§24.29.1dies haud ita multi intercesserunt, cum ex Leontinis legati praesidium finibus suis orantes venerunt; quae legatio peropportuna visa ad multitudinem inconditam ac tumultuosam exonerandam ducesque eius ablegandos.
没过多少天,来自莱昂蒂尼的使节便前来请求派兵保护他们的领土;这一出使被认为是非常及时的机会,可以借此排遣走那群无秩序、爱闹事的乌合之众,并打发走他们的领袖。
§24.29.2Hippocrates praetor ducere eo transfugas iussus; secuti multi ex mercennariis auxiliis quattuor milia armatorum effecerunt.
长官希波克拉底奉命率领逃兵前往该地;许多雇佣军和辅助军也跟随而去,组成了一支四千人的武装部队。
§24.29.3et mittentibus. et missis ea laeta expeditio fuit; nam et illis, quod iam diu cupiebant, novandi res occasio data est, et hi sentinam quandam urbis rati exhaustam laetabantur.
无论对于派出者还是被派往者,这次远征都是一件乐事;因为给后者提供了他们渴望已久的变革事态的机会,而前者则感到高兴,认为城里的污垢已被排空。
ceterum levaverunt modo in praesentia velut corpus aegrum, quo mox in graviorem morbum recideret.
然而,他们只是在目前稍微缓解了如同病躯一般的身体,结果它很快又陷入了更严重的疾病之中。
§24.29.4Hippocrates enim finitima provinciae Romanae primo furtivis excursionibus vastare coepit; deinde, cum ad tuendos sociorum agros missum ab Appio praesidium esset, omnibus copiis impetum in oppositam stationem cum caede multorum fecit.
因为希波克拉底起初开始通过隐秘的袭击掠夺与罗马行省相邻的地区;接着,当阿庇乌斯派遣守备队来保护盟友的田野时,他率领全部军队向对峙的哨所发起进攻,杀死了许多人。
§24.29.5quae cum essent nuntiata Marcello, legatos extemplo Syracusas misit, qui pacis fidem ruptam esse dicerent nec belli defuturam umquam causam, nisi Hippocrates atque Epicydes non ab Syracusis modo, sed tota procul Sicilia ablegarentur.
这些消息传到马尔凯鲁斯那里后,他立即派使节前往叙拉古,声明和平的信义已被破坏,而且除非将希波克拉底和埃皮基德斯不仅逐出叙拉古,还要远远地驱逐出整个西西里,否则战争的起因将永远不会消除。
§24.29.6Epicydes, ne aut reus criminis absentis fratris praesens esset, aut deesset pro parte sua concitando bello, profectus et ipse in Leontinos, quia satis eos adversus populum Romanum concitatos cernebat, avertere etiam ab Syracusanis coepit: §24.29.7nam ita eos pacem pepigisse cum Romanis, ut quicumque populi sub regibus fuissent, et suae dicionis essent, nec iam libertate eos contentos esse, nisi etiam regnent ac dominentur.
埃皮基德斯为了不让自己在场承担缺席兄弟的罪名,也不想在煽动战争中缺席自己的角色,他本人也前往莱昂蒂尼;因为他看到他们对罗马人民已经足够愤怒,便开始挑唆他们也背叛叙拉古人:因为(他说)叙拉古人与罗马人缔结和平的条件是:凡是曾处于国王统治下的各族人民,也都应归他们管辖;而且他们已不再满足于自身的自由,除非他们还能统治并主宰他人。
§24.29.8renuntiandum igitur eis esse Leontinos quoque aequom censere se liberos esse, vel quod in solo urbis suae tyrannus ceciderit, vel quod ibi primum conclamatum ad libertatem relictisque regiis ducibus Syracusas concursum sit.
因此,应当向他们宣告:莱昂蒂尼人也认为自己获得自由是公正合理的,这不仅是因为僭主死在他们城市的土地上,也是因为那里最先发出了争取自由的呼声,且人们抛弃了王室将领、涌向叙拉古。
§24.29.9itaque aut eximendum id de foedere esse, aut legem eam foederis non accipiendam. facile multitudini persuasum;
因此,要么必须将这一条款从盟约中删除,要么就不能接受盟约中的这一条件。
§24.29.10legatisque Syracusanorum et de caede stationis Romanae querentibus et Hippocratem atque Epicydem abire seu Locros seu quo alio Drallent, dummodo Sicilia cederent, iubentibus ferociter responsum est neque mandasse sese Syracusanis, §24.29.11ut pacem pro se cum Romanis facerent, neque teneri alienis foederibus.
群众很容易就被说服了;叙拉古的使节们既对罗马哨所被屠杀一事提出抗议,又命令希波克拉底和埃皮基德斯前往洛克里或任何他们想去的地方,只要他们离开西西里;面对这些使节,莱昂蒂尼人给予了凶狠的回绝:他们并没有授权叙拉古人代替他们与罗马人讲和,他们也不受他人缔结的盟约约束。
§24.29.12haec ad Romanos Syracusani detulerunt abnuentes Leontinos in sua potestate esse: itaque integro secum foedere bellum Romanos cum iis gestures, neque sese defuturos ei bello ita, ut in potestatem redacti suae rursus dicionis essent, sicut pax convenisset.
叙拉古人将这些情况通报给罗马人,声称莱昂蒂尼人并不在他们的控制之下;因此,在与叙拉古人的盟约保持完整的前提下,罗马人可以对莱昂蒂尼人宣战,而且叙拉古人也不会在战争中袖手旁观,只要在他们被降服后,应按照和约规定重新归于叙拉古人的管辖之下。