Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §24.26.1-24.26.16

赫拉克利亚母女遇害与民众的激愤

第 731 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

希罗之女赫拉克利亚及其女儿们在清洗王室的暴动中惨遭杀害,然而随后送达的免死命令因迟到而引发了民众的愤怒,导致群众要求重选长官。

§24.26.1Heraclia erat filia Hieronis, uxor Zoippi, qui legatus ab Hieronymo ad regem Ptolomaeum missus voluntarium consciverat exilium.
赫拉克利亚是希罗的女儿,佐伊普斯的妻子。 佐伊普斯曾被希罗尼穆斯作为使者派往普托利迈乌斯国王处,此后便选择流亡国外。
§24.26.2ea cum ad se quoque veniri praescisset, in sacrarium ad penates confugit cum duabus filiabus virginibus resolutis crinibus miserabilique alio habitu et ad ea addidit preces,
当她预先得知追兵也正朝她而来时,她披散着头发,带着其他悲惨的装束,与两个未婚的女儿一起逃进家神的圣所,并在悲惨的境遇中加上了恳求。
§24.26.3nunc per deos, nunc per memoriam Hieronis patris Gelonisque fratris, ne se innoxiam invidia Hieronymi conflagrare sinerent:
她时而指天誓神,时而唤起对父亲希罗和兄弟盖隆的记忆,请求他们不要让无辜的自己因对希罗尼穆斯的怨恨而遭受毁灭。
§24.26.4nihil se ex regno illius praeter exilium viri habere; neque fortunam suam eandem vivo Hieronymo fuisse quam sororis, neque interfecto eo causam eandem esse.
她说,除了丈夫的流亡之外,她没有从希罗尼穆斯的王权中得到任何东西;在希罗尼穆斯在世时,她的境遇与她姐妹的境遇不同,在他被杀之后,她们的境遇也同样不该等同。
§24.26.5quid? quod, si Adranodoro consilia processissent, illa cum viro fuerit regnatura, sibi cum ceteris serviendum.
况且,如果阿德拉诺多罗斯的阴谋得以得逞,她的姐妹本将与丈夫一同统治,而她则将与其他人一样沦为奴隶。
§24.26.6si quis Zoippo nuntiet interfectum Hieronymum ac liberatas Syracusas, cui dubium esse, quin extemplo conscensurus sit navem atque in patriam rediturus?
如果有人向佐伊普斯报告希罗尼穆斯已被杀、叙拉古已获得解放,谁会怀疑他将立即登船返回祖国呢?
§24.26.7quantum spes hominum falli.
人类的希望竟被如此无情地欺骗!
in liberata patria coniugem eius ac liberos de vita dimicare — quid obstantes libertati aut legibus?
在获得解放的祖国里,他的妻子和孩子们却要为生命而挣扎——她们究竟在何处阻碍了自由或法律?
§24.26.8quod ab se cuiquam periculum, a sola ac prope vidua et puellis in orbitate degentibus esse? at enim periculi quidem nihil ab se timeri, invisam tamen stirpem regiam esse.
从一个孤苦无依、几近守寡的妇人以及过着孤儿般生活的女孩子们身上,能给任何人带来什么危险? 然而有人会说,虽然她们不带来任何危险,但王室的血统却是令人憎恨的。
ablegarent ergo procul ab Syracusis Siciliaque §24.26.9et asportari Alexandriam iuberent ad virum uxorem, ad patrem filias.
那么,就把她们远远地驱逐出叙拉古和西西里吧,并下令将妻子送到亚历山大投奔丈夫,将女儿们送到父亲身边。
§24.26.10aversis auribus animisque: quid cessarent? ne tempus tererent, illi aliis alium increpant. ut ferrura quosdam expedientes cernebat,
但人们充耳不闻,不为所动,他们互相督促,责问为什么要拖延,千万不要浪费时间。
§24.26.11tum omissis pro se precibus, puellis ut saltem parcerent orare institit, a qua aetate etiam hostes iratos abstinere; ne tyrannos ulciscendo quae odissent scelera ipsi imitarentur.
当她看见有人正在拔剑时,于是她放弃了为自己的哀求,转而开始恳求他们至少放过女孩子们,因为即使是愤怒的敌人也会对这一年龄的人心存怜悯;她请求他们不要在对僭主进行复仇时,自己反去模仿那些他们所憎恨的罪行。
§24.26.12inter haec abstractam a penetralibus iugulant; in virgines deinde respersas matris cruore impetum faciunt.
在这些诉说中,她被从圣所深处拖出并割断了喉咙;随后,他们向身上溅满母亲鲜血的女孩子们扑去。
quae alienata mente simul luctu metuque velut captae furore eo cursu se ex sacrario proripuerunt, ut, si effugium patuisset in publicum, impleturae urbem tumultu fuerint.
她们因悲伤和恐惧而丧失理智,仿佛被狂魔附体一般,以极快的速度从圣所中冲出,如果能有一条通往公共场所的退路,她们本会使全城陷入骚乱之中。
§24.26.13tum quoque haud magno aedium spatio inter medios tot armatos aliquotiens integro corpore evaserunt tenentibusque, cum tot ac tam validae eluctandae manus essent, sese eripuerunt.
即使在当时,在宅邸狭小的空间里,她们也在如此多的武装人员之中几次安然逃脱,并且尽管有那么多、那么强有力的手必须挣脱,她们还是从抓住她们的人手中挣脱了出来。
§24.26.14tandem vulneribus confectae, cum omnia replessent sanguine, exanimes corruerunt.
最终,她们因伤势过重,在让所有地方都洒满鲜血之后,气绝倒地。
caedemque per se miserabilem miserabiliorem casus fecit, quod paulo post nuntius venit, mutatis repente ad misericordiam animis, ne interficerentur.
这一本身就极其悲惨的屠杀,因随后的一个偶然事件而显得更加悲惨:因为不久之后,人们的心思突然转为怜悯,送来了不要杀害她们的命令。
§24.26.15ira deinde ex misericordia orta quod adeo festinatum ad supplicium neque locus paenitendi aut regressus ab ira relictus esset.
随后,怜悯转化为愤怒,因为处决进行得如此匆忙,以至于没有留下任何反悔或平息愤怒的余地。
§24.26.16itaque fremere multitudo et in locum Adranodori ac Themisti — nam ambo praetores fuerant — comitia poscere, quae nequaquam ex sententia praetorum futura essent.
于是群众开始抱怨,并要求举行选举以填补阿德拉诺多罗斯和特米斯托的空缺——因为两人都曾是长官——而这次选举绝不会符合在任长官们的意愿。

词汇与语法注释

  1. 24.26.2ad se quoque veniri — 不及物动词 venire 的无人称被动语态 veniri,在此用作宾格加不定式结构中的不定式(对应直接陈述中的 venitur,意为“人们正走来”)。表示“人们也正朝着她而来”。
  2. 24.26.5si Adranodoro consilia processissent, illa cum viro fuerit regnatura, sibi cum ceteris serviendum — 间接引语中的过去虚拟条件句。主句中的 fuerit regnatura 对应直接引语中的 regnatura fuit / fuisset(“本将统治”),而在后面的 sibi cum ceteris serviendum 中则省略了 fuisset(“本不得不服侍”)。
  3. 24.26.12impleturae urbem tumultu fuerint — 在结果状语从句(由 ut 引导)中使用的过去与事实相反的主句。在直接陈述中本应为 impleturae erant / fuerunt(“她们本会使全城充满骚乱”),由于受 ut 从句的影响而变为虚拟式完成时(fuerint)。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §24.26.1-24.26.16. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:24.26.1-24.26.16

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。