§24.27.1statutus est comitiis dies;
民会的日期被确定了下来。
quo necopinantibus omnibus unus ex ultima turba Epicyden nominavit, tum inde alius Hippocratem; crebriores deinde hae voces et cum haud dubio adsensu multitudinis esse.
那天,在所有人均出乎意料的情况下,从人群的最末端有一人提名了艾比库迪斯,接着另一个人指名了希波克拉底;此后,这些呼声变得更加频繁,并伴随着群众毫无疑问的赞同。
§24.27.2et erat confusa contio non populari modo sed militari quoque turba, magna ex parte etiam perfugis, qui omnia novare cupiebant, permixtis.
集会陷入了混乱,不仅是因为市民的涌入,也是因为士兵的聚集,而且在很大程度上还混杂着那些渴望变革一切的逃兵。
§24.27.3praetores dissimulare primo et trahenda sedin mora esse; postremo victi consensu et seditionem metuentes pronuntiant eos praetores.
长官们起初装作不知,企图拖延时间;最后,他们屈服于众人的意见,并害怕发生暴动,宣布他们为长官。
§24.27.4nec illi primo statim creati nudare, quid vellent, quamquam aegre ferebant et de indutiis dierum decem legatos isse ad Appium Claudium et inpetratis eis alios, qui de foedere antiquo renovando agerent, missos.
那些人被选出后,起初也没有立即暴露自己的意图,尽管他们对于为期十天的休战而已派使者去见阿庇乌斯·克劳狄乌斯,以及在达成休战后又派其他使者去商讨更新古代条约一事感到十分愤恨。
§24.27.5ad Murgantiam tum classem navium centum Romanus habebat, quonam evaderent motus ex caedibus tyrannorum orti Syracusis, quove eos ageret nova atque insolita libertas, opperiens.
那时,罗马人在穆尔甘提亚拥有百艘战船的舰队,等待着看在叙拉古因刺杀僭主而产生的动荡会走向何方,或者那新奇而又不习惯的自由会将他们引向何处。
§24.27.6per eosdem dies cum ad Marcellum venientem in Siciliam legati Syracusani missi ab Appio essent, auditis condicionibus pacis Marcellus posse rem convenire ratus et ipse legatos Syracusas, qui coram cum praetoribus de renovando foedere agerent, misit.
在那几天里,由阿庇乌斯派遣的叙拉古使者来到了正抵达西西里的马尔凯鲁斯那里。 马尔凯鲁斯听取了和平条件,认为可以达成协议,于是他也亲自派遣使者前往叙拉古,以便当面与长官们商讨更新同盟条约。
§24.27.7et iam ibi nequaquam eadem quies ac tranquillitas erat.
此时那里的和平与宁静已不复存在。
postquam Punicam classem accessisse Pachynum adlatum est, dempto timore Hippocrates et Epicydes nunc apud mercennarios milites, nunc apud transfugas prodi Romano Syracusas criminabantur.
一旦传来迦太基舰队已到达帕基努斯的消息,便除去了后顾之忧,希波克拉底和艾比库迪斯开始时而向雇佣军、时而向逃兵指控叙拉古正被出卖给罗马人。
§24.27.8ut vero Appius naves ad ostium portus, quo amicae partis hominibus animus accederet, in statione habere coepit, ingens in speciem criminibus vanis accesserat fides; §24.27.9ac primo etiam tumultuose decurrerat multitudo ad prohibendos, si in terram egrederentur.
然而,当阿庇乌斯开始在港口入口处驻守战船以鼓舞亲罗马派人士的士气时,外表上,那些空洞的控告便获得了极大的可信度;起初,群众甚至骚乱地奔下,准备在他们试图登岸时予以阻止。