保持好心情:他们将与他们共同面对一切命运。
§24.31.2inter hoc conloquium signa constiterant tenebaturque agmen necdum, quae morae causa foret, pervenerat ad duces.
在这番谈话期间,军旗已经停下,队伍被阻挡,而关于耽搁原因的消息尚未传到长官们那里。
postquam Hippocraten atque Epicyden adesse ordines pervasit rumor, fremitusque toto agmine erat haud dubie adprobantium adventum eorum, extemplo praetores citatis equis ad prima signa perrexerunt.
当希波克拉底和埃皮基德斯在场的传闻传遍队伍,且整支队伍中响起了那些毫无疑问赞同他们到来之人的低语声时,长官们立即策马奔向最前方的军旗。
§24.31.3qui mos ille, quae licentia Cretensium esset, rogitantes conloquia serendi eum hoste iniussuque praetorum miscendi eos agmini suo, conprehendi inicique catenas iusserunt Hippocrati.
他们追问这是什么规矩,克里特人竟如此无法无天,私自与敌人攀谈,并且在未经长官许可的情况下将他们混入自己的队伍,随后他们下令逮捕希波克拉底并给他戴上锁链。
§24.31.4ad quam vocem tantus extemplo primum a Cretensibus clamor est ortus, deinde exceptus ab aliis, ut facile, si ultra tenderent, appareret eis timendum esse.
面对这一命令,起初克里特人中立即爆发了巨大的叫喊声,接着其他人也随之响应,以至于显而易见,如果长官们再强硬下去,他们自己就不得不感到害怕了。
§24.31.5solliciti incertique rerum suarum Megara, unde profecti erant, referri signa iubent nuntiosque de statu praesenti Syracusas mittunt.
他们对自己的处境感到焦虑和不安,下令将军旗撤回他们出发的梅加拉,并派信使去叙拉古汇报当前的局势。
§24.31.6fraudem quoque Hippocrates addit inclinatis ad omnem suspicionem animis et Cretensium quibusdam ad itinera insidenda missis velut interceptas litteras, quas ipse composuerat, recitat: “praetores Syracusani consuli Marcello.
希波克拉底还利用了人们倾向于各种猜疑的心理,增添了一项诡计;他派遣一些克里特人去埋伏道路,然后宣读了一封他自己伪造、却装作是被拦截的信件:“叙拉古长官致执政官马尔凯鲁斯。
” §24.31.7secundum salutem, ut adsolet, scriptum erat recte eum atque ordine fecisse, quod in Leontinis nulli pepercisset.
” 信中在照例问候之后写道,他(马尔凯鲁斯)在莱昂蒂尼没有宽恕任何人,这做得非常正确且合乎规矩。
§24.31.8sed omnium mercennariorum militum eandem esse causam, nec umquam Syracusas quieturas, donec quicquam externorum auxiliorum aut in urbe aut in exercitu suo esset itaque daret operam, §24.31.9ut eos, qui cum suis praetoribus castra ad Megara haberent, in suam potestatem redigeret ac supplicio eorum liberaret tandem Syracusas.
但是,所有雇佣军的处境都是一样的,而且只要在城市里或在他们自己的军队里还有任何外国辅助军的存在,叙拉古就永远不会太平,因此他应该尽力将那些与他们的长官一起在梅加拉附近安营扎寨的人置于自己的控制之下,并通过对他们的惩罚最终解放叙古。
§24.31.10haec cum recitata essent, cum tanto clamore ad arma discursum est, ut praetores inter tumultum pavidi abequitaverint Syracusas.
这些内容被宣读完后,人们伴随着巨大的呼喊声四处奔去拿武器,以至于长官们在混乱中惊恐地骑马逃往叙拉古。
§24.31.11et ne fuga quidem eorum seditio conpressa est, impetusque in Syracusanos milites fiebant; nec ab ullo temperatum foret, ni Epicydes atque Hippocrates irae multitudinis obviam issent, non a misericordia aut humano consilio, sed ne spem reditus praeciderent sibi et,
而且,即使他们的逃跑也没有平息暴动,对叙拉古士兵的袭击仍在发生;如果不是埃皮基德斯和希波克拉底前去迎击群众的愤怒,谁也不会有所克制。
§24.31.12cum ipsos simul milites fidos haberent simul obsides, §24.31.13tum cognatos quoque eorum atque amicos tanto merito primum, dein pignore sibi conciliarent.
他们这样做并非出于怜悯或人道考量,而是为了不切断自己回去的希望,并且在同时将士兵们视为忠实的盟友和人质的同时,他们还能借此将他们的亲属和朋友争取到自己这边,首先是通过如此巨大的恩惠,其次是通过人质这一担保。
§24.31.14expertique, quam vana aut levi aura mobile volgus esset, militem nancti ex eo numero, qui in Leontinis circumsessi erant, subornant, ut Syracusas perferret nuntium convenientem eis, quae ad Mylas falso nuntiata erant, §24.31.15auctoremque se exhibendo ac velut visa, quae dubia erant, narrando concitaret iras hominum.
由于他们经验丰富,深知群众是多么容易被空虚或微弱的风向所动摇,于是他们从那些在莱昂蒂尼被包围的人中找出一名士兵,唆使他将与在米拉斯虚报的内容相符的消息传回叙拉古,并通过表现为目击者,把那些本属可疑的事情当作亲眼所见来讲述,以此煽动人们的愤怒。