§24.28.1in hac turbatione rerum in contionem vocari placuit.
在这种混乱之中,决定召集民会。
ubi cum alii alio tenderent nec procul seditione res esset, Apollonides principum unus orationem salutarem ut in tali tempore habuit: §24.28.2nec spem salutis nec perniciem propiorem umquam civitati ulli fuisse.
在那里,当人们有的倾向这边、有的倾向那边,事态几近暴动时,首领之一阿波罗尼德斯发表了一篇在当时看来大有裨益的演说:对于任何国家而言,从未有过比这更近的得救希望或灭亡危机。
§24.28.3si enim uno animo omnes vel ad Romanos vel ad Carthaginienses inclinent, nullius civitatis statum fortunatiorem ac beatiorem fore; §24.28.4si alii alio trahant res, non inter Poenos Romanosque bellum atrocius fore quam inter ipsos Syracusanos, cum intra eosdem muros pars utraque suos exercitus, sua arma, suos habitura sit duces.
因为如果所有人都能一心一意地要么倾向罗马人,要么倾向迦太基人,那么没有任何国家的处境会比这更幸运和幸福;但如果人们各执一词、将事情引向不同方向,那么迦太基人与罗马人之间的战争,绝不会比叙拉古人自己之间的战争更残酷,因为在同一堵城墙内,双方都将拥有自己的军队、自己的武器和自己的领袖。
§24.28.5itaque, ut idem omnes sentiant, summa vi agendum esse.
因此,为了使所有人想法一致,必须全力以赴。
utra societas sit utilior, eam longe minorem ac levioris momenti consultationem esse; §24.28.6sed tamen Hieronis potius quam Hieronymi auctoritatem sequendam in sociis legendis, vel quinquaginta annis feliciter expertam amicitiam nunc incognitae, quondam infideli praeferendam.
至于哪种同盟更有益,则是一个小得多、重要性也低得多的商榷问题;然而在选择盟友时,应当遵循希伦的权威而非希罗尼穆斯的权威,宁可选择五十年来共享太平、屡经考验的友谊,也不选如今未知且过去曾不忠贞的盟友。
§24.28.7esse etiam momenti aliquid ad consilium, quod Carthaginiensibus ita pax negari possit, ut non utique in praesentia bellum cuba eis geratur: cum Romanis extemplo aut pacem aut bellum habendum.
对于决策而言还有一点很重要,那就是,对迦太基人可以这样拒绝和平,以至于目前不一定会与他们发生战争;而对于罗马人,则必须立即选择和平或战争。
§24.28.8quo minus cupiditatis ac studii visa est oratio habere, eo plus auctoritatis habuit.
演说显得越无私心和党派偏见,就越具有威信。
adiectum est praetoribus ac delectis senatorum militare etiam consilium, iussi et duces ordinum praefectique auxiliorum simul consulere.
长官和选出的元老院议员们又加上了军事会议,连百夫长们和辅助军长官们也奉命一同商议。
§24.28.9cum saepe acta res esset magnis certaminibus, postremo, quia belli cum Romanis gerendi ratio nulla apparebat, pacem fieri placuit cum eis mittique legatos ad rem confirmandam.
在经过多次激烈争论之后,最终由于看不到与罗马人进行战争的任何可行方法,决定与他们求和,并派遣使节去确立此事。