Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §24.30.1-24.30.14

马尔凯鲁斯攻克莱昂蒂尼与屠杀流言

第 735 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

马尔凯鲁斯率领愤怒的罗马军队迅速攻克莱昂蒂尼。与此同时,叙拉古援军因罗马人进行屠杀的谣言而陷入动摇,而逃亡中的希波克拉底和埃皮基德斯则向一支克里特士兵部队寻求庇护。

§24.30.1Marcellus cum omni exercitu profectus in Leontinos, Appio quoque accito, ut altera parte adgrederetur, tanto ardore militum est usus ab ira inter condiciones pacis interfectae stationis, ut primo impetu urbem expugnarent.
马尔凯鲁斯率领全军向莱昂蒂尼出发,并召集了阿庇乌斯,以便让他从另一侧发起进攻。 他利用了士兵们因警备部队在和平谈判期间被杀害而产生的极大愤怒和热忱,以至于他们在第一次冲击中就攻克了这座城市。
§24.30.2Hippocrates atque Epicydes, postquam capi muros refringique portas videre, in arcem sese cum paucis recepere; inde clam nocte Herbesum perfugiunt.
希波克拉底和埃皮基德斯看到城墙被攻占、城门被打破后,率领少数人退入城堡;随后,他们于夜间秘密逃往赫尔贝苏斯。
§24.30.3Syracusanis octo milium armatorum agmine profectis domo ad Mylan flumen nuntius occurrit captam urbem esse, cetera falsa mixta veris ferens: §24.30.4caedem promiscuam militum atque oppidanorum factam, nec quicquam puberum arbitrari superesse; direptam urbem, bona locupletium donata.
当叙拉古人率领由八千名武装士兵组成的队伍从家里出发时,一名信使在米拉斯河附近遇到了他们,带来城市已被攻占的消息,并夹杂着真假参半的其他传闻:声称士兵和市民遭到了无差别的屠杀,他们认为没有一个年轻人幸存下来;城市遭到劫掠,富人的财产被分发。
§24.30.5ad nuntium tam atrocem constitit agmen, concitatisque omnibus duces — erant autem Sosis ac Dinomenes —, quid agerent, consultabant.
面对如此残酷的消息,队伍停了下来,在众人群情激愤的情况下,将领们——即索西斯和迪诺梅内斯——商讨他们应该怎么做。
§24.30.6terroris speciem haud vanam mendacio praebuerant verberati ac securi percussi transfugae ad duo milia hominum; §24.30.7ceterum Leontinorum militumque aliorum nemo post captam urbem violatus fuerat, suaque omnia eis, nisi quae primus tumultus captae urbis absumpserat, restituebantur.
大约两千名被鞭打并被用斧头处决的逃兵,给这一谣言提供了一种绝非凭空捏造的恐怖表象;然而,在城市被攻占后,莱昂蒂尼人或其他士兵中没有一个人受到伤害,除了最初攻城混乱中损失的财物外,他们所有的财产都在归还给他们。
§24.30.8nec ut Leontinos irent, proditos ad caedem commilitones querentes, perpelli potuere, nec ut eodem loco certiorem nuntium expectarent.
他们既无法被说服前往莱昂蒂尼(他们抱怨战友被背叛并遭屠杀),也无法被说服在原地等待更确切的消息。
§24.30.9cum ad defectionem inclinatos animos cernerent praetores, sed eum motum haud diuturnum fore, si duces amentiae sublati essent, exercitum ducunt Megara, §24.30.10ipsi cum paucis equitibus Herbesum proficiscuntur spe territis omnibus per proditionem urbis potiundae.
当长官们看到士兵们的心思倾向于叛变,但认为如果消除他们疯狂的领袖,这种动荡就不会持续太久,于是他们将军队带到梅加拉,而他们自己则带着少数骑兵前往赫尔贝苏斯,企图在众人因恐惧而陷入混乱时,通过内应占领该城。
§24.30.11quod ubi frustra eis fuit inceptum, vi agendum rati postero die Megaris castra movent, ut Herbesum omnibus copiis oppugnarent.
当这一尝试对他们来说落空时,他们认为必须付诸武力,于是在第二天将营地从梅加拉转移,以便用全部兵力进攻赫尔贝苏斯。
§24.30.12Hippocrates et Epicydes, non tam tutum prima specie quam unum spe undique abscisa consilium esse rati, ut se militibus permitterent et adsuetis magna ex parte sibi et tura fama caedis commilitonum accensis, obviam agmini procedunt.
希波克拉底和埃皮基德斯认为,一个乍看之下并不安全的计划,在各方希望都被切断的情况下,却是唯一的出路,即投奔士兵们——这些士兵大部分习惯于他们,并且因战友被屠杀的传言而激愤——于是他们前去迎击队伍。
§24.30.13prima forte signa sescentorum Cretensium erant, qui apud Hieronymum meruerant sub eis et Hannibalis beneficium habebant, capti ad Trasumennum inter Romanorum auxilia dimissique.
碰巧,最前面的旗帜属于六百名克里特兵,他们曾在希罗尼穆斯手下于他们的指挥下服役,并曾受到汉尼拔的恩惠(他们是在特拉西梅诺湖之战中作为罗马辅助军被捕并被释放的)。
§24.30.14quos ubi ex signis armorumque habitu cognovere, Hippocrates atque Epicydes ramos oleae ac velamenta alia supplicum porrigentes orare, ut reciperent sese, receptos tutarentur, neu proderent Syracusanis, a quibus ipsi mox trucidandi populo Romano dederentur.
当他们从旗帜和武器装束上认出他们时,希波克拉底和埃皮基德斯递上橄榄枝和其他求助者的标志,哀求他们接纳自己,并在接纳后予以保护,不要把他们出卖给叙拉古人,因为他们很快就会被叙拉古人交给罗马人民屠杀。

词汇与语法注释

  1. 24.30.1ab ira inter condiciones pacis interfectae stationis — “因警备部队在和平谈判期间被杀害而产生的愤怒”。“interfectae stationis”(由名词和过去分词构成)作属格,采用类似于“自建城以来”(ab urbe condita)的结构,意为“警备部队被杀害这一事实”,修饰前面的“ira”。
  2. 24.30.6terroris speciem haud vanam mendacio praebuerant — “mendacio”为与格,作为动词“praebuerant”(其主语为“transfugae”)的间接宾语。
  3. 24.30.12ut se militibus permitterent ... obviam agmini procedunt — “ut ... permitterent”从句是目的/结果名词从句,同位修饰“consilium”(计划/策略),解释该策略的具体内容。他们决定投奔士兵们,并随后前去迎击队伍(procedunt)。
  4. 24.30.14Syracusanis, a quibus ipsi mox trucidandi populo Romano dederentur — “trucidandi”为动形容词,与关系从句的主语“ipsi”(他们自己,即希波克拉底和埃皮基德斯)一致。它带有目的或被动义务的色彩,意为“他们自己将被出卖给叙拉古人以供屠杀”。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §24.30.1-24.30.14. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:24.30.1-24.30.14

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。